Caput XX
De natura et situ lunae
Lunam non minui, nec crescere dicunt, sed a sole illustratam, a parte quam habet ad eum, paulatim vel ab eo recedendo, vel ei appropinquando, nobis candidam partem revolvere, vel atram. Et die quidem crescente, supinam cerni novam lunam, utpote superiorem sole, et ad Aquilonia subeuntem; decrescente vero erectam et dejectam in Austros, plenam autem soli semper adversam. Sublimem humili sole, humilemque sublimi, quam lucere, dodrantis semuncias horarum, a secunda adjicientem usque ad plenum orbem, detrahentemque in dimunitionem, intra tredecim autem partes solis semper occultam esse. Novissimam vero, primamque lunam, eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici. Si in ascensione erecta fuerit, in matutino exortu supina apparebit. Item, si in ascensione supina in modum navis fuerit visa, in matutino ortu erecta cernetur. Habet ergo tres status; id est, supina, erecta, prona, aliquando videtur.
Chapter 21 of 52