Caput XIX
De cursu et magnitudine solis
Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem; lunam vero terra esse majorem, unde et cunctis unius magnitudinis apparet. Quod enim nobis quasi cubitalis videtur, nimiae celsitudinis, distantia facit; alioqui major oriens Indis, et major Britannis apparet occidens, qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget. Hic cursu variante dies et menses, tempora dividit et annos, aeris temperiem accedendo vel recedendo pro temporum ratione dispensat, ne si semper in iisdem moraretur locis, alia calor, alia frigus absumeret.
Chapter 20 of 52