Caput XVII
De duodecim signis
Signa duodecim vel a causis annalibus, vel a gentilium fabulis nomina sumpserunt. Nam Arietem Martio mensi propter Ammonem Jovem tribuunt; unde et in ejus simulacro arietis cornua fingunt; Taurum Aprili, propter eumdem Jovem, quod in bovem sit fabulose conversus; Castorem et Pollucem Maio, propter insigne virtutis; porro Cancrum Junio, quando sol ad inferiora redit, quia Cancer impulsus retro cursum dirigere soleat; Leonem, quem occidit Hercules, Julio, propter vim fervoris assignant; Virginem Augusto, quod tunc exusta caloribus tellus nihil pariat; Libram Septembri, ob aequalitatem diei et noctis; Scorpium et Sagittarium equinis cruribus deformatum, propter fulmina mensium ipsorum, October et November accipiunt; Capricornum December, propter capram Jovis nutricem, cujus extrema pisci similia pinguntur, quod hujus mensis ultima pluvialia sint; Aquarium Januario; Februario Pisces, ob menses imbriferos tradunt. Singulis autem signis XXX partes, ternae vero decades deputantur, eo quod sol XXX diebus et decem semis horis illa percurrat, a medio mensis. id est, XV kalendarum die semper incipiens.
Chapter 18 of 52