Skip to the text

Pars 4

Ibidem sic aiunt: « Docebant vota paria esse Baptismo; docebant se hoc vitee genere mereri remissionem peccatorum et justificationem coram Deo. Et infra: Ita. persuadebant vitam monasticam esse meliorem Baptismo. Et addit Philippus in Apologia pag. 250. « docebant, applicata aliis, alios salvare » At quis Catholicorum unquam ita docuit? Dicimus quidem opera religionis, id est, caste vivere, nihil proprii possidere, obedire majoribus, opera esse bona, et meritoria vitee aeternae, si a justis fiant, et conducere, ad satisfaciendum pro peccatis, sicut ceetera omnia opera bona: At mereri justificationem illam, qua ex impiis efficimur justi, nullus Catholicorum docet. Scimus enim non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed propter magnam Dei misericordiam, justos fieri, quotquot vere justificantur. Addimus vero, posse Monachos facere alios homines operum suorum bonorum participes, ut possunt omnes alii fideles, cum sit communicatio inter membra ejusdem corporis. At quod possit Monachus suis operibus alios salvos facere, merendo eis gratiam et gloriam, mera calumnia est, nemo nostrum dicit. Denique non negamus, inter Baptismum et Monachatum esse quamdam similitudinem; quod sicut in Baptismo remittitur omnis poena peccatis debita, ita quoque in susceptione vitee monasticae fieri credibile est. At non continuo anteponimus, vel aequamus Monachatum Baptismo, Baptismus enim, et culpam, et poenam remittit, et hominem de impio facit pium, ct de filio diaboli filium Dei; Professio vero monastica, solam poenam remittit, quae post remissam culpam aliquando remanet. Neque haec est solius S. Thomae doctrina (ut Philippus existimat) sed etiam veterum SS. Patrum. Scribit S. Athanasius, in vita B. Antonii, Angelicam vocem aliquando auditam, quae testaretur, D. Antonio omnia peccata dimissa, cum per vitam monasticam saeculo r enunciavit. Sanctusquoque Hieron. in epist. 25. de obitu Blesillae: Cum, inquit, propitio Christo ante quatuor ferme menses, secundo quodam modo se propositi Baptismo laverit, et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo semper Monasterium cogitaverit etc. S. Bernardus lib. de praecepto et dispensatione, non procul a fine: Audire, inquit, et hoc vultis a me, unde, praeter caetera poenitentiae instituta, monasterialis disciplina meruerit hanc praerogativam, ut secundum Baptisma nuncupetur? Arbitror, ob perfectam mundi renunciationem, ac singularem excellentiam vitae spiritualis, qua pra3eminens universis vitae humanae generibus hujuscemodi conversatio, professores et amatores suos Angelis similes, dissimiles hominibus facit, immo divinam in homine reformat imaginem, configurans nos Christo instar Baptismi; et quasi denique secundo baptizamur, dum per id, quod mortificamus membra nostra, quae sunt super terram, Christum induimus, complantati denuo similitudini mortis ejus. Haec S. Bernardus, cujus testimonium Philippus rejicere non deberet, eum in Apologia eum, tum inter sanctos viros numeret, tum ejus testimonia tamquam gravissima, pro se adducat. Illud tamen non est praetereundum, nec S. Bernardum, nec S. Thomam, nec ullum Catholicorum vitam monasticam Baptismo anteposuisse, quod tamen Philippus Catholicis attribuit.,

Pag. 34: a Quidfiebat, inquiunt, in Monaste riis? olim erant Scholae sacrarum litterarum, et aliarum disciplinarum: At non ita describunt nobis monasteriorum exercitationes. Hieron. in epist. ad Eustochium, de servanda virginitate, et in altera ad Rusticum de institutione Monachi; Augustinus in libro de moribus Ecclesiae Catholicae; Joan. Cassianus in lib. de institutis coenobiorum; Benedictus in Regula; et ante hos omnes Basilius, in monasticis constitutionibus; Hi siquidem, meminerunt obedientiae, continentiae, paupertatis, jejuniorum, vigiliarum, silentii, psalmodiae, solitudinis, ciliciorum, et similium rerum: At humanarum disciplinarum, physicae, dialecticae, oratoriae, ac poeticae artis, ne verbo quidem meminerunt. Viderit ergo Philippus, ubi scholastica et politica monasteria somniarit.

Pag. 45. in articulo de potestate ecclesiastica. Facile, inquiunt, possent Episcopi legitimam obedientiam retinere, si non urgerent servari tradititiones, quae bona conscientia servari non possunt. Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt nisi jurent se puram Evangelii doctrinam nolle docere. Ostendant si possunt, quis unquam Episcopus exegerit juramentum de non docenda pura Evangelii doctrina. Nisi forte nomine purae doctrinae, haereses intelligi velint. Praxis enim Ecclesiae habet, ut exigatur a Pastoribus juramentum, de non docendis haeresibus, et de Scriptura non explicanda nisi juxta consensum sanctorum Patrum, et hoc, ut erroribus, et^impuritati doctrinae aditus praecludatur. Neque verum est, coelibatum imperari, sed tantum exigi ut conditionem ad sacerdotium necessariam. Quemadmodum enim liberum est unicuique sacros ordines non suscipere, ita quoque liberum est coelibatum non servare.

Pag. 51. in praefatione. <' Et nunc scripsi, quam moderatissime potui. Ac si quid videtur dictum asperius, hoc mihi prsefandum est, me cum Theologis, ac Monachis, qui scripserunt confutationem, litigare, non cum Caesare, aut principibus, quos, ut debeo, veneror etc. ». Si vera sunt haec verba, contra Theologos, et Monachos, aliosque Catholicos, qui confutationem non scripserunt, nihil scripsit in Apologia hac Philippus, quod contumeliam sonare possit: contra ipsos etiam, qui confutationem scripserunt, etsi aliquid asperius dictum sit, servata tamen est moderatio, quae tantum Theologum decebat. At in ista ipsa pag. 51. in verbis, quae immediate praecedunt hanc protestationem moderationis, asperrime flagellantur Theologi Catholici. « Sed adversarii, inquit, sic agunt causam, ut ostendant se neque veritatem, neque concordiam quaerere, sedut sanguinem nostrum exsorbeant». Et infra, eadem pagina: « Sophistae nominantur omnes Theologi ». Et infra pag. 103. moderatissime loquitur Philippus, cum ait: « Turpe est autem adversariis, tantopere praedicare dilectionem, cum nusquam praestent eam. Quid nunc agunt? Dissipant Ecclesias, scribunt leges sanguine, et has proponunt Caesari, clementissimo principi promulgandas, trucidant sacerdotes, et alios bonos viros, si quis leviter significarit, se aliquem manifestum abusum non omnino probare ». Et pagin. 164. Insignis moderatio cernitur in istis verbis Philippi: « Deus perdat illos impios Sophistas, qui tam scelerate detorquent verbum Dei, ad sua somnia vanissima ». Et paulo post: « Quis docuit hos asinos dialecticam». Et pag.' 200. « Nec vident isti asini apud Hieronymum contra Vigilantium etc ». Et pag. 208. « Manifestos abusus nova et inusitata crudelitate defendunt. Nullos patiuntur in Ecclesia idoneos doctores ». Et pag. 212. « Nunc hoc expendat prudens lector, quid frontis habeant isti nihili homines ». Et infra, de gravissimis Theologis ait: « Quasi vero Ec- < lesiam valde ornet ista publica infamia flagitiosarum, ac prodigiosarum libidinum, qute stagrant apud illos sanctos Patres, qui curios simulant, et bacchanalia vivunt; ac pleraque ne verecunde quidem nominari queunt, quse isti summa licentia faciunt ». Et pag. 220. « Illi Sardanapali consulto abutuntur praetextu religionis ». Et pag. 222. « Videtis, inquit, extremam impudentiam istorum nebulonum etc. ». Sane praedicanda moderatio est, senes gravissimos, doctissi-

mosque Theologos, nunc asinos, nunc nebulones, nunc Sardanapalos, nunc homirfes nihili appellari, et sic appellari ab eo, qui vix grammaticam bene teneat.

Pag. 59. in Apologia art. 2. « Ad eumdem modum, (inquit Philippus), loquitur et Augustinus qui ait: Peccatum in Baptismo remittitur, non ut non sit, sed ut non imputetur. Hic palam fatetur esse, hoc est, manere peccatum, tametsi non imputetur. Et haec sententia, adeo placuit posterioribus, ut recitata sit et in decretis.

Mirum profecto est, tantopere placere quibusdam mendacia, ut ab eis avelli nulla ratione possint scripserat hoc idem Lutherus in assertione articuli 2. et ostensum illi fuit ab Episcopo Rolfensi, nusquam dicere Augustinum, peccatum manere, et non imputari, sed concupiscentiam manere, et non imputari in peccatum, sicut vere non est peccatum. Hcec enim verba sunt Augustini: quae corrupte citantur a Lutheranis, libro primo de nuptiis et concupiscentia, cap. 25. Si quaeritur quomodo ista concupiscentia maneat in regenerato, in quo universorum facta est remissio peccatorum? Respondetur, dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed in peccatum non imputetur. Lib. quoque vi. in Julianum cap. 8. non dicit August. peccatum actu manere, reatu transire. Nec enim tam stupidus erat August. ut non intelligeret, ista non cohaerere, peccatum actu manere, et non manere reatu; cum ipse idem August. peccatum per reatum definire soleat. Et ibid. lib. i. de nuptiis et concup. cap. 25. Cum dicit, hoc est non habere peccatum, reum non esse peccati. Qui etiam passim asserit, concupiscentiam remanentem malum quoddam, et infirmitatem esse, non autem peccatum. Tractatu 41. in Joannem: Numquid, inquit, quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Et lib. vi. contra Julianum cap. 5. Omni peccato carent justificati, sed non omni malo. Quid quod ipse etiam Philippus in colloquio Wormatiensi, (ut Joan. Cochleeus testatur in discussione Confessionis Augustana) art. 2.) ingenue fassus est, male hunc locum ex Augustino esse citatum, cum id ei Joan. Eckius objecisset. Quid? quod multi nostrorum stepiusjam de hoc errore Lutheranqs admonuerunt? Cum igitur mendacium toties patefactum et refutatum, in libro Concordia?, cui octo millia hominum subscripserunt, adhucinveniatur, unum e duobus necessarium est, aut hoc mendacium a sedecim millibus oculorum deprehendi non potuisse, aut voluisse adversarios, etiam cum mendaciis Concordiam facere. Adde quod in decreto etiam Gratiani dist. 4. de consecratione, can. Per Baptismum; non habetur peccatum manere (ut Philippus mentitur) sed concupiscentiam.

Pag. 62. in Apologia pro art. 4. sic ait Philippus. « Damnant auctores confutationis Confessionis Augustanae, quod affirmamus, homines fide consequi remissionem peccatorum, et fide in Christum justificari. » At mendacium est. Non enim auctores confutationis Confessionis damnant, quod fide dicamur justificari, sed quod fide sola. Illa enim confutatio, de qua Philippus loquitur, exstat in harmonia Confessionis Augustanae, edita ab Andrea Fabrilio Leodio, et in ea sic legimus art. 5. Quod fidei mentionem hic faciunt, eatenus approbatur, quatenus de fide non sola, ut aliqui male docent, sed qua? per dilectionem operatur, ut Apostolus recte docet, ad Galat. v. intelligatur: ha?c ibi.

Ibidem. Antonius, Bernardus, Dominicus, Franciscus, et alii sancti Patres, elegerunt certum vi Ice genus, etc. Vel ex animo Philippus loquitur, cum sanctos vocat, Antonium, Bernardum, Dominicum, Franciscum, vel aliud sentit, aliud dicit. Si loquitur ex animo, destruit totam confessionem Augustanam, et universum prorsus Lutheranismum. Constat enim hos quatuor Patres Monachos fuisse, et Patres Monachorum, et omnes certum vestimenti genus excogitasse, cucullos gestasse, a certis cibis abstinuisse, vota continentiae perpetuae, et paupertatis, ac obedientiae coluisse, atque aliis commendasse. Item Antonium certum est in solitudinem se contulisse, et omnia civilia officia deseruisse. Bernardum et Dominicum Missam assidue dixisse, Papae Romano adhaesisse', atque adeo Papistas supra modum fuisse: Franciscum denique nemo ignorat, in suo testamento fidem Romanae Ecclesiae

commendasse; ac imperasse, ut si quis ex suis a fide Romanae Ecclesiae aberraret, is diligentissime custoditus, in manus judicum traderetur. Si vero aliud loquitur, aliud sentit, illius imitator, et filius est, qui mendax fuit ab initio, immo et qui pater mendacii, ab ipsa veritate nominatur.

Pag. 105. in Apologia. « Adversarii, inquit Philippus, docent homines justificari, dilectione et operibus; de fide, qua apprehendimus propitiatorem Christum, nihil dicunt. Immo hanc fidem improbant, neque improbant tantum sententiis, aut scriptis, sed etiam ferro et suppliciis conantur in Ecclesia delere ». Jam ssepe diximus, veram fidem in Christum nos maxime requirere in negotio justificationis; et propterea mentiri Philippum, cum ait, nos de fide aut nihil dicere, aut fidem oppugnare. Specialem tamen illam fidem Lutheranorum, superbam, atque arrogantem, quie sola vult justificare nec patitur comites, quos illi Deus assignavit, merito rejicimus, et deletam funditus, atque.exterminatam optamus, quandoquidem et ipsa delet atque exterminat orationem, sacramenta, opera bona, et quidquid Deus ad salutem hominum instituit. Nam si quis non orat ex fide, male orat, et Deum irritat potius, quam placat, ut adversarii etiam fatentur. Debet igitur fides orationem pra?cedere. At ubi est fides, ibi continuo est justificatio; et certus est Lutheranus ex fide, sibi remissa esse peccata; neque potest ea de ro sine gravissimo scelere dubitare; Ergo non potest orare ac dicere: Dimitte nobis debita nostra, vel cum publicano: Deus, propitius esto mihi peccatori; Sed cum Phariseeo dicendum illi est: Domine, gratias tibi ago, quia non sum sicut cseteri homines. Quomodo enim petere audebit, quod certo scit ex fide, se jam esse consecutum? Pari ratione sine fide sacramenta non prosunt, sed obsunt; at fides ubi adest, mox justificat; quorsum igitur Baptismus post fidem adhibetur? Ninivita? quoque perdiderunt jejunium illud suum tam laboriosum. Nam si absque fide jejunarunt, nihil eis profuit; si fide pra?cedente, jam Deus ante jejunium placatus erat. Multa hic dici possent, sed causa ista usque ad fastidium jam a multis tractata est.

Pag. H2. in Apologia. « Plane (inquit Philippus), surdi sunt adversarii, toties jam dictum est, legem sine Christo non prodesse, propter quem placent bona opera. Sed illi ubique, excluso Christo, docent mereri justificationem, opera legis. Mentiris, Philippe, et tam impudenter, ut mirum sit, si quem inveneris, qui tibi credat. Profer saltem unum ex Theologis nostris, qui doceat, opera sine Christo mereri justificationem. Certe ipsa confutatio Catholica, adversus quam potissimum Apologiam scribis, ita loquitur art. 4. Attamen omnes Catholici fatentur, opera nostra ex se nullius esse meriti. Vide supra, mendacio XX.

Pag. 124. in Apologia, art. 6. sic ait Philip. « Nec offendat quemquam, quod sibi Ecclesise nomen vendicant. Nam Ecclesia Christi apud hos est, qui Evangelium Christi recte docent: non apud illos, qui pravas opiniones contra Evangelium defendunt». Et passim in hac Apologia negat Philippus, apud nos esse Ecclesiam. At hoc falsum esse, ex eadem Apologia convinci potest. Nam pag. sequenti, id est, 125, dicit Philippus; « Anti christum sedere in templo Dei, id est, ipse exponit, in Ecclesia dominari, et gerere officia. Et pag. 130. dicit; Papam esse Antichristum ». Si ergo Papa tamquam Antichristus in Ecclesia dominatur, et gerit officia, et tamen non dominatur nec gerit officia inter Lutheranos, sed inter Papistas, ergo non Lutherani, sed Papistae sunt Ecclesia. Et praeterea pag. 222. Philippus agnoscit aliquam offensionem, « eo quod schisma fecerit, et se cum suis divulserit, ab illis, qui existimantur ordinarii Episcopi; et addit, se concordiam summo studio concupivisse »; quod e.t alibi saepe repetit. At si apud nos non est Ecclesia, sed regnum Antichristi, et ipsi Episcopi membra suntAntichristi, certe non est crimen, a nobis et Episcopis nostris dissidere; sed e contrario potius crimen gravissimum est, cum Antichristo velle concordare. Concordet igitur secum liber Concordiae, et aut apud nos Ecclesiam esse fateatur, aut non dicat Antichristum in Ecclesia magistratum gerere, neque nobiscum Concordiam desideret.

Pag. 129. in Apologia. « Manifestus (inquit Philippus) error est, quod docent adversarii, mereri homines remissionem peccatorum dilectione erga Deum, ante gratiam». At profecto ne somniavit quidem unquam ullus Catholicorum, quod hic nobis objicitur, et in confutatione Catholica passim repetitur, opera sine gratia nihil valere.

Ibidem. Quid opus erit fide, si sacramenta ex opere operato, sine bono motu utentis justificant? Ac nullus Catholicorum dixit vel scripsit unquam, in adultis non requiri cum sacramentis motum internum fidei, displicentiae, vel contritionis etc. Et nos supra, mendacio XX. adduximus S. Thomam, asserentem, applicari Christi meritum hominibus per fidem, in sacramentis.

Pag. 129. in Apologia, sic ait Philippus: « Sed fortasse adversarii sic postulant, definire Ecclesiam quod sit monarchia externa, suprema totius orbis terrarum, in qua oporteat Romanum Pontificem habere potestatem dcvuTTsuOuvov, de qua nemini liceat disputare, aut judicare, condendi articulos fidei, abolendi Scripturas, qua velit instituendi cultus et sacrificia, etc.» Et infra:« Atque haec definitio non Ecclesiae Christi, sed regni Pontificii, habet auctores non solum Canonistas, sed etiam Danielem, cap. xi ».

Profer igitur unum canonistam, qui dicat Pontificem Romanum posse Scripturas abolere, instituere sacrificia, et similia facere, et cum non potueris, scito, te et esse et haberi mendacem. At nos facile possumus ostendere, Lutherum vestrum id sibi auctoritatis arrogasse, ut aboleret plurimos sacrosanctae Scripturae libros, ut Machabaeorum volumina, Epistolam Jacobi, Epistolam ad Hebraeos, et alia, quaedam. Item, ut conderet noyum articulum, quo videlicet quisque ex fide credere teneatur se esse justum, licet in omni bono opere peccet. Quod vero ex Daniele adducitur, ad demonstrandum Romanum Pontificem esse Antichristum, non in Pontificem, sed in Lutherum aptissime quadrat. In eo enim loco Daniel Antichristo tribuit, non instituere sacrificia, quod vos Papae tribuitis, sed tollere juge sacrificium, quod Lutherus totis viribus facere conatus est. Addit ibidem Daniel, Antichristum contra omnes Deos pugnaturum; at Pontifex Romanus, ut vos quidem putatis, Deos innumerabiles colit, omnes videlicet Sanctos, et Sanctas, qui cum Christo regnant, cum e contrario Lutherus adversus omnes Sanctos bellum gerat.

Pag. 130. in Apologia, artic. de Ecclesia sic de Romanis Pontificibus loquitur Philippus. « Quotus quisque curat Evangelium, aut judicat dignum lectione? Multi etiam palam irrident religiones omnes ». At cur tam insignis criminis nullum testem citas, nisi quia non crimen Pontificum, sed tuum mendacium, tua blasphemia est? Certe Innocentius III ex illis est, quos non probatis, et tamen exstant sermones ejus, exstant epistolae, exstant alia opera plena sacris testimoniis. Quod idem de multis aliis dici posset, ut omittam, quod semper Pontifices sacra fecerunt, ubi leguntur Evangelia non latine solum, sed etiam grsece.

Pag. 13G. in Apologia, art. 10. sic mentitur Philippus, (i Decimus articulus approbatus est, in quo confitemur nos sentire, quod in Ccena Domini vere, et substantialiter adsint corpus et sanguis Christi, et vere exhibeantur cum illis rebus, quee videntur, pane et vino, his qui Sacramentum accipiunt. At, bone Philippe, in art. 10. Confessionis, quem nostri receperunt^ nulla facta est mentio, panis et vini manentis cum corpore, et sanguine Christi. Hic enim est articulus decimus. Do Coena Domini docent, quod corpis et sanguis Christi, vere adsint, et distribuantur vescentibus in Coena Domini. In Germanico autem exemplari additum erat, sub specie panis et vini. Tantum vero abest, ut Catholici tunc receperint talem articulum, de pane manente cum corpore Demini, ut expresse monuerint, recipiendum esse decretum generalis concilii de transubstantione panis in corpus, et vini in sanguinem Domini.

Pag. 140. in Apologia, art. 11. « Nunc de hac fide, consequente remissionem peccatorum, nulla est syllaba in tanta mole Constitutionum, Glossarum, Summarum, Confessionalium: nusquam ibi Christus legitur. » Si de fide loqueris, quee sola justificet, et certos absolute reddat remissa esse peccata, non mireris, si ea fides non inveniatur in Glossis et Summis; nam cum illae fieri nt, ista nondum erat nata. At de fide vera in Christum et de ipso Christo, nihil in tot libris legi, mendacium est nimis crassum. Certe S. Antoninus, qui inter Summistas non postremum locum tenet, tam de fide, quam de Christo fusissime disserit. Nec ulli alii de hisce rebus siluerunt.

Pag. 140. in Apologia, art. 12. sic Philippus loquitur. « Quid hic, Carole, Caesar invictissime, faciemus? Hasc est propria vox Evangelii, quod fide consequamur remissionem peccatorum. Hanc vocem Evangelii damnant isti scriptores confutationis ». Sed non ita est, Philippe: non enim confutatio usquam negat, nos fide consequi remissionem peccatorum; sed negat nos sola fide consequi remissionem peccatorum: quod et Evangelium passim negat, cum et Sacramentis, et dilectioni, et poenitentiae tribuat remissionem peccatorum.

Sed sexies geminatum.

Pag. 143. in Apologia, art. 12. numerantur haec dogmata, tamquam sint Catholicorum Theologorum. « Quod per bona opera extra gratiam facta, mereamur ex pacto divino gratiam. Quod per attritionem mereamur gratiam. Quod ad deletionem peccati, sola detestatio criminis sufficiat. Quod per contritionem, non fide in Christum consequamur remissionem peccatorum. Quod potestas clavium valeat ad remissionem.peccatorum, non coram Deo, sed coram Ecclesia. Quod susceptio sacramenti Poenitentiae, ex opere operato, sine bono motu utentis, hoc. est, sine fide in Christum, conferat gratiam ». At haec omnia non nostra dogmata, sed Philippi mendacia sunt. Nec dubium quin sub-

scriberent contra ista dogmata, non octo millia, sed plusquam octingenta millia Catholicorum, ut jam periculum sit, ne suffurentur adversarii Cretensibus illud Encomium Apostolicum, Cretenses semper mendaces.

Pag. 1G3. in Apologia, art. 12. de satisfactione loquens Philippus, sic ait: « IIecc tota res est commentitia, recens conficta, sine auctoritate Scripturae, et veterum scriptorum ecclesiasticorum. Ac ne Lombardus quidem, de satisfactionibus hoc modo loquitur. Scholastici viderunt in Ecclesia esse satisfactiones, nec animadverterunt, illa spectacula instituta esse, tum exempli causa, tum ad probandos hos, qui petebant recipi ab Ecclesia. In summa, non viderunt esse disciplinam, et rem prorsus politicam. Ideo superstitiose finxerunt eas, non ad disciplinam coram Ecclesia, sed ad placandum Deum valere. Et pag. 164. Adhuc Lombardi tempore ignota erat (satisfactio). Et pag. 173. Quod Patres mentionem faciunt satisfactionis, quod Concilia fecerunt canones,, diximus supra, disciplinam ecclesiasticam fuisse exempli causa constitutam; nec sentiebant, hanc disciplinam necessariam esse, vel ad culpre, vel ad poenae remissionem ».

Hoc esse mendacium, vel unus Cyprianus abunde declarabit. Is enim auctor, et sanctus, et antiquus, et doctissimus fuit. Nam de sanctitate martyrium, de doctrina volumina quae reliquit, de antiquitate, historiae omnes testimonium praebent. Certe plus quam octingentis annis, Petro Lombardo vetustior est Cyprianus. Is igitur in sermone, qui est de lapsis, prope finem, ita loquitur: Qui autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt: ita fit, ut dum temeritate quorumdam promittitur salus falsa, vel creditur, spes verse salutis adimatur. Yos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicue, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes. Deus quantum Patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum judicis majestate metuendus est. Quam magna deliquimus,

tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit: poenitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti? Putas facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius, et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus volutari: post indumentum Christi perditum, nullum hic jam velle vestitum, post diaboli cibum, malle jejunium. Et infra: Sic sub Apostolis fides viguit, sic primus credentium populus Christi mandata servavit. Et infra: Poenitenti, operanti, roganti, potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre, quidquid pro talibus et petierint martyres, et fecerint sacerdotes: vel si. quis plus eum suis satisfactionibus moverit, si ejus iram, si indignantis offensam, justa deprecatione placaverit; dat ille et arma rursum, quibus victus armetur. Et infra: Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus et virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adjutus a Domino, quam contristaverat nuper, Iretam faciet Ecclesiam; nec jam solum Dei veniam merebitur, sed coronam. Urec ille. Habes hic in primis ter nomen satisfactionis. Habes deinde, illam consistere in operibus, luctu, cinere, cilicio, jejunio, eleemosynis, precibus. Habes tertio, ha?c non tantum expedire, sed necessaria etiam esse; orare oportet, inquit Cyprianus, et impensius rogare, etc. Habes quarto, his operibus Deum placari; nam et hoc aliquoties repetitum est, et proinde non ad solam disciplinam externam, et politicam satisfactionem pertinere. Habes quinto in ultimis verbis, per ejusmodi opera non solum nos veniam, sed etiam coronam promereri. Habes sexto, non sufficere fidem solam, quando tam multa alia necessaria sunt. Habes septimo, non debere nos continuo veniam vindicare, etiamsi jam coeperimus non solum credere, sed etiam timere et clolere. Habes postremo, sic sub Apostolis fidem viguisse; et propterea mendacium esse Philippi, quod ista sint nova, et inaudita ante tempora Petri Lombardi.

Pag. 180. in Apologia, (artic. 13. « Hic damnamus (inquit Philippus) totum populum Scholasticorum Doctorum, qui docet, quod sacramenta non ponenti obicem conferant gratiam, ex opere operato, sine bono motu utentis. Haec simpliciter [Judaica opinio est, sentire quod per caeremoniam justificemur, sine bono motu cordis, hoc est, sine fide; et tamen hsec impia et perniciosa opinio magna auctoritate docetur in toto regno Pontificio ». Hsec ille. Ex ore tuo te judico, serve nequam; nonne tu dixisti supra pag. 154. et 155: « Scholasticos cum de sacramento Poenitentiae disputant, requirere contritionem vel attritionem »: et quid aliud est tam contritio, quam attritio, nisi motus cordis? Deinde in ipsa confutatione art. 12. ut etiam in omnibus libris Scholasticorum, nonne passim inculcatur, tres esse partes Poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfactionem? Et certe contritio, sine fide, spe, et dilectione, id est sine tribus cordis motibus, esse non potest.

Pag. 184. in Apologia, art. 15. « At isti (inquit Philippus) sentiunt Deum esse placatum, propitium, propter traditiones, non propter Christum ».

Pag. 186. in Apologia, art. 15. sic rursum mentitur Philippus. « Docent, inquit, quod non propter Christum gratis justificemur per fidem, sed per tales cultus ». Haec et similia non egent confutatione, cum nec adversarius ullum pro se testem adducat, et contra eum omnes Scholae, omnia templa, omnes libri Catholicorum testentur.

XLIV. MENDACIUM Et quidem tergeminum.

Pag. 186. in Apologia, art. 13. « Has causas habebant Patres (inquitPhilippus) rituum servandorum, ut aperte testatur Ephiphan. in disputatione contra Encratitas, quod genus simile fuit, monachorum nostrorum. Fuerunt enim sodalitia, quae sibi certas tra¬

ditiones imponebant, abstinebant a vino, et in ipsa Ccena Domini, nullis carnibus vescebantur, ne piscium quidem; qua in re fratres Domini longe superabant; a conjugio vero vel maxime abhorrebant ». Et infra:

« Has observationes fingebant esse cultum Dei, et justitiam, propter quam Deo accepti essent, qua placarent iram Dei: hanc opinionem improbat Epiphanius». Hic tria sunt apertissima mendacia. Primum, quod Monachi nostri similes sint Encratitis, dum abstinent a vino, a carnibus, a conjugio. Nam Encratitse abstinebant, ut a rebus natura sua immundis, et quae nulli omnino hominum licitae essent; et hoc damnat Epiphanius. Sic enim scribit haeres. 47. quse est Encratitarum: Nuptias palam Diaboli esse decernunt, animata vero abominantes interdicunt. Et infra: Utuntur et ipsi mysteriis, per aquam; vino vero omnino non utuntur, Diabolicum esse dicentes, et bibentes ac utentes iniquos esse ac peccatores. At quis unquam Mona.chorum Catholicorum, nuptias Diaboli esse dixit, et non potius ut a Deo institutas in conjugatis Catholicis honoravit? Quis animatas res abominans interdixit? Quis vinum diabolicum asseruit? Quis illud bibentes iniquos judicavit? Quis non saltem inter mysteria illo usus est? Quod vero etiam tempore Epiphanii, Catholici Monachi, ad alios bonos fines, a conjugio abstinerent, et quidam eorum a vino, quidam a carnibus, supra ostendimus, ex compendiaria doctrina ejusdem Epiphanii. Alterum mendacium est, quod Encratitae abstinerent a conjugio, carnibus et vino, propter cultum Dei, existimantes se eo modo Deum placaturos. Nam non meminit Epiphanius eo loco hujus finis, id est, cultus Dei; et clarissime dicit, eos abstinere solitos, non continentise gratia, sed propter timorem, et imaginationem, ut ne condemnarentur propter animatorum esum. Itaque non abstinebant, ut Deum placarent, sed ne magis irritarent, cum crederent, res illas immundas esse, et contaminare eos, qui illis uterentur. Tertium mendacium est, quod E- piphanius improbet hanc opinionem; quod. abstinentia a conjugio, carnibus et vino, sit utilis ad colendum Deum. Nam neque hoc loco talis improbatio cernitur, et alibi apertissime habetur approbatio. Sic enim Epiphanius scribit haeres. 48. quae est Montanistarum: Plerae que enim sectarum matrimonium contrahere prohibent, et a cibis abstinere praecipiunt, non honestae vitae gratia exhortantes, non majoris virtutis gratia et praemiorum ac coronarum; sed abominabilia ea, quse a Deo facta sunt, putantes. At vero sancta Ecclesia, et virginitatem glorificat, et solitudinem, ac castitatem laudat, et nuptias pudicas honorat, et suscipit: Scortationem vero et adulterium, ac petulantiam interdicit. Et infra: Etenim cum moderatione quadam, Deus, verbum inEvangelio dixit: Si vis perfectus esse misericordiam exhibeas hominum formationi ac debilitati. Et gaudet quidem his, qui approbatum Dei cultum praestare possunt, et virginitatem ac castitatem, et continentiam exercere deligunt. Yerum unas nuptias honorat, etiamsi maxime sacerdotii dona per eos, qui ab unis etiam nuptiis se continuerunt, et in virginitate vitam degunt, se ornasse praeexpressit: velut etiam Apostoli ipsius, Ecclesiasticam sacerdotii regulam or dinate ac sancte constituerunt. Quid hic dicis, Philippe? Nonne audis ab Epiphanio continentiam ab uxore, a vino et carnibus debere suscipi, gratia majoris virtutis et praemiorum ac coronarum? Item virginitatem cultum esse a Deo approbatum, et illi gratissimum? Denique sacerdotum continentiam, etiam ab una uxore, sancitam ab Apostolis fuisse?

Pag. 188. in Apologia, art. 15. « Exstant (inquit Philippus) immensi libri, immo bibliotheca? totae, nullam syllabam de Christo, de fide in Christum, de bonis operibus suae cujusque vocationis continentes, sed tantum colligentes traditiones ». Si tu omnes bibliothecas adiisti, et omnes libros legisti, cur non indicas nobis, vel unum auctorem ecclesiasticum, qui de Christo ct fide non loquatur?

Pag. 190. in Apologia, art. 15. a Apud adversarios (inquit Philippus) nulla prorsus est /.arrf/Yiat; puerorum ».Quam impudens hoc mendacium sit testantur innumerabiles Catechismi, qui a nostris editi sunt, nec unquam defuit in Ecclesia puerilis institutio; sed stultum est respondere homini nihil probanti, et ad mentiendum projectissimo.

Chapter 4 of 8