Skip to the text

Caput XLVIII

Gnomonica de iisdem

Umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore, aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili quidem modo est super Alexandriam quinque millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram jaci. Sicut et in India supra flumen Hypasim: quod et apud Troglodytas quadragesimo quinto ante et post solstitium die fieri dicunt mediis XC diebus in meridiem umbra sita. Sed et in Meroe insula Nili, V millibus stadiorum a Syene bis in anno absumi umbras, sole duodevicesimam partem Tauri, et quartam decimam Leonis obtinente.

Chapter 49 of 52