Caput XLI
Cur sit amarum
Mare idcirco dicunt salsum permanere, tot fluminibus ac pluviis irrigatum, quod exhausto a sole dulci tenuique liquore, quem facillime trahit vis ignea, omnis asperior crassiorque linquatur. Ideoque summam aequorum aquam dulciorem esse profunda. Sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut solis in mari.
Chapter 42 of 52