Pars 5
Pag. 194. in Apologia, art. 16. « Vanissimum est (inquit Philippus) quod sit perfectio
Christiana, non tenere proprium. » Et infra: « Sed Monachi illam externam hypocrisim offuderunt oculis hominum, ne videri posset, in quibus rebus sit vera perfectio: quibus laudibus vexerunt communionem rerum, quasi Evangelicam? At lue laudes plurimum habent periculi, praesertim cum longe dissentiant a Scripturis ». Bene autem Philippus fecisset, si ad probandum, laudes vita? communis dissentire a Scripturis, attulisset in medium verba illa B. Luca; (solet enim ipse plerumque, ut est insignis Dialecticus, ita connectereargumenta);multitudinis autem credentium, erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quse possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et paulo post: Et gratia magna erat in omnibus illis, neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum nut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Actor, iv. Potuisset quoque Augustini commentarium adjicere, ut magis communiter sententiam suam. Is enim in sermone 1. do Communi clericorum vita, sic habet: Ecce dico, audite; Qui societatem communis vita? jam susceptam, quse laudatur in actibus Apostolorum, deserit, a voto suo cadit, et a professione sancta cadit. Et infra: Ego scio quantum mali sit, profiteri sanctum aliquid, nec implere. Yovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro. Ac breviter, si quis legat duos illos Augustini sermones mirum si non videat Philippi vanitatem.
Pag. 195. in Apologia, art. 18. « Sed quid interest (inquit Philippus) inter Pelagianos, et adversarios nostros? cum utrique sentiant homines sine Spiritu sancto posse Deum diligere, et praecepta Dei facere, quoad substantiam actuum, mereri gratiam ac justificationem operibus, qua; ratio per se efficit sine Spiritu sancto »? Yis audire, quantum intersit inter nos et Pelagianos? quantum inter Catholicos et haereticos. Neque Pelagianus error est, posse hominem aliqua praecepta, et aliquando facere quoad substantiam actuum, solis naturae viribus, id est, sine sp- ciali auxilio gratiae Dei. Nara hoc idem et tu doces, -nisi tecum fortasse pugnas, in eadem pagina. Hsec enim sunt verba tua. « Habet humana voluntas libertatem in operibus, et rebus deligendis, quas ratio per se comprehendit: Potest aliquo modo efficere justitiam civilem, seu justitiam operum. Potest loqui de Deo, exhibere Deo certum cultum externo opere, obedire magistratibus, parentibus in opere externo eligendo, potest continere manus a esede, ab adulterio, a furto ». Ha3C tua, etiam nostra sunt: Et hoc vocamus implere quaedam preeeepta, quoad substantiam actuum. Porro diligere Deum super omnia sine Spiritu sancto tribuit homini fortasse unus aut alter Scholasticorum, sed graviores repugnant, ut S. Thomas, S. Bonaventura, et alii. Quod autem opera sine Spiritu sancto facta mereantur gratiam et justificationem, nullus Theologorum docet, tuum est mendacium, tua calumnia.
Pag. 198. in Apologia, art. 20. « Non est ferenda (inquit Philippus) blasphemia, tribuere honorem Christi nostris operibus. Nihil pudet jam istos Theologos, si talem sententiam in Ecclesia auSent ferre ». At, bono vir, non id habet confutatio Theologorum, quod tu reprehendis. Nec enim usquam dicunt Theologi illi, opera sine Christo mereri remissionem peccatorum. Sed negant, quod vos docetis, opera nostra, licet ex fide, licet cx gratia, licet ex Christi meritis prodeant, nihil tamen mereri. Itaque cum confutatio dicit, opera nostra mereri remissionem peccatorum, hunc habet sensum, quod opera poenitentire cum fide, et auxilio Dei facta, mereantur ex congruo, sive per modum dispositionis, culpae remissionem, quam esse vocem Scripturarum et Patrum, supra docuimus, mendacio 8. Opera vero hominis justificati, facta ex gratia, per.Christi meritum nobis infusa, mereantur ex condigno remissionem poenie, qure interdum relinquitur, culpa dimissa. Nam, ut ait Augusf. tractat. 424 in Joan., productior est poena, quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Nec solum peence remissionem, sed et coronam glorice mereri nostras satisfactiones, paulo ante ex Cypriano audivimus, in serm. do lapsis, in postremis verbis.
Pag. 200. in Apologia art. 21: «Nec vident isti asini (inquit humanissimus Philippus) apud Hieronymum contra Vigilantium, nullam exstare syllabam de invocatione. Loquitur de honoribus sanctorum, non de invocatione ». At qusanam est ista consequentia: Loquitur Hieronymus de honoribus sanctorum, ergo non de invocatione? Videlicet invocatio non est honor, sed ignominia. Et idcirco nullum prseter Christum, invocari vultis, ne decus Christo proprium, cum aliis communicetur. Audi igitur. Vigilantius nolebat sanctos honorari; et quoniam non ignorabat, praicipuum sanctorum honorem, esse ipsorum invocationem, duabus rationibus ostendit, non eos debere ab hominibus invocari, tum, quia abditis receptaculis inclusi, non possent ubi vellent esse preesentes, et se invocantibus per se opem ferre; tum etiam, quia nec posset ullus post mortem, pro alio apud Deum aliquid impetrare, et proinde supervacanea esset invocatio. Utramque rationem Hieronymus refellit. Ais, inquit, vel in sinuAbrahse, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei, animas A- postolorum et Martyrum consedisse, nec posse suis tumulis (ubi videlicet a fidelibus priecipue invocantur) et ubi voluerint adesse preesentes. Senatoria; videlicet dignitatis sunt, ut non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera honestaque custodia recludantur. Tu Deo leges pones? Tu Apostolis vincula injicies, etc. Et infra: Dicit, inquit, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus, postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio. Si Apostoli, et Martyres adhuc in corpore constituti, possunt orare pro ceeteris; quanto magis post coronas, victorias, et triumphos? Crnrf ergo Hieronymus Vigilantii argumenta refellat, quibus ille sanctorum honoribus invidens, invocationem eorum oppugnabat, vere stupidi, ac ferme asini essemus, si non inde colligeremus, invocationem sanctorum c Hieronymo approbari.
Pag. 200. in Apologia, art. 21. « Neque reliqui veteres scriptores (inquit Philippus) ante Gregorium fecerunt mentionem invocationis». Non te pudet tantum magistrum in Israel, aut nihil in veteribus legisse, aut tam impudenter mentiri? Proferam igitur viginti quatuor Patres, Gregorio antiquiores, qui instar viginti quatuor seniorum de Apocalysi testimonium dicant pro invocatione sanctorum. Vide Dionys. Areopag. lib. de Ecclesiastica hierarchia cap. vi. Iren. lib. v. Euseb. lib. xm. de prsepar. Evang. cap. vn. Athan. serm. in Evangelium de S. Deipara. Basilium orat, in quadraginta Martyres, item in Psal. xxxm. Nazianzenum orat, in Cyprianum; item in Athanasium. Nyssenum orat, in S. Theodorum. Cyrillum Catechesi v. Mystagogica. Ephrem Serm. de laudibus Martyrum Cbrys. hom. 66. ad populum Antiochenum. Item hom. 43. in Genesin hom. 8. in Matthaeum hom. 1. in priorem ad Thessalonicens. Thodoretum lib. vm. de curandis Graecorum affectionibus. Et in hist. religiosa, ad finem singularum vitarum. Hilarium in Psal. cxxiv. et in Psal. cxxix. Ambrosium lib. x. in Lucam cap. 21. Et in lib. de viduis. Hieron. in Epitaphio Paulae. Ruffinum lib. n. hist. Eccles. cap. 33. Prudentium in hymno de S. Cassiano; item de S. Hippolyto; item de S. Laurentio. Paulinum Nolensem, Epist. 12. ad Severum. Gaudentium Brixiensem, tractatu in dedicationem Basilic. Concilii sanctorum. Severum Sulpitium, Epist. ad Aurelium Diaconum, et Epist. ad Bassulam Socrum. Maximum Taurinensem, serm. de S. Agnete. August. lib. de cura pro mortuis cap. 4. et Serm. 17. de verbis Apostoli. Leonem I. Serm. 5. de Epiphania. Yictorem Uticensem lib. m. de persecutione Wandalica. Fulgentium Ruspensem, serm. de laudibus Beatae Mariae. His accedit concilium Chalcedonense, 630. Patrum, et alia quae supra citavimus, mendacio X.
Pag. 201. in Apologia, art. 21. « Triplex bonos, inquit, probandus est. Primus est gratiarum actio. »
« Secundus confirmatio fidei nostrae. Tertius imitatio fidei et ceeterarum virtutum. IIos veros honores nonrequiruntadversarii ». At ubi legisti, vel a quo audivisti, nos non requirere hos honores?
Pag. 220. in Apologia, pro conjugio sacerdotum. « Yituperabant Monachi, inquit,
conjugium, tamquam vitae genus, quod vix unquam Deo placeret, aut certe non placeret, nisi propter procreationem ». At omnes Monachi, qui commentaria in Magistrum scripserunt, agnoscunt tria bona, propter quae Matrimonium Deo placeat, fidem, prolem, et sacramentum. Yide lib. iv. Sent. dist. 31.
Pag. 223. in Apologia, pro conjugio sacerdotum, Philippus sic argumentatur. « Joviniani tempore nondum notat mundus legem de perpetuo coelibatu. Impudens igitur mendacium est, conjugium sacerdotum, Joviniani haeresim esse».
Utrum Philippus mentiatur nec ne, judex sit beatus Hieronymus. Is igitur in lib. contra Vigilantium sic ait: Quomodo Euphorbius in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto Joviniani mens prava surrexit: ut in illo, et in hoc, diaboli respondere cogamur insidiis. Illae Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus, inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit: iste caupo Calagurritanus, et in perversum propter nomen viculi mutus Quintillianus, miscet aquam vino; et de artificio pristino, suae venena'"perfidiae Catholicae fidei sociare conatur impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum jejunia proclamare. Proh nefas, Episcopos sui sceleris dicitur habere consortes; si tamen Episcopi nominandi sunt, qui non ordinant Diaconos, nisi prius uxores duxerint; nulli ccelibi credentes pudicitiam, immo ostendentes, quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur. Et nisi praegnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuunt. Quid facient Orientis Ecclesiae? quid iEgypti, et Sedis Apostolicse? quae aut virgines clericos accipiunt, aut continentes, aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt. Hoc docuit Dormitantius, libidini frsena permittens etc. Si igitur Hieronymo teste Yigilantii haeresis ac Joviniani, una atque eadem sententia fuit, adeo utinVigilantio Jovinianus revixisse dicatur, mentitur Philippus, cum ait, non fuisse haeresim Joviniani oppositam continentiae sacerdotum. Quod vero mendacium etiam sit, Joviniani tempore, mundo notam non fuisse legem perpetui ccelibatus, satis constat ex iis, quce supra diximus, mendacio XIV, necnon ex hoc ipso Hieronymi testimonio, et ex Augustino in lib. de heeresibus cap. 82. ubi legimus, quasdam sacras virgines, provectae jam setatis, Joviniano auctore, nuptias contraxisse. Quod certe D. Augustinus non reprehendisset, si virginitas consecrata Deo, votum perpetui coelibatus non complecteretur, aut hoc votum illo tempore notum mundo non fuisset.
Pag. 226. in Apologia, de Missa. « Hic causse status est (inquit Philippus) de quo ita nobis monendi sunt lectores, ut ^Eschines admonebat judices, ne sinerent adversarium extra causam egredi. Nos in' Confessione nostra ostendimus, nos sentire quod Ccena Domini non conferat gratiam ex opere operato, nec applicata pro aliis, vivis aut mortuis, mereatur eis ex opere operato remissionem culpse aut poense.
At mira ista perversitas est, alios arguere ejus peccati, quod ipse committis. Non enim iste est causae status, an Missa mereatur gratiam, et justificet ex opere operato. Si enim iste status esset, causa finita esset. QuEestio vero praecipua in eo consistit: an Missa sit verum et proprie dictum sacrificium, quod omnes Lutherani negant, et Catholici omnes affirmant.
Pag. 233. in Apologia, de Missa, a Sed adversarii (inquit) ubique sacrificii nomen ad solam cberemoniam detorquent: praedicationem Evangelii, fidem, invocationem, et similia omittunt; cum caeremonia propter heee instituta sit ». Fatemur quidem sacrificium proprie dictum, nec praedicationem Evangelii, nec invocationem significare, sed oblationem corporis Christi, cum mystica caeremonia a sacerdote factam; sed quod non sit apud nos Evangelii praedicatio, nec invocatio, nimis impudens niendacium est, cum in ipsa celebratione sacrificii legatur Evangelium, et saepe etiam exponatur, et multai preces fundantur pro sacerdotibus, pro regibus, pro populo.
Pag. 239. in Apologia, de Missa. «De fide (inquit) qua gratis consequimur remissionem
peccatorum, nulla prorsus fiebat ab adversariis mentio; de exercitus fidei luctantis cum desperatione, de gratuita remissione peccatorum propter Christum, omnes libri, omnes conciones adversariorum mutae erant ». Magnus et mirabilis vir fuit Philippus, qui omnes libros legit, omnes conciones audivit, etiamsi variis in locis eodem tempore, aut variis temporibus eodem loco haberentur. Et quod mirabilius est etiam illas conciones audivit, quae prius factae sunt, quam ipse nasceretur, alioqui, unde novit, de gratuita remissione peccatorum propter Christum omnes conciones mutas fuisse.
Pag. 239. in Apologia, de Missa. « Transferunt (inquit) Missam et ad mortuos, liberant animas, applicatione Sacramenti, a poenis purgatorii; cum sine fide nec vivis Missa prosit. Neque ex Scripturis, vel unam syllabam afferre possunt, ad defensionem istarum fabularum, quas in Ecclesia magna auctoritate docent: neque Ecclesiae veteris, neque Patrum testimonia habent ». Duo sunt hic mendacia. Unum, quod applicatione Sacramenti, liberari dicamus animas a poenis purgatoriis. Nemo enim Catholicorum hoc docet; sed quod de sacrificio dicimus, imperite aut callide transfert Philippus ad Sacramentum. Alterum mendacium est, quod non habeamus testimonia veteris Ecclesiae, quod Missa prosit etiam defunctis. Tot enim habemus testimonia, ut plane adversarios obruere possimus. Concil. Carthaginiense IV. can. 79. jubet commendari defunctos orationibus, et oblationibus. Concil. Wormatiense can. 10. jubet, etiam pro suspensis orari, et sacrificari. Similia passim in conciliis leguntur. Tertullianus lib. de Monogamia: Pro anima, inquit, ejus oret, et offerat annuis diebus dormitionis ejus. Cyprianus lib. i. epistol. 9: Non est, inquit, quod pro dormitione ejus apud nos fiat oblatio, aut deprecatio. Ambrosius lib. ii. Epistol. 8: Itaque, inquit, non tam deplorandam quam prosequendam orationibus reor, nec maestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus animam ejus Domino commendandam. Cyrillus Catechesi 5. Mystagogica: Maximum, inquit, credentes esse animarum juvamen, pro quibus offertur obsecratio sancti illius et tremendi sacrificii. Chrysostomus homil. 69. ad populum Antiochenum; Non temere hsec ab Apostolis sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis defunctorum agatur memoria. Omitto caiteros.
Pag. 217. in Apologia, de Missa. « Falso (inquit Philippus) citant adversarii contra nos damnationem Aerii, quem dicunt propterea damnatum esse, quod negaverit in Missa oblationem fieri pro vivis et mortuis ».
Quaestio nostra cum Luth eranis est, an Missa prosit mortuis, nam quod vivis prosit, nemo negat. Porro Augustinus lib. de haeres, cap. 53. inter dogmata propria Aerii etiam illud numerat: Orare, vel offerre pro mortuis oblationem, non oportere. At hoc idem omnes Lutherani dicunt.
Ibidem, sic ait Philippus. « Epiphanius testatur Aerium sensisse, quod orationes pro mortuis sint inutiles, id reprehendit, neque nos Aerio patrocinamur.» Si verum loquitur Philippus, mentitur altera pars Concordia1., cui fere concordant omnes Lutherani. Nam pag. 381. « Purgatorium animarum, mera diaboli larva esse definitur». At si nullum est purgatorium animarum, inutiles sunt orationes pro mortuis, ut volebat Aerius, nisi forte velit Philippus, pro animabus beatis, aut damnatis orandum esse. Adde quod Epiphanius hiares. 75. quae est Aerii, refert etiam alium ejusdem errorem, et quidem ipsius verbis. Sed neque jejunium, inquit, erit ordinatum, « haec enim Judaica sunt, ct sub jugo servitutis. Justo enim lex non est posita, sed patricidis ac matricidis, et reliquis. Si vero omnino volo jejunare, qualemcumque eligam diem, a me ipso, et jejunabo propter libertatem. » Et infra: In diebus autem Paschalis (quos nos vocamus majorem, sive sanctam hebdomadam) quando apud nos fiunt humi dormitiones, castitates, afflictiones, siccorum esus, preces, vigilias, ac jejunia, et omnes animarum salutes, per sanctas afflictiones; ipsi a summo mane obsonantur, carneque ac vino venas suas explentes, cachinnantur, ridentes ac subsannantes eos, qui sanctum hunc cultum hebdomadis Paschatis perficiunt. Quaeso te, Philippe, an non et vos hoc idem facitis ct docetis? Magis ingenue Matthias Illyricus facit, qui Cent. 4. cap. 5. coi. 401, agnoscit,
Aerii dogmata fuisse, non orandum, nec offerendum pro mo ‘tuis; nec stata jejunia servanda; et quia horum similia docuit Luthe i us, mavu t Ej ij Tantum ct Augustinum hicretic. is facere, quam Aerium,
Pag. 253. in Apolog. de votis monasticis: « Obedientia, paupertas, et coelibatus (inquit Philippus) exercitia sunt dtoiotyop*. Ideoque sancti uti eis sine impietate possunt, sicut usi sunt, Bernardus, Franciscus, et alii sancti viri. Et hi sunt propter utilitatem corporalem, ut expeditiores essent ad docendum ». Scilicet, magna utilitas corporalis erat S. Francisco, nudis pedibus ambulare, una sola tunica eaque cilicina, et asperrima cooperiri, humi cubare, pane solo, et aqua ut plurimum vivere, totas noctes vigilare. Deinde quid dicemus de S. Antonio, S. Hilarione, S. Paulo I. Eremita, imo de tot millibus sanctorum Anachoretarum, qui non fungebantur docendi officio, et tamen vitam pauperrimam et severissimam, in perpetuo ccelibatu, ct sub obedientise jugo ducebant? Porro S. Bernardus non solum vilissimis pannis, et cibariis aridissimis utebatur, sed etiam serm. 30. in Cantica diligenter monuit, non esse Monachi, sed medici, corporis utilitatem, et bonam valetudinem curare: Monachi vero esse, spiritus utilitatem quserere, et carnem crucifigere, atque in ea re Dominum et Salvatorem imitari.
Pag. 255. in Apologia: « Nemo nescit (inquit Philippus) vitam monasticam recens excogitatam esse». Omitto quod Patres ad Apostolos referunt, ut Euseb. Iib. n. hist. cap. 16. Epiphan. liceres. 29, quse est Nazarasorum, Ilieron. i. lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, in Philone. Joan. Cassianus, lib. ii. de institutis Coenobiorum, cap. 5. ct Collat. 18. cap. 5. Au£ustin. serm. 2. de communi vita Clericorum. Possidonius in vita S. August. Sozomenus lib. i. hist. c. 12. EtNicephorus lib. n. cap. 15. Certe Magdeburgenses Centur. 4. cap. 6. coi. 464. anno 300. a Salvatoris adventu ponunt initium Monastices. Quod si contendunt, Monachos hujus temporis, non esse illis similes qui erant tempore Antonii, Hilari onis, Augustini; tamen non negant, nec possunt negare,
quin saltem Monachatus qui nunc est, a tempore S. Benedicti initium sumpserit, id enim Lutherani omnes admittunt, cum videant adhuc exstare, et servari reculas ab ipso conditas, et habitari monasteria, quee ille fundavit. Sanctus autem Benedictus ante 1000. annos floruit. Nisi ergo apud Philippum mille anni sint, sicut dies unus, ut Scripturae loquuntur de temporibus, cum Dei aeternitate collutis, viderit ipse, quam sit verum, vitam monasticam recens excogitatam.
Pag. 158. in Apologia, de votis Monasticis. » Desertio facultatum (inquit Philippus) non habet mandatum aut consilium in Scripturis. Nam Evangelica paupertas, non est desertio rerum, sed non esse avarum etc. » De hoc mendacio diximus supra, mendacio vi. Sane deberet sufficere tot sanctorum exemplum. Omnes enim illi veteres Monachi, qui tantopere celebrantur a Patribus, verba Domini, Matth. xix. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc. de rerum desertione intellexerunt.
Pag. 259. in Apologia, de votis monasticis: Sancti, inquit Philippus, in locum Christi subrogantur, et impie coluntur. Longe aliud ostendunt Litania, aliaque preces Catholicorum. Christo enim, ut Deo ac Domino dicimus, Kupts ilirfiw, Christe eleison, sanctis vero, sancta Maria, ora pro nobis; sancte Petre, ora pro nobis. Sed antiqua ista calumnia est; quod enim Lutherani nunc dicunt, dixerunt olim ethnici, Judai, haretici, ut patet ex historia Eusebii, lib. iv.
cap. 15. Et lib. vm. cap. 5. ExCyrillo lib. vi. et x. in Julianum. Ex Hieronymo lib. contra Vigilantium. Et ex Augustino lib. xx. contra Faustum cap. 21.
Pag. 263, in Apologia, de potestate ecclesiastica. Suas traditiones, inquit Philippus, longe accuratius servari postulant, quam Evangelium. IIoc de Episcopis Ecclesia generatim dictum, apertissimum mendacium est.
Pag. 267. Ibidem: « Libri adversariorum, inquit, nusquam fidei mentionem faciunt,,cum de remissione peccatorum loquuntur. Nusquam docent de dignitate rerum civilium, nusquam docent quomodo Evangelium tradat justitiam externam ». Et hac mendacia toties repetuntur in hac Apologia, ut mirum sit quomodo non ipsi auctori nauseam fecerint.
Pag. 268. Ibidem: « Cultus sanctorum inquit, plenus est apud eos manifesta idololatria ». At nos corde sentimus, et voce asserimus, sanctos non esse Deos, sed creaturas eximias. Nec illis ut diis sacrificamus, ut etiam D. Augustinus docet, lib. xxii. Civit. Dei cap. 10, nec invocamus, ut gratiam vel gloriam largiantur; sed ut eam nobis a Deo precibus suis obtineant. Nec denique illabi eos animis, et corda scrutari existimamus, ut adversarii nos credere mentiuntur; sed Deo revelante atque ostendente, quid nos petamus, cognoscere eos posse docemus.
Hic libellus jam fabre aperit mendacia, revellit errores Concordiae Lutheranae, ut nihil possit esse aut enucleatius, aut nervosius in hoc genere. Nam animus fuit auctori, stringere rem, non explicare, sed stringere ea arte, ut Lutherani alioqui plumbei facile tangant se tangi, aut potius everti.
Censui ROBERTUS TURNEItUS Sacra) Theologia) Ductor atque INGOLSTADiI professor, et pro tempore ejusdem facultatis Decanus.
Cum ante multos annos liber Concordiae Lutheranorum in Saxonia prodiisset, petiit a me vir quidam gravissimus atque doctissimus, et qui mihi jure suo imperare poterat, ut ei per litteras significarem quid mihi de ea Concordia videretur. Perlegi continuo librum, quem idem ipse ad me miserat, et sententiam meam de eo libro paucissimis verbis, id est, brevissimo libello comprehendi. Pervenit is meus libellus, nescio quomodo ad manus Davidis Sartorii, egregii sane typographi, qui tunc Ingolstadii Catholicis libris excudendis magna cum laude operam dabat. Is vero per amicum quemdam meum a me quaesivit, moleste ne essem laturus, si is libellus typis ipsius emitteretur in lucem: respondi, quod res erat, me non eo animo libellum confecisse, ut ederetur, sed ut ei parerem, qui mihi onus illud imposuerat: tamen si Theologi Ingolstadienses opusculum illud utiliter edi posse judicarent, me non repugnare quo minus id fieret. Ita libellus in lucem editus est: qui quoniam visus est non leviter adversarios pupugisse, iterum jussu clarissimae memoriae Stephani regis Poloniae potentissimi typis mandatus est. Nec multo post in linguam Germanicam paraphrastice conversus, et auctus ita Ministrorum novi Evangelii bilem accendit, ut dignus visus sit qui ab universa Academia Yirtembergensium Theologorum conjunctis armis, et quasi agmine facto opprimeretur. Sed libellus ipse, ut audio, vivit adhuc, immo ne guttam quidem cruoris emisit, sed clipeo veritatis armatus canit cum Propheta: « Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. » Et certe si auctor ipsius vacaret in ejusmodi nugis tempus consumere, posset
decem diebus, decem alios similes libellos emittere de vanitate, erroribus, et mendaciis hujus refutationis. Ac ut rem ita se habere demonstrem, pauca quaedam exempla gratia proferam. Totum enim librum adversariorum refellere non esse operae pretium, nisi quem juvet bonas horas male perdere, ex his paucis quae dicemus lector intelliget. In prima parte libelli notaveram vanitatem eorum, qui ut Concordiam in doctrina maximam esse apud Lutheranos ostenderent, coegerant ad subscribendum dogmatibus fidei turbam ludimagistrorum, hipodidascalorum, et similium qui neque auctoritate, neque scientia pollent, ut de dogmatibus praesertim controversis judicare possint. Atque addidi, nullum exemplum ejusmodi subscriptionum in negotio fidei posse ab antiquitate peti, cum ab Apostolicis temporibus per mille quingentos annos conciliis tum generalibus tum nationalibus, vel provincialibus soli Praelati, quijurisdictionem habent, subscribere consue velint. Ad hoc respondent Theologi Yirtembergenses, his verbis: <c Non latet nos, Deo laus, quae ratio in conciliorum subscriptionibus observata fuerit, quam etiam in nostris conventibus ante hac multoties secuti sumus, ut si quid de religione scripto commendaretur, praecipui tantum Theologi subscriberent: quemadmodum in Smalchaldicis articulis videre licet. Quod autem etiam vulgariter, nec ita excellenter docti Ministri subscripserunt; in scripto publico omitti id bene poterat, nisi Electores, et Principes ad hoc coegissent impudentes vestrae calumniae, quas contra ipsorum Theologos et Ministros in publicam confessionis Augustana? contumeliam pu~
blicis typis evomuistis. Meminisse autem Jesuitee debebant, qualibus ementitis titulis Tridentini Goncilii E piscor, i superbiverint, ut homines in sui admirationem raperent, cum se Episcopos,- et Patriarchas jactarunt nescio quorum locorum, in qme nemo illorum unquam pervenit, neque ex illis regionibus •quisquam Ecclesiasticus ad Concilium Tridentinum missus erat.
Haec responsio satis indicat, cos nihil solidi habuisse, quo vanitatem illam a nobis notatam purgare possent. Primum enim non eis objecimus, quod antiquis Conciliis soli Theologi praestantes subscribere consue-, verius, sed quod soli Praelati, qui jurisdictionem habent, id est, Episcopi. Itaque cum dicunt, non latere se, quae ratio servata sit in antiquis Conciliis, ct eam a se quoque servatam in suis conventibus, ubi praecipui Theologi tantum subscripserunt, vel falso dicunt non latere se formam veterum Conciliorum, vel mentiuntur cum affirmant, eam a se in conventibus suis esse servatam. In veteribus enim Conciliis veros Episcopos, non autem Theologos quoscumque; in conventibus autem Lutheranorum n ullum verum Episcopum, sed Theologos nescio quos subscripsisse non dubium est.
Deinde cum addunt, omitti potuisse nomina Ministrorum vulgariter tantum, et non excellenter eruditorum nisi coegissent eos nostrae calumniae, quibus eis exprobrare solemus, quod nulla sit inter Ministros eorum concordia: nihil omnino dicunt, quod ad rem faciat. Nos enim cum illis objicimus, quod in gravissimis dogmatibus inter se non conveniant, non loquimur do turba imperitorum, quam scimus facile duci ab iis, quos opinione doctrinae' suspiciunt: sed de viris doctis, vel certe qui docti haberi volunt. Scimus autem non solum in tota Germania inter variasLutheranorumsecta-q sed in ipsa Saxoni a, atque inter eos, qui proprie Lutherani dici volunt, dissensiones esse gravissimas, ut vel ex colloquio Altemburgehsi cognosci potuit, ubi ex ipsa Saxonia duodecim viri delecti ad componenda dissidia de religione, -non solum gravissimos errores alii aliis objecerunt, sed etiam inde absque ulla spe concordiae discesserunt. Ad hanc igitur notam tantae inter eos dissensionis eluendam, nihil omnino prodest subscriptio tot miliium vitium personarum. Quid enim mirum; si ex una factione sex tantum viri (tot enim fuerunt auctores libri Concordiae) inter se con¬
veniant, et octo millia imperitorum, sibique subjectorum ad subscribendum cogant? Certe in Ecclesia Catholica definitionibus Tridentini Concilii omnes omnino qui Catholici haberi volunt, sive docti, sive indocti, sive > rincipes, sive privati, sive Itali, sive Galli, sive Hispani, sive Germani, sive Angi:, sive Poloni, sive cujuscumque regionis sint, sententiam suam, judiciumque subjiciunt.
Quod postremo adjungunt do Patribus Tridentini Concilii, quod numquam viderint ea loca; quorum titulos praeferunt, inter splendida mendacia numerari potest. Exstat Concilium, exstant nomina et tituli singulorum Episcoporum. Atque inter trecentos ferme Episcopos, variarum nationum, nescio an tres, vel quatuor inveniri possint, quorum Ecclcsico in iis locis sitae sint, ubi Episcopi tutum aditum habere non possunt. ’
In altera parte mei libelli reprehendi sex errores gravissimos contra Symbolum Apoatolicum, quos in libro Concordiae adversarii posuerunt. Ita vero ipsi in sua refutatione respondent, ut errores erroribus addant, et cam imperitiam rerum Theologicarum prae
se ferant, ut indociles omnino videantur.
Exemplum esto in refutatione primi erroris. Primus error a me notatus in eorum libro fuerat, quod Christus non solum ut homo, sed etiam ut Deus Patri fuerit obediens. « Respondent se hanc sententiam libenter agnoscere, nec opus est, inquit, ut Jesuitse ex libro Concordiae, et locis communibus Philippi istius doctrinae nos prolixe convincant, quandoquidem hanc non tantum constanter profiteamur, sedeam quoque summam nostram consolationem esse ducamus, quod obedientia, qua justi et beati reputamur, Christo non solum secundum humanitatem, verum etiam secundum deitatem’ adseribatur ». Haec illi. Nec solum admittunt Christum ut Deum, obedisse Patri, sed etiam admittunt R. Virginem Mariam non tantum esse Matrem Dei, quae est Catholicorum omnium sententia, verum etiam esse Matrem Christi, ut Dei, quod est hactenus apud Christianos inauditum, cum, ut infra ostendam, reduplicatio, ut, non suppositum, sed formam reduplicet. « Quemadmodum, inquiunt, Maria Christi non solum ut hominis, sed etiam ut Dei Mater est, ita quoque Christus, non solum ut homo, sed etiam ut Deus, Patri obediens fuit ». Quid est autem, si proprie loqui velimus, beatam
Mariam esse Matrem Christi, non solum ut hominis, sed etiam ut Dei, nisi Christum a beata Maria divinitatem habere, quemadmodum ab illa humanitatem habet? Quod si Christus a Matre humanitatem ct divinitatem habet, certe antequam ex Virgine nasceretur,- Deus non erat, immo neque aliquid erat, qui est error Ebionis, et Photini.
Ex eodem ignorantiae fundamento paulo post adjungunt, non posse negari, quin Christus ut Deus, fuerit Pati i obediens, nisi duso cum Ncstorio affirmentur in Christo esse personae, una quae obedirer it Patri, videlicet persona humana, altera quae Patri non obediverit, videlicet Filius Dei. Quasi vero non non possit una et eadem persona divina « ia forma servi (ut Scripturae verbis utamur) obedire Patri, in forma Dei cum Patre jubere. Sic enim Apostolus ad Philipp. n. de una et eadem Christi persona dicit, quod « in forma Dei non rapinam putaverit, esso se aequalem Deo Patri, in forma servi Patri obediens fuerit usque ad mortem, mortem autem Crucis»; et S. Athanasiusin Symbolo de eadem persona Christi dicit: « /Equaiis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem ». Neque aliud est, quod Theologi Catholici dicunt, Christus unus et idem, id est, una et eadem persona, at Deus, aequalis est Patri, ut homo, minor est Patre: ut Deus fuit ante Matrem, ut homo ex Matre principium habuit.
Sed ulterius progrediantur adversarii, et obedientiam Filio Dei tribuunt etiam antequam formam servi acciperet, id est, non solum secundum deitatem, sed etiam secundum solam deitatem, quod quemadmodum ab haeresi Annua ciistingui possit, ipsi viderint. Ad ferunt enim illa verba Domini Joan. m. « Non misit Deus Filium suum in mundum, ut condemnet mundum, sed ut servetur mundus per eum ». Sic enim ipsi citant, qui vulgatae atque antiquissimis editionis rationem nullam habent: ac statim adjungunt: «Si igitur Deus Filium suum unigenitum in mundum misit, ut genus humanum servaret, necesse est hunc Filium Dei obedientem fuisse Patri, dum in mundum venit, naturam humanam assumpsit, et in ea nos miseros peccatores redemit. Bine de Filio Dei aeterno in Symbolo Nicaeno cantatur: Descendit de coelis, ct incarnatus est de Spiritu sancto, ete. » Hcec illi, ex quibus manifeste colligitur, eos sentire, Fidum Dei etiam antequam esset homo, obedivisse Patri, ac
Chapter 5 of 8