Skip to the text

Pars 1

Liber Concordiae, nuper editus a Lutheranis, tria mihi continere videtur, praeter communes et notos Lutheranorum errores, insignem videlicet vanitatem, gravissimas haereses contra Symbolum Apostolicum, et mendacia innumerabilia, apertissima, atque inter se pugnantia. De singulis ordine dicemus.

Insignis igitur vanitas in subscriptione perspicitur. Quorsum enim attinebat, ut omnes ministri, concionatores, luclimagistri, hypodidascali, subscriberent? Certe non potest exemplum ullum, ejusmodi subscriptiomim, in negotio fidei, ab antiquitate peti. Siquidem ab Apostolicis temporibus per annos mille quingentos, in omnibus Conciliis tam generalibus, quam nationalibus, aut provincialibus, soli praelati, qui jurisdictionem aliquam habent, subscribere consueverunt. Sunt etiam interdum addita nomina imperatorum, aut regum, aut principum aliquorum; sed ludimagistrorum et hypodidascalorum, nulla usquam invenitur mentio. Deinde ista subscriptio ad librum Concordiae, ingentis discordiae signum est. Qualem enim unionem inter Lutheranos esse existimabimus, quando non solum principes ad Concordiam redigi, sed etiam privati homines ad suscribendum cogi debuerunt? Et quamvis numerosa subscriptio esse videatur, est tamen ipsa quoque argumentum paucitatis. Nam si Catholica Ecclesia ejusmodi subscriptionem requireret, in puncto temporis haberet non octo millia, sed plus quam octingenta millia subscribentium; neque ex sola Italia libentissime sub criberent innumerabiles presbyteri et diaconi, atque scholarum et gymnasiorum praefecti, sed etiam ex Hi¬

spania, Germania, Gallia, America, Brasilia, India, Japonia; nec deessent etiam ex Britannia et Palaestina. Denique tam numerosa subscriptio, inexcusabilia reddit tam multa, et tam crassa mendacia, quae nos infra annotabimus. Si enim unus tantum aut alter librum istum, antequam ederetur, vidisset, ignosci posset fortasse humanae imbecillitati, si aliquid erroris obrepsisset: at quod sedecim millia oculorum crassissima illa mendacia, de prehendere non potuerint, quis ferat? Alterum profecto n cessarium est, aut caecos omnes fuisse, aut etiam cum mendaciis Concordiam facere voluisse.

DE ERRORIBUS CONCORDUE, DISCORDANTIBUS A SYMBOLIS IN IPSA CONCORDIA RECEPTIS.

Primus error est, quod Christus non solum ut homo, sed etiam ut Deus, Patri fuerit obediens. Qui error destruit penitus veram divinitatem Christi, quam Symbolum Nicaenum contra Arianos asseruit. Nam si Christus ut Deus Patri obedivit, certe ut Deus a Patre distinguitur, alius igitur Deus est Pater, alius Deus est Filius: sed unus tantum est verus Deus, et constat Patrem esse verum Deum, non igitur filius est verus Deus, nec 6, ao u-io; Patri, ut in Nicaeno Symbolo confitemur. Sursum qui obedit, minor est illo,

cui obedit: nam imperaro superioris, obedire inferioris est ergo: si Christus ut Deus, Patri obedit, ut Deus minor est Patre, et mentitur Symbolum Athanasii, cum ait: jEqualis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Adhaec, secundum illam naturam Christus obedivit, secundum quam mortuus est: nam ipsa mors, obediendia fuit summa, et absolutissima; at non est mortuus Christus secundum divinitatem, sed solum secundum carnem, I Pet. iv. Christo igitur in carne passo etc. Denique cur Apostolus Paulus, ad Philippeo. it. dicturus: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, praemisit, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, nisi ut nos admoneret, non secundum formam servi, qua aequalis est Patri, sed secundum formam servi, qua minor est Patre, Christum obedientiam usque ad mortem Deo Patri praestitisse?

Sed fortasse non habet Concordia hunc errorem. Inspiciamus igitur an ita sit. In Epitome articulorum controversorum, art. 3. pag. 536. (i Credimus, inquiunt, docemus, et confitemur magno consensu, quod Christus quidem vere sit nostra justitia; sed tamen neque secundum solam divinam naturam, neque secundum solam humanam naturam. Credimus autem Christum totum, secundum utramque naturam, esse nostram justitiam: in sola videlicet obedientia sua, quam ille Patri ad mortem usque absolutissimam praestitit ». Haec illi. Si igitur justitia nostra, id est, nobis imputata, totus Christus est, secundum utramque naturam, et justitia illa in obedientia consistit, quam Christus Patri usque ad mortem exhibuit, certe sequitur, Christum totum secundum utramque naturam Deo Patri obedientiam praestitisse. Et infra, pag. 664: « Ac sentiendum est, inquiunt, quod justitia nostra, neque in divina, neque in humana natura, sed in tota ipsius persona consistat: quippe, qui ut Deus et homo, in sola sua tota, et perfectissima obedientia, est nostra justitia ». Quid est, qui ut Deus et homo in sua obedientia est nostra justitia, nisi Christus ut Deus et homo, Patri obedivit, et ea obedientia, nostra obedientia reputatur? Nec est idem, Deus et homo Patri obedivit, et, Christus ut Deus et homo Patri obedivit. Illud enim personte divinse obedientiam tribuit, sed in natura humana, et Catholicum est: hoc vero utrique natura; tribuit obedientiam, et Arianum

est. Et pag. 663: « Tota totius persona; Christi obedientia, quam ille Patri usque ad ignominiosam crucis mortem, nostra causa, pra;stitit, nobis imputatur ». Et infra: « Cum autem obedientia Christi, non sit unius dumtaxat natura;, sed totius persona;, etc ». Et in his locis, quare dicunt totius personae obedientiam illanvfuisse? Non satis erat dicere, fuisse personae? Sed utrique naturae obedientiam non tribuissent, nisi totius personae dixissent. Per totam enim personam duas naturas pag. 727. significare se dicunt. Nec mirum est, professores Augustanae Confessionis et Apologiae ita sentire, quandoquidem ipse primarius, tam Confessionis, quam Apologiae architectus Philippus Melanchthon, in locis communibus anni 1558. loco de Filio, pag. 40. ita scripsit: « Natura divina, non est quidem lacerata, aut mortua, sed fuit obediens Patri, quievit, cessit irae aeterni Patris ».Et Martinus Lutherus in lib, de Conciliis et Ecclesia, non solum obedientiam, sed etiam passionem divinitati tribui posse contendit.

Alter error est, quod Christus fuerit perfunctus munero mediatoris, et Pontificis, non solum per humanam naturam, sed etiam per divinam. Sic enim habent verba Concordiae, pag. 736. in articulo de persona Christi: « Itaque Christus est noster mediator, redemptor, Rex, Summus Pontifex etc. Non secundum unam tantum naturam, sive divinam, sive humanam, sed secundum utramque naturam ». At quod Christus sit mediator, et Pontifex secundum utramque naturam, et ideo non solum ut homo, sed etiam ut Deus, error est, qui aperte pugnat cum Christi vera divinitate, et proinde cum Symbolo fidei, ubi dicitur Christus, Deus verus de Deo vero. Nam mediator per id quo munus mediatoris exercet, necessario distinguitur ab eo cujus est mediator. Est autem Christus mediator Dei et hominum. Ergo, si ut Deus mediator est, ut Deus a Deo distinguitur; erunt igitur duo dii; unus major, alius minor, ut Ariani volebant. Quocirca B. Paulus, I Timoth. ii. cum dixisset: Unus est mediator Dei et hominum, mox adjunxit: homo Christus Jesus. Et B. Augustin. lib. ii. de peccato originali, cap. 28. Non per hoc, inquit, mediator est, quod ecqualis Patri, per hoc enim quantum Pater, tantum et ipse a nobis distat: et quomodo erit medietas, ubi eadem distantia est? Ideo Apostolus non ait: Christus Jesus, sed, homo Christus Jesus, per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre, per quod nobis propinquior: superior nobis, per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur inferiore Patre, quia in forma servi: superior nobis, quia sine labe peccati. Et tract. 82. in Joan. Mediator Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est, Christus Jesus. Deinde si Christus, ut Deus, mediator est, sequitur unum e duobus, aut totam Trinitatem esse mediatricem, aut Christum non esse unum Deum cum Patre et Spiritu sancto, sed alium quemdam Deum. Nam quod uni personae convenit ratione Deitatis, id etiam aliis omnibus personis convenit, quae habent eamdem Deitatem. Igitur esse mediatorem, quod Filio convenit ratione Deitatis, quandoquidem ut Deus mediator est, convenit etiam Patri et Spiritui sancto, si unam et eamdem cum Filio Deitatem habent; vel si non convenit, certe non habent. Denique esse pontificem, el sacerdotem, intrinsece et essentialiter includit esse creaturam, et longe minorem eo, chi sacrificium offerri debet. Omnis enim pontifex et sacerdos minister Dei est, et cultu latriae Deum summum colit, dum ei sacrificium offert. Ergo si Christus, ut Deus est, pontifex etiam est, et Patri suo sacrificium defert, profecto ut Deus, Patre suo longe minor, atque adeo vere et proprie creatura est. Hinc videlicet Ariani inter propositiones suas, quee leguntur apud Augustinum tomo 6. in serm. Arianorum, etiam istam numerabant, quod Filius Dei minister et sacerdos sit Patris sui. Ipse vero B. Augustin. lib. i. de consensu evangelistarum, cap. 3: Secundum hominem, inquit, Christus et Rex, et Sacerdos effectus est, ut esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et lib. x. de Civit. Dei, c. 20: Unde, inquit, verus ille mediator, in quantum formam servi accipiens, mediator effectus est Dei et hominum, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo est unus Deus. Et S. Cyrillus in Apologia pro capitulis suis adversus Orientales in defensione decimi capituli. Quando, inquit, factus est homo, vocatus est et Pontifex; non quod majori Deo offerret sacrificium sed sibi ipsi et Patri. Et infra: Dictus est, inquit, sacerdos propter humanitatem. Et lih. xi. in Joann, cap. vn: In quantum, inquit,

filius et Deus est, una cum Patre bona nobis largitur; in quantum vero mediator est, et Pontifex, nostras preces ad Deum adducit.

Tertius error est, quod natura humana Christi sit ubique vere, et realiter. Sic enim loquitur liber Concordise, in articulo de Coena Domini pagina 572: a Dextera Dei ubique est; ad eam autem Christus, ratione humanitatis sum, vere et re ipsa collocatus est: ideoque praesens gubernat, in manu sua, et sub pedibus suis, ut Scriptura loquitur, habet omnia quae in ccelo sunt et in terra». Et infra pag. 731: Revera omnia implet, et ubique non tantum ut Deus, verum etiam ut homo, prmsens dominatur a mari ad mare ». Et similia leguntur pag. 74o.

Porro hic error repugnat primo Scripturis, quae passim asserunt, Christum ratione humanitatis, alicubi non fuisse. Joan. vi. Cum vidisset turba, quid Jesus non esset ibi. Joan. xi. Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Matth. ult. Non est hic, surrexit.

Secundo, repugnat articulis Symboli, de Christi conceptione, nativitate, passione, morte, descensu ad inferos, resurrectione a mortuis, ascensione ad coelos, et descensu ad judicandum. Nam articulus de conceptione, docet in solius Marise utero corpus Christi fuisse. At si ubique fuit statim ab incarnatione, ut adversarii docent, fuit in uteris omnium heminarum, immo etiam omnium virorum. Articulus de nativitate docet, Christi corpus post nonum mensem ex utero prodiisse, et sic vere esse natum. At secundum ubiquistas, ante nonum mensem, immo primo die conceptionis fuit extra uterum, et post nonum mensem adhuc erat in utero, nec inde unquam exiit. Nec valet responsio quam adferunt, cum dicunt, Christum vere esse natum, quia cum fuisset in utero localiter spatio novem mensium, et non alibi, postea esse coepit localiter extra uterum, et non in utero. Ileec, inquam, solutio nihil valet, nam quod vere est ubique, sive localiter, sive alio modo sit, non potest vere et proprie moveri de loco ad locum, sed solum potest metaphorice moveri, id est, apparere, ubi non apparebat, licet ibi esset. Quemadmodum Deus, qui ubique vere est, tametsi non localiter, moveri non potest, sed solum apparere et ostendere se, ubi antea non videbatur esse, quamvis ibi esset. Eodem igitur modo, si corpus Christi ab ipsa conceptione ubique fuit, licet non localiter fuerit ubique, tamen numquam vere moveri potuit de loco ad locum; et proinde nativitas ex utero, non verus ex utero egressus, nec vera nativitas, sed tantum apparens, et metaphorica fuit. Pari ratione destruuntur casteri articuli. Qui enim semper ubique fuit, non vere potuit in passione transire de loco Coense ad hortum, nec de horto ad domum Caiphse, m c inde ad praetorium Pilati, nec inde ad montem Calvariae: nec potuit in morte separari anima a corpore, ita ut corpus sine anima in sepulcro jaceret, et anima sine corpore ad inferos descenderet: nec potuit vere anima in resurrectione ad corpus redire: nec corpus illud redivivum de clauso sepulcro egredi; nec intrare ad discipulos januis clausis; nec denique vere potuit in coelum conscendere; nec poterit vere in novissimo die de coelo descendere. Sed haec omnia metaphorice exponi debent, quemadmodum cum de Deo legimus ejusmodi mutationes.

Tertio, repugnat hic error veritati corporis Domini in Coena, et quod admirabile est, confirmat Zwinglii sententiam, ad quam destruendam excogitatus est. Nam si corpus Christi, ab ipsa conceptione est ubique, non egemus sacramento Ccenae, ut praesentiam habeamus corporis Dominici. Quid igitur sacramentum Ccenae facit? non exhibet certe praesentiam corporis Domini: nam haec antea quoque aderat. Quid igitur facit? nisi hoc quod significat Christi corpus adesse? At hoc volunt Zwingliani, ex vi sacramenti Ccenae nihil nos habere, nisi signum. Et hoc idem videtur liber Concordiae agnoscere, pag. 745, cum ait: « Quare eum praesentem habemus, non tantum secundum divinam, verum etiam secundum humanam naturam: juxta quam ipse frater noster est, et nos caro sumus de carne ejus, et os de ossibus ejus. Et sane in hujus etiam rei confirmationem, sacram suam Coenam instituit: ut testaretur, se etiam secundum eam naturam, qua carnem et sanguinem habet, nobiscum esse, in nobis habitare, et efficaciter operari velle i). Prseterea, si Christi corpus ubique est, non potest vere cum pane, quantumlibet consecrato, sumi, nec sanguis ejus cum vino, quantumlibet etiam consecrato, bibi. Nam panis et vinum ideo sumi vere possunt, quia non sunt ubique, et proinde vere transeunt de mensa ad manum, de manu ad o$,

de ore ad stomachum: quse de Christi corpore et sanguine dici non possunt, si ubique sunt: quemadmodum, licet Deus ubique sit, nemo tamen cum pane Deum comedit, nec cum vino Deum bibit. Quorsum igitur Eucharistia? Ut habeatur Christi corpus fructuose, dicet aliquis Brentianus; ergo solus fructus, sola efficacia, sola virtus corporis Domini sumitur in Ccena; at hoc ipsum docent Calvinistee.

Quarto, repugnat haec ubiquitas decreto Dresdensi, quod in eadem Saxonia,ab iisdem Confessionis Augustanae theologis, ante annos circiter decem promulgatum est, id est, anno 1571, ubi praeter alia haec verba leguntur: « Commentitia ista communicatio physica, quae nostro primum tempore cum ubiquitate corporis Christi introduci coepta est, universae orthodoxae Ecclesiae, et toto orbi Christiano, inde usque ab initio incognita fuit, atque etiamnum a Pontificiis ipsis rejicitur, et taxatur acerrime». Et infra: « Commentitia illa ubiquitas, horrendum in modum corrupit omnes pene articulos fidei de Christo, ac discrimen divinae et humanae naturae in Christo in primis delet, atque evertit ». Haec ibi tunc. Nunc autem sacrosanctae fidei dogmata esse debent, quae ante annos decem pestilentissimae haereses erant. Ista videlicet est constantia Theologorum saxonicorum.

Quinto, repugnat sententiae primarii auctoris Contessionis, et Apologiae, qui duo libri primum locum in Concordia obtinent. Philippus siquidem Melanchthon in epist. ad Fridericum comitem Palatinum, quam scripsit anno 1551. ita loquitur: «Alii ubiquitatem excogitarunt ». Et addit: « Ilaec sunt portentosa omnia, ignota eruditae vetustati ». Denique repugnat S. Augustino, et omnibus Patribus. Ac, ut caetera omittamus, Augustin. in epist. 57. ad Dardanum, non solum docet, Christi humanitatem non esse ubique, sed etiam solvit primarium argumentum adversariorum. Illi enim existimant, necessario sequi, ut Christi humanitas sit ubique, si conjuncta est personaliter Verbo, quod sine dubio est ubique. At S. Augustin.: Homo, inquit, Christus, illo die secundum carnem in sepulcro, secundum animam in inferno futurus, Deus vero idem ipse Christus, ubique semper est. Et infra: Non est autem consequens, ut quod in Deo est, ita sit utique ut Deus. Nam et de nobis verissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus, movemur, et sumus, nec tamen sicut ille, ubique sumus; sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine, proprio quodam et singulari modo. Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Jesus, ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. Haec ille. Neque hic locum habent distinctiones de variis modis essendi in loco. Nam S. Augustinus negat in formaidipsum, quod adversarii docent. Ipsi enim volunt, propter unionem hypostaticam, Christi humanitatem necessario esse debere ubicumque est Verbum, modo quodam supernaturali, et divino: at hoc idem Augustinus negat. Et praeter exemplum ab eo adductum habemus etiam insigne exemplum in anima rationali. Nam caput unitum est animae, et tamen non ubi* cumque est anima, ibi continuo est caput; cum anima sit etiam in pedibus, ubi certe non est caput.

Quartqs error est, quod Christi humanitati sint collata vere et realiter multa attributa divina, ut omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia, atque adeo ipsa divina majestas. Qui error destruit veritatem humanitatis Christi, renovat haeresim Eutychetis, et pugnat cum Symbolo fidei. Nam si Christi humanitas, vere et realiter non solum est ubique, quia est in toto mundo, sed quia habet omnipraesentiam et immensitatem, quam habet Verbum, et proinde est in infinitis spatiis imaginariis extra mundum, vel certe esse potest: profecto est formaliter infinita et immensa; et cum non sit infinita magnitudine molis, ut adversarii concedunt, nam dicunt, eam non esse diffusam ubique localiter, infinita erit magnitudine virtutis; infinita autem virtus infinitam essentiam requirit. Est igitur Christi humanitas essentia infinita; et proinde vel est conversa in deitatem, vel duo sunt entia infinita. Idem argumentum de omnipotentia, et aliis Dei attributis fieri potest. Sed verba Concordiae audiamus, pag. 731: « Adeptus autem est Christus, secundum humanam naturam, plenam possessionem, et di vinee majestatis usurpationem)). Hsec ibi. Jam si Christus secundum humanam naturam adeptus est divinam majestatem; ergo secundum humanam naturam est Deus. Ergo secundum humanam naturam non est homo. Nec enim

idem secundum idem, duo disparata esse potest. Et pag. 744: «Jam etiam secundum assumptam humanam naturam, omnia novit, et revera omnipotens est». Hsec ibi. Ecce quam aperte dicunt, Christum ut hominem esseomniscientem, etonmipotentem; quod quid est aliud quam dicere, Christum, ut hominem, non esse hominem, sed Deum? Et pag. 745: « Scriptura sacra hanc majestatem onmiprsesentise soli Christo, nulli autem alii homini tribuit». Et paulo ante dixerant, se de Christi humanitate loqui, et non de sola divinitate, cum Christo tribuunt omniprsesentiam. Denique pag. 738. prolixe docere conantur, Christi humanitatem capacem esse infinitorum attributorum, vere et realiter sibi communicatorum per hypostaticam unionem. Nec satis expediunt se, cum dicunt, hanc esse idiomatum communicationem, quam etiam veteres Patres agnoverunt. Nam communicatio idiomatum, secundum Patrum doctrinam, non tribuit uni naturae ea quae sunt alterius, sed tribuit uni supposito utriusque naturae proprietates. Vide de communicatione idiomatum Ambrosium lib. ii. de fide, cap. 4. Augustinum lib. i. de Trinit. cap. 13. Cyrillum in defensione 4. Anathematismi. Et Joan. Damascenum lib. m cap. 4. Et praeterea communicatio idiomatum, quam Patres agnoscunt, mutua est, et non minus Deo convenit quam homini. At adversarii, humanae naturae tribuunt realem communicationem divinorum attributorum; divinae autem non tribuunt realem communicationem humanarum proprietatum; ut in hac ipsa Concordia diserte docent, pag. 736. Itaque recte Dresdense decretum, cujus supra mentionem fecimus, ab iisdem Saxonicis ministris editum, ita alicubi habet: « Quod praecipuum fidei nostrae, et Ecclesiae caput est, videlicet articulum de duabus naturis in Christo, id commentitia idiomatum, reali et physica, in ipsis naturis communicatione, depravari horribiliter; atque econtrario, heraeses jam olim damnatas, Marcionitarum, Arianorum, Manichaeorum, Samosatensium, Valentinianorum, Sabellianorum, Nestorianorum, Eutychianorum, et Monothelitarum, reduci atque innovari, satis evidenter demonstratum est ». Haec ibi.

Quintus error est, quod unio hypostatica consistat in communicatione divinorum attributorum. Tametsi enim pag. 714. videntur dicere communicationem istam esse posteriorem unione hypostatica, sic enim loquuntur: « Propter unionem autem hypostaticam, et ex ea consequentem communicationem, etc. », tamen in pluribus locis aperte indicant, in ista communicatione consistere unionem hypostaticam, pag. 729: « Propter hanc, inquiunt, hypostaticam unionem, quae sine vera illa communicatione nec cogitari, nec subsistere potest, etc. ». At certe id non est posterius, sed est vere de essentia, sineYjuo alterum nec esse, nec cogitari potest. Et pag. 730: « Et sane, inquiunt, veteres Ecclesiae Doctores, duo haec vocabula, xoivwvfa v xat 1'vi.nav, communicationem et unionem in explicatione huj us mysterii conjunxerunt, et alterum peraltorum declararunt». En quam aperte idem esse volunt unionem hypostaticam, et suam illam communicationem proprietatum. Cum ergo dicunt, unumexaltero sequi, vel manifeste secum pugnant, vel intelligunt de consecutione logica, non physica, quomodo dicimus, ex eo quod aliquis est homo, sequi ut sit animal rationale.

Porro haec sententia, quod unio hypostatica consistat in illa communicatione divinorum attributorum, destruit omnino mysterium Incarnationis. Nam in primis, cum divina attributa, id est omnipotentia, omniscientia, omniprsesentia, et similia, sint communia toti Trinitati, si in illorum communicatione consistit unio hypostatica, sequitur, omnes tres personas esse incarnatas. Ut enim secundum Catholicam fidem, quam exposuerunt vetera concilia generalia, 3. 4. 5. et- 6. ideo sola persona Filii incarnata est, quia unio facta est per communicationem subsistentiae propriae ipsius Filii: ita secundum adversariorum sententiam totum Trinitatem incarnatam esse necesse est, cum unio facta sit in eo, quod est commune toti Trinitati.

Deinde si unio hypostatica consistit in communicatione attributorum, sequitur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unitos esse hypostatice, atque unam tantum esse personam. Nam Pater gignendo Filium, omnia sua attributa illi communicavit, et similiter Pater et Filius producendo Spiritum sanctum, omnia sua attributa illi communicarunt. Praeterea, aut volunt hypostaticam unionem consistere, in communicatione om¬

nium attributorum, vel aliquorum tantum; si omnium, impossibilis erit unio hypo-* statica. Nam inter attributa Dei, numeratur vera aeternitas, quee principio et fine caret: at impossibile est rem creatam carere principio, et saltem certum est, Christi humanitatem non fuisse ab aeterno. Pari ratione, Dei proprium est, carere principio effectivo; at id nullo modo creaturae communicari poterit. Si vero aliquorum tantum quis dicere poterit qua) sint illa, cum eadem sit ratio omnium? Ut enim esse potest unio hypostatica, sine communicatione aeternitatis,- cur esse non poterit sine communicatione omnipraesentiae, vel omnipotentia)? Denique ista attributa non possunt esse naturae humanae essentialia, erunt igitur accidentalia; id quod liber Concordiae asserere videtur, cum pag. 741. explicat istam communicationem, per operationem divinitatis, quam exercet per humanitatem. At haec ipsa est Nestorii haeresis, qui Yerbum cum homine per operationem conjungebat; estque haec haeresis expresse damnata in concilio Y generali cap. 4. et 5.

Sextus error est, quod totus Christus, Deus et homo, ad inferos descenderit. Id quod aperte sequitur ex tertio errore, et praeterea in ipsa Concordia diserte asseritur, pag. 750: «Simpliciter, inquiunt, credimus, quod tota persona Deus et homo post sepulturam ad inferos descenderit». Atque hic error cum duobus, imrao etiam tribus articulis Symboli pugnat; destruit enim mortem, sepulturam, et resurrectionem Christi. Nam si Christus homo descendit ad inferos, vivus non mortuus descendit; mortuus enim non est homo, cum omnis homo per mortem desinat esse homo. At si Christus vivus, et de cruce descendit, et vivus pervenit ad inferos, non anima solum

descendit, sed etiam caro; non enim sola

anima homo dici potest; quod si anima et caro descendit, quid, quaeso, jacuit, in sepulcro? Denique si Christus semper fuit homo, nec unquam vere mortuus aut sepultus est, certe nec vere etiam resurrexit; non enim resurgit homo,.nisi quando per novam vitam iterum incipit esse homo, qui per mortem desierat esse homo. Atque haec pauca de erroribus contra Symbolum sufficiant,

In prsefatione Concordia), atque adeo in ipso principio praffationis, habetur illustre mendacium de Confessione Augustana, quod videlicet in totum orbem terrarum sparsa, ubique percrebuerit, et in ore et sermone omnium esse coeperit. Nam ex tribus partibus orbis terra), duse, Asia atque Africa, ne nomen quidem Augustana) Confessionis adhuc audierunt; in Europa, qua) tertia pars est, Graecia, Italia, Hispania, aut omnino quid sit Augustana Confessio, ignorant, aut eam ut perniciosam et haereticam doctrinam execrantur. Gallia ac Britannia, partim a Catholicis, partim a Calvinistis habitantur, quorum illi Augustanam Confessionem, aperte repudiant; isti solo nomine recipiunt. Quamquam novam hanc in Confessione Concordiam, Calvinistse, ne quidem nomine amplectuntur. Solus restat angulus Germania), isque non totus, in quo sese fama Confessionis dilatet. Nam et in ipsa Germania Zwingliani, et Anabaptistse inveniuntur, qui Confessionem August. numquam receperunt. Quid? quod initio nec in parte Germania; Confessio Augustana locum habere potuit. Nam eo ipso anno quo Augusta) nata est, Augusta) quoque extincta quodammodo est. Siquidem a Theologis Catholicis refutata, et ab imperatore Carolo Y publice damnata fuit in generali recessu; cui damnationi subscripserunt electores 5, ecclesiastici principes 30, saeculares 23, abbates 22, comites et barones 32, civitates libera; et imperiales 39, cum ipsi confessioni solum subscripserint elector I, principes 6, civitates 2. Quocirca merito Philippus lib. i. Epist. in epist. ad Joan. Obernburgerum ita scribit: « Non delector, inquit, recordatione Comitiorum Augustanorum, in quibus tristi, ac atroci sententia damnati sumus ». Nec solum Augusta; confessio vix dum nata, extincta fuit, sed etiam in duobus archiviis ita sepulta, ut per totos annos 40. lucem non

viderit. Confessio enim Germanica in cancellaria Moguntina, Latina vero in Bruxellensi longissimo tempore delituerunt, atque interim singulis prope annis edebantur, alioe atque alia;; quse cum omnes Confessionis Augustana) titulum pra) se ferrent, tamen et verbis, et sententiis, cum inter se, tum ab illa prima plurimum dissentiebant. Itaque gloriosum illud encomium Augustana) Confessionis, quod in totum orbem terrarum sparsa, ubique percrebuerit, ita interpretandum esse videtur: Confessio Augustana, id est, Confessio, falsum nomen gerens Confessionis Augustana) per totum orbem terrarum, id est, in quodam angulo Septentrionis, ubique sparsa percrebuit, id est, in aliquot oppidis Germaniie audiri ccepit.

In eadem praffatione, ultra medium, protestantur adversarii, in negotio Cceme ad nulla alia fundamenta pios homines deducendos esse, quam verborum institutionis Testamenti Domini nostri Jesu Christi; licet tam ipsi, quam etiam Lutherus, inviti pertracti sint ad disputationem de unione personali duarum in Christo naturarum. At in ipsa Concordia, pag. 571. et iterum pag.717. in articulo de Ccena Domini, una cum Luthero, quatuor alia fundamenta jaciunt. Primum est, quod Christus sit Deus et homo, in una persona, indivisus, et inseparabilis. Secundum, quod dextera Dei est ubique. Tertium, quod verbum Dei sit neque falsum, neque fallax. Quartum, quod Deus varios modos habet, novitque, quibus aliquo in loco esse potest. Mendax igitur est hujus priefationis protestatio.

Pradationc Confess. ad Carolum V pag. G. ita habetur: « Offerimus in hac religionis causa, nostrorum Concionatorum,et nostram Confessionem; cujusmodi doctrinam ex Scripturis sanctis, et puro verbo Dei, hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus, et urbibus tradiderunt, ac in Ecclesiis tractaverunt.

Hoc insigne mendacium esse, vel ex eo cognosci potest, quod Confessio Lutheri in multis ab Augustana dissentit; cum tamen eodem anno 1530. edita sit, neque credibile videatur, melius Lutheranos, quam ipsum Lutherum, quae sit Lutherana doctrina, scire potuisse. Articulus 11. Lutheranae Confessionis habet: « Quod Confessio privata debeat esse libera ». Confessio autem Augustana, in cap. de Confessione, dicit: « Apud suos non solere porrigi corpus Domini, nisi antea exploratis et absolutis ». Et in cap. de Missa, sic ait: « Nulli admittuntur ad Sacramentum, nisi antea explorati atque audiri». Item artic. 16. Lutheranae Confessionis, vult « Missam prae omnibus abominationibus esse abrogandam ». Confessio vero Augustana in cap. de Missa: « Falso, inquit, accusantur Ecclesiae nostra3, quod Missam aboleant; retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur». Ad haec nec Augustana Confessio a Philippo fabricata, nec Lutherana, quae Augustanam sine dubio peperit, cum ea doctrina concordat, quam initio Lutherus et Melanchton tradiderunt. Audio Joannem Cochlaeum eodem anno 1530. collegisse articulos ex libris Lutheri et Philippi, contra singulos articulos Confessionis Augustanae; sed eos nondum videre potui. Sed facile credo illum hoc fecisse, cum ipse quoque id praestare nullo negotio possim, qui tamen multo minus versatus sum in Lutheranorum libris, quam Cochlaeus fuerit. Ac ne sim nimis prolixus, conferam solum duos, aut tres principales Confessionis articulos, cum Lutheri et Philippi doctrina.

Articulus primus Confessionis Augustanae sic habet: « Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae Synodi, de unitate essentiae divinae, et de tribus personis, verum et sine ulla dubitatione credendum esse ». Et infra: « Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut significet non partem, aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit ». Et infra: « Damnant omnes haereses contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, Yalentinianos, Arianos, Eunomianos, etc. » Huic articulo primo recte annectitur tertius, qui est de incarna¬

Chapter 1 of 8