Caput XXX
Ubi non sint, et quare
Hyeme et aestate rara sunt fulmina, quia hyeme gelidus ner quicquid accipit ignei vaporis extinguit. Aestate calidi vaporis raro tenuesque densantur in nubes, sine quibus non fulgurat. Quae ratio Scythiam Aegyptumque praemunit a fulmine: cui subjacet Italia, ubi mitiore hyeme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat.
Chapter 31 of 52