Caput XVI. Solvuntur quaedam dubia
Primum dubium. Ad quae loca inferni descenderit. B. Thomas 3. p. q. L1I, art. 2. docet, Christum per realem praesentiam solum descendisse ad Limbum Patrum: per effectum autem ad omnia loca inferni; nam damnatos incredulitatis arguit, eis vero qui purgabantur spem gloriae dedit.
At probabile est profecto, Christi animam ad omnia loca inferni descendisse Primo propter locum illum Eccles. XXIV. Penetrabo omnes inferiores partes terree, inspiciam omnes dormientes.
Secundo quia Augustinus epist. 99. dicit, Christum descendisse ad loca inferni, ubi erant dolores et tormenta. Et Fulgentius lib. III ad Trasimund., cap. 30. dicit, Christum descendisse usque ad infernum, ubi solebant peccatorum animae torqueri. Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 4. Ambrosius in lib. de Myst. Paschae, Eusebius Emissenus in Orat, de Pascha, et alii Patres, dum describunt terrorem gehennae ac Daemonum in descensu Christi, aperte indicant, Christum praesentiam suam illis manifestasse. Imo Nyssenus Orat. 1. de Resur. clare dicit, cor terrae, quo Christus descendit, esse sedem illius magnae mentis, ^quae dicitur Diabolus.
Porro alter Cyrillus lib. XII in Jo. cap. 36 et alii Patres dicunt, Christum descendisse ad inferiores partes terrae, ut vivorum et mortuorum dominaretur, id est, ut quasi caperet possessionem totius regni sui: at etiam ad regnum ejus pertinent Damnati, ut qui in carceribus et tormentis ipsius jussu continentur.
Secundum dubium. An Christo fuerit aliqua poena, esse in inferno. B. Thomas 3. p. q. LII, art. 1 et 3. videtur dicere, fuisse aliquam poenam Christo, esse in inferno secundum animam, et in sepulcro secundum carnem. Dicit enim, voluisse eum ibi esse, ut nostras poenas in se susciperet. Cajetanus in Act. cap. II, dicit, dolores mortis durasse in Christo usque ad resurrectionem ratione pcenalitatum quae relinquuntur ex morte,
' quae sunt praecipue tres. Prima, quod anima maneat separata, quae melius se haberet conjuncta. Secunda, quod anima maneat in loco sibi non convenienti, id est, in inferno. Tertia, quod corpus maneat in sepulcro, et hoc dicit significari illis verbis Petri Solutis doloribus mortis.
At Bonaventura in III d. 22. q. IV dicit, Christi animam, dum esset in inferno, fuisse in loco poenae, sed sine poena, cujus modus loquendi mihi videtur magis conformis Patribus. Itaque etsi, quod maneat anima separata a corpore, poena vel pcenalitas, vel potius minor perfectio dici possit: tamen mansionem animae Christi in inferno, et corporis in sepulcro, non auderem vocare poenam nec poenalitatem; nam illae animae poenam trahunt ex inferno, quae ibi sunt tanquam in carcere, nec possunt egredi quando volunt: at Christus fuit in inferno liber et liberator aliorum, ut omnes Patres clamant; non autem vocatur poena, si rex invisat carceres, ut aliquos liberet, sed vocatur dignatio, et humilitas. Pari ratione, esse in sepulcro non est poena, nec malum corpori simpliciter, imo bonum est corpori defuncto: at malum est corrumpi in sepulcro, et putrefieri; caro autem Christi in sepulcro fuit, sed sine corruptione.
Unde Fulgentius lib. III ad Trasimund. cap. 30. dicit, debuisse Christum ad plenum redemptionis effectum descendere cum anima usque ad locum tormentorum, sed non pati ulla tormenta; et cum corpore usque ad locum corruptionis, sed non pati corruptionem, sicut acceperat humanam naturam similem nostree peccatrici, sed acceperat sine peccato. Nec ratio Cajetani ex loco Petri Act. II: Solutis doloribus inferni aliquid probat. Nam, ut supra ostendimus contra Calvinum, dolores mortis dicuntur qui mortem comitantur et praecedunt, non qui sequuntur.
At objicit Cajetanus Quia illud Non derelinques adimam meam in inferno significat beneficium fuisse animae Cnristi, quod fuerit liberata ex eo loco; ergo poena erat ibi manere.
Respondeo: beneficium fuisse animae
Christi, quod celeriter corpori conjungeretur, sicut malum erat ei separatio; et hoc modo beneficium illi fuit liberatio ab inferno, non ratione loci, sed ratione separationis a corpore. Et hoc fortasse voluit etiam dicere B. Thomas, quod videlicet p<ena fuerit Christo esse in inferno et sepulchro, solum ratione separationis: nam ratio ejus nihil aliud probat, nimirum, quia debuit subire poenas nostras.
Haec enim ratio, si adferatur ad probandum, debuisse Christum vere mori, et proinde pati separationem animae a corpore, recte concludit. Si vero inde quis probare voluit, debuisse Christum esse in inferno, ut in loco misero et poenali, nihil efficiet, aut efficiet plus quam velimus. Nam secundum istam rationem, debuisset Christi anima esse in inferno ut in carcere, et caro debuisset in sepulchro corrumpi: ista enim est poena nostra.
Tertium dubium: Quid contulit animabus justorum descensus Christi ad inferos? B. Augustinus in epist. 99. ad Evod. videtur sentire, eas animas etiam antea fuisse beatas, et nihil eis contulisse Christi descensum:
« Illis, inquit, justis, qui in sinu Abraha) erant, cum ille (Christus) in infernum descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam divinitatis suae nunquam video recessisse. »
Respondeo cum communi Catholicorum sententia: duo magna bona eis contulisse Christum. Primo, beatitudinem essentialem. Secundo, eductionem ex eo carcere, ac de- • ductionem in coelum; quorum primum continuo illis praestitit, secundum autem non diu postea.
De primo habemus testimonium illud Eccles. XXIV: Penetrabo omnes inferiores partes terree, illuminabo omnes sperantes in Domino. Item illud Luc. XXIII: Hodie mecum eris in Paradiso. Quod verbum, inquit Origenes hom. 15. in Genes, non solum latroni, sed etiam omnibus justis qui in inferno erant dictum fuit. Item consensum Scholasticorum in III d. 22. Denique ostendemus in lib. I de cult. Sanet., propria disputatione, post Christi passionem animas Sanctorum statim admitti ad visionem Dei.
De secundo beneficio habemus consensum Patrum supra citatorum.
Ad locum ergo Augustini respondet B. Thomas 3. p. q. LII, art. 5. ad I. Augustinum non velle dicere, non se invenisse quid contulerit justis Christus descendens ad inferos, absolute, sed quantum ad dolores inferni, quos solvit, ut sensus sit, Christus descendit dolores inferni solvere: at justi non dolebant; ergo quantum ad solutionem dolorum, nihil eis contulit.
Fortasse melius dicemus, Augustinum dum scribebat eam epistolam, nondum cognovisse ubi erat sinus Abrahae, et propensum etiam fuisse in eam partem, ut non esset in inferno, et propterea, hoc dubio manente, merito eum dixisse, quid contulerit justis Christi descensus ad inferos, nondum se intelligere potuisse. Nam, ut diximus, duo beneficia contulit Christus animabus justorum; visionem beatificam, eteductionem ex carcere inferni: ratione primi non fuit opus descensu, cum divinitas sit quae proprie beatificat, et illa est ubique. Et hoc est quod ibi dicit cum ait, beatificantem sapientiam sua divinitate nunquam abfuisse ab animabus illorum justorum: non enim vult dicere, illas animas semper fuisse beatas, sed non fuisse opus motu Christi ut bearentur, cum sapientia beatificans ubique sit. Ratione secundi beneficii, non fuit etiam opus Christi descensione ad inferos, si illae animae non erant in inferno.
Quartum dubium. An praeter animas justorum, quae erant in sinu Abrahae, aliquae aliae liberatae sint? Respondeo: non esse liberatas ullas animas Damnatorum ad gehennam. Nam Philastrius in lib. de haeres., cap. de descensu ad inferos, et Augustinus lib. de haeresi, cap. 79. dicunt, esse haeresim, si quis asserat, ullos impios in inferno Christo praedicante conversos et salvatos. Praeterea, videtur implicare contradictionem, quod aliqui fuerint damnati ad aeternas poenas, et tamen postea salvari fuerint: nam aeterna damnatio includit certitudinem poenae nunquam finiendae; at quomodo certi esse possunt, se sine fine puniendos, qui aliquando liberantur?
Adde locum Eccl. XXIV: Illuminabo omnes sperantes in Domino. Hinc enim dedu- ' citur, nullos eorum fuisse illuminatos, qui damnati erant ad aeternas poenas, quippe qui sine dubio non sperabant in Domino. Adde praeterea illud Jo. IX: Venit nox, in
qua nemo potest operari. Et II. Corinth. V: Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis. Et Galat. VI / Quce seminaverit homo, hcec et metet. Dum tempus habemus, operemur bonum. Haec enim omnia satis aperte indicant, non esse post hanc vitam locum poenitentiae, et reconciliationis. Adde postremo consensum Theologorum in III. dist. 22.
Quare inter fabulas numeranda est illa narratio, quam in historiis Patrum circumferri dicit Nicetas in Comment. ad 2. Orat. Greg. Nazianz. de Pascha. Ait enim, cuidam Christiano maledictis insectanti memoriam Platonis ut impii et damnati, Platonem per quietem apparuisse, atque dixisse: «Ego quidem peccatorem me fuisse non nego, verum cum Christus ad infernum descendit, nemo ante me ad Fidem accessit. » Haec quidem fabula est: illud autem est credendum, quod idem Nicetas ibidem dicit, Chrysostomum affirmasse, nullos in inferno a Christo descendente ad ea loca liberatos, nisi qui digni erant salute, cum hinc descenderent.
Eadem est ratio de animabus infantium, qui discesserunt cum peccato originali: nam neque ex illis ullam salvatam credibile est. Quocirca quod ait Clemens Alexandrinus lib. VI Strom. praedicante Christo apud inferos, non defuisse qui crediderint, ac poenitentiam egerint, improbabile est.
De animabus Purgatorii majus dubium esse potest: nam colligi videtur ex illo Eccles. XXIV: Illuminabo omnes sperantes in Domino, beatificatas tunc fuisse omnes pias animas. Praeterea, Augustinus epist.99. ad Evod. et lib. XII de Gen. cap. 33. aperte dicit, a Christo aliquos solutos doloribus inferni, et explicat, se non loqui de animabus sanctis, quae erant in sinu Abrahae, nec de animabus impiis, quas absurdissimum existimabat fuisse, Christo ad inferos descendente, conversas; igitur restat, ut loquatur de animabus, quae adhuc luebant purgatorias poenas. Item Gregorius lib. XIII Moral. cap. 20. dicit, omnes electos liberatos.
At B. Thomas 3. par. q. LII. art. 8. docet, animas Purgatorii non esse liberatas simpliciter ex descensu Christi ad inferos; nec enim Christus aliquid contulit ulli, nisi quod meruerat passione sua: passio autem Christi non habet effectum temporalem, sed
aeternum, semper enim est aeque efficax; non ergo tunc liberasset Christus nisi illos, qui habuerunt talem dispositionem, qualem habent qui nunc liberantur. Addit tamen B. Thomas, duobus modis potuisse accidere, ut tunc aliqui liberarentur. Primo, si expleverant tempus purgationis suae. Secundo, si ex devotione particulari ad Christi passionem id meruerant in hac vita, ut tunc liberarentur, cum Christus in eum locum descenderet. Et hoc modo debet exponi S. Augustinus, qui dicit, eos liberatos quos nove¬
rat Dominus liberandos.
Ad locum Ecclesiastici et Gregorii posset dici: Christum liberasse omnes electos, cum descendit ad inferos, sed non simul; nam quosdam statim liberavit, alios postea, finita nimirum purgatione: sed tamen omnibus id praestitit, ut non manerent in limbo expectantes beatitudinem. Quamquam non esset error, si quis diceret, multos alios, aut etiam omnes tunc liberatos ex Purgatorio, e gratia speciali, quia Dominus non est alligatus Sacramentis, aut meritis nostris.
Chapter 82 of 91