Skip to the text

Caput XXV

De aere

Aer est omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit, infra lunam, volatus avium nubiumque, et tempestatum capax. Ubi etiam potestates aereae superna sede deturbatae cum tormento diem judicii durius tunc damnandae praestolantur. Ex quo hominibus apparentes, aerea sibi corpora meritis similia sumunt. Nam supra lunam, quae aeris aetherisque confinio currit, omnia pura ac diurnae lucis sunt plena, cujus vicinia tangere fertur Olympus. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris. Superior vero et serenus aer coelo, inferior autem, qui in exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur: ubi sunt ignis, grando, nix, glacies, et spiritus tempestatum, quae Dominum de terra laudare jubentur. Sed et ipse aliquando coelum vocatur; unde et Petrus ait coelos in diluvio periisse, cum aer turbulentus esset conversus in undas. Et coeli coelorum dicuntur siderei coeli istorum aereorum, tanquam superiores inferiorum.

Chapter 26 of 52