Caput LI
Divisio terrae
Terrarum orbis universus, Oceano cinctus, in tres dividitur partes: Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu solis, et Gaditano freto, qua irrumpens Oceanus Atlanticus in maria interiora effunditur: hinc intranti dextera Africa, laeva est Europa: inter has Asia magnitudine compar est aliis duabus. Termini sunt amnes Tanais et Nilus. XV passuum in longitudine quas diximus fauces Oceani patent: V in latitudine. Europa ergo ab occidente usque ad septentrionem, Asia vero a septentrione per orientem usque ad meridiem, atque inde Africa a meridie usque ad occidentem extenditur.
Chapter 52 of 52