Caput XXXIX
De aestu Oceani
Aestus Oceani lunam sequitur, tanquam ejus aspiratione retrorsum trahatur, ejusque impulsu retracto refundatur, qui quotidie bis adfluere et remeare, unius semper horae dodrante et semiuncia transmissa, videtur, ejusque omnis cursus in laedones et malinas, id est, in minores aestus dividitur et majores. Laedon enim VI accurrit horis, totidemque recurrit; Malinas vero V accurrit horis, sed septem recurrit. Sed laedon a quinta et a vicesima luna inchoans, quot horis occurrit tot et recurrit. Malinas autem a XIII et a XXVIII incipiens, citior in accessu, sed tardior in recessu, septem diebus et duodecim horis perseverat, in medio sui semper lunam primam et decimam quintam ostendens, et per aequinoctia vel solstitia solito validius exaestuans. Per octonos autem annos ad principia motus, et paria incrementa certissimo lunae revocantur ambitu: illa semper aquilonia tenente mitiores, quam cum in austro digressa propiore nisu vim suam exercet.
Chapter 40 of 52