Caput XXI
Argumentum de cursu lunae per signa
Luna zodiacum tredecies in duodecim suis conficit mensibus, duobus scilicet diebus, et sex horis, et besse, id est, octo unciis unius horae, per singula signa decurrens. Si ergo vis scire, in quo signo luna versetur, sume lunam quam volueris computare, utpote 12; multiplica per IV, fiunt XLVIII. Partire per novem, novies quini, quadragies quinquies. Quinque ergo signis ex quo luna nata est exactis, quae haud dubie in eodem quo sol est sidere semper accenditur, in sexto jam signo luna duodecima commoratur; quod si unum remanserit, sex horas signi sequentis noveris esse completas; si duo, duodecim; si tria, decem et octo; si quatuor, diem integrum; si octo, octies senas horas, id est, duos adjectos esse dies. Ex quibus tamen horis per terna semper signa binas subtrahere memento. Operosum est enim in singulis signis horas minutatim dividere per uncias. Unde in praesenti quamvis ad nonas portiones tria remanserint, non horas XVIII, sed XVI, sexti signi duodecima luna complevit. Et haec quidem luna in prima vel media parte signi cujuslibet nata prompta est computatio; sin autem alias, quot primo signo luna accensa vel dempserit vel retinuerit partes, tot sequentibus etiam detrahere vel adjicere recorderis, novem horis in luna pro quinque diebus in sole computatis.
Chapter 22 of 52