Skip to the text

Caput XVI

De zodiaco circulo

Zodiacus, vel signifer, est circulus obliquus, XII signis constans, per quem errantes stellae feruntur; nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subjacet, reliqua polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. Luna quoque per totam latitudinem ejus vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab iis Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus, tot sunt enim latitudinis, non amplius octonas pererret; neque has aequaliter, sed duas in medio ejus, ut supra quatuor, infra duas; sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis; Martis stella quatuor mediis, Jovis media, et supra eam duabus; Saturni, duabus ut sol.

Chapter 17 of 52