Skip to the text

Caput II

De mundi formatione

In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, angeli, aer, et aqua de nihilo. Die autem primo lux facta est, et ipsa de nihilo; secundo, firmamentum in medio aquarum; tertio, species maris et terrae, cum eis quae terrae radicitus inhaerent; quarto, luminaria coeli de lumine primo die facto; quinto, natatilia et volatilia de aquis; sexto, reliqua animalia de terra, et homo quidem carne de terra, anima vero de nihilo creatus; qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur; septimo Dominus requievit, non a creaturae gubernatione, cum in ipso vivamus, moveamur, et simus, sed a novae substantiae creatione.

Chapter 3 of 52