Skip to the text

Caput XLIII

De Nilo

Nilo flumine, quod inter ortum solis et Austrum enascitur, pro pluviis utitur Aegyptus, propter solis calorem imbres et nubila respuens. Mense enim Maio, dum ostia ejus, in quibus in mare influit, Zephyro flante, undis ejectis arenarum cumulo praestruuntur, paulatim intumescens, ac retro propulsus, plana irrigat Aegypti; vento autem cessante, ruptisque arenarum cumulis, suo redditur alveo.

Chapter 44 of 52