Skip to the text

Caput XXII

De eclipsi solis et lunae

Solem interventu lunae, lunamque terrae objectu nobis perhibent occultari; sed solis defectum non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena. Non posse autem totum solem adimi terris intercedente luna, si terra major esset quam luna. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectum statutis diebus horisque sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi; et lunae defectum aliquando quinto mense a priori, solis vero septimo fieri. Eumdem bis in triginta diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni; quondam in quindecim diebus utrumque sidus defecisse, semel jam, mira ratione, lunam in occasu defecisse, utroque super terras conspicuo sidere. Sed ne singulis mensibus eclipsis fieret, latitudo signiferi lunam superius inferiusve transmittit.

Chapter 23 of 52