Pars 2
tione Filii Dei, in quo duae naturae unitae asseruntur in una persona. Lutherus autem quam verum crediderit Nicaenum decretum de unitate essentiae, satis ostendit illis verbis, quibus est usus contra Jacobum Latomum: « Anima mea, inquit, odit hoc verbum 6p.oou<rio; ». Quod tamen verbum ignorare non poterat in concilio Nicaeno, (ut D. Augustinus loquitur lib. ni. contra Max. cap. 14.) adversus haereticos Arianos, veritatis auctoritate, et auctoritatis veritate, firmatum esse. Neque vero id Luthero excidit per incogitantiam. Nam rursum id repetit, in libro de conciliis: « Sanctus, inquit, Hieroronymus vehementer perturbatus, lamentabiles litteras scribebat ad Episcopum Rom. Damasum, et cupiebat expungi vocabulum ogoouato? ». Ubi scilicet notanda est alia fraus Lutheri. Non enim S. Hieronym. vocabulum SfAoouffioi;, sed vocabulum 6 ttoot ccsic, tacendum arbitrabatur, propter ejus vocis ambiguitatem. Notae sunt epistolae duae S. Hieronymi de hac re ad Damasum, quarum altera ita concluditur: obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, mundi salutem, per 6uooucnov Trinitatem, ut mihi epistolis tuis sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas.
Deinde, si Luthero probatur doctrina Catholica de unitate essentiae, et Trinitate personarum, cur ex precibus communibus Germanorum, illam precatiunculam sustulit: sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis? Nec novam esse hanc formam invocationis, sed ab antiquissimis Patribus, tam Graecis, quam Latinis, usurpatam, certum est ex Nazianzeno, qui oratione secunda de pace, ad finem, ait: 0 Trinitas sancta et longanimis, suscipe etiam istos etc. Et ex August. lib. ult. cap. ult. de Trinitate: Domine, Deus unus, inquit, Deus Trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo, agnoscant et tui: Si qua de meo, et tu ignosce, et tui, Arnen.
Porro de Incarnatione, quam recte Lutherus senserit, et tribus ejus operibus facile poterit intelligi. Nam in concione de Natali Domini, qua primum caput epistolae ad Hebraeos exponit, dum metuit cum Eutyehete permiscere naturas, audacter cum Nestorio dividit personas. Dicit enim: « Imperitos quosdam, facere Christum hominem omnipotentem». At si ille homo Christus non est omnipotens, eadem ratione non est Deus; nec enim Deus esse potest qui non sit omnipotens. Duo igitur erunt, Christus Deus, et
III. mendacium.
Christus homo, quae est apertissime Nestoriana sententia. Contra vero, in lib. de Conciliis et Ecclesia part. 2. dum vitare cupit Nestorium, aperte incidit in Eutychetein. Sic enim loquitur: « Mihi paulo ante negotium fuit cum Nestorianis, qui pertinacissime contra me disputabant, quod divinitas Christi non posset pati ». Et infra: « Oportet dici, hic homo Christus, haec caro et sanguis condidit coelum et terram ». Certe natura divinitatis et carnis, nomina sunt naturarum non personarum. Ergo si Luthero divinitas patitur, si caro coelum ac terram condit, quis non videat, a Luthero Christi naturas confundi? Ac ut propensionem animi sui in Nestorium, et Eutychetem Lutherus ostenderet, in eodem de Conciliis libro, ita diligenter Nestorium et Eutychetem excusat, ut utrique zelum bonum, animum sincerum, et fidem rectam tribuat, et solum ex inscitia quadam, et in modo loquendi lapsos dicat; totam vero causam tumultuum et perturbationis illius temporis, in Episcopos Catholicos referat. Et eo usque tandem progreditur, ut dicat, « veteri se, ne in extremo judicio aliqui, qui dicuntur haeretici, judices sedeant; et Episcopi, qui illos in Conciliis damnaverunt, in aeternum pereant ». Tantum non aperte affirmans, Nestorium, et Eutychetem cuin Christo judices futuros, sanctos vero, Leonem, et Cyrillum, in seternum perituros. Porro in libro, qui inscribitur: « Confessio Martini Lutheri de Ccena Domini, non solum reprehendit Zwinglianos, quod passionem Christi soli tribuant humanitati, non etiam deitati; sed etiam econtrario ipsam humanitatem in deitatem evehere videtur, cum ait: « Necesse habes, eam Christi essentiam, quse est cum Deo una persona, longissime extra creaturas collocare, ideoquetam longe quam. Deus ipse, extra creaturas est ». Neque vult Lutherus dicere, Christi humanitatem extra creaturas esse, quantum ad locum, sive spatium, sed quantum ad ordinem et dignitatem. Nam in eodem libro contendit, ubique esse Christi humanitatem. Et in Serm. de sacramento Coenae Domini: « Credimus, inquit, quo Jesus Christus sit juxta humanitatem, super omnes creaturas collocatus, et omnia impleat ». Et infra: « Et habeat omnia in sua manu, et sit ubivis praesens ». Si igitur Christi humanitas, extra ordinem creaturarum est, non creata natura, sed increata essentia est, ac per hoc non amplius
humanitas, sed divinitas dici debet. Rursum: Si Christi -humanitas tam longe abest a creaturis, quantum ad excellentiam et dignitatem, quam longe abest ipse Deus; Deus autem infinito intervallo a creaturis omnibus separatur; igitur Christi humanitas infinitae dignitatis, et excellentiae est. Ex quo sequitur, aut duas esse infinitas naturas, aut Christi humanitatem in deitatem esse conversam; quse est hseresis Eutychiana. Et fortasse non sine mysterio, nec in Confessione, nec in Apologia, ulla fit mentio Nestorii, et Eutychetis, qui tamen nominatim damnari debuissent in articulo tertio, ut damnantur in primo, Arius, et Eunomius. Jam vero Philippus Melanchthon, in Locis anni 39. pagin. 9: « Necesse est, inquit, in Filio aliquid esse divinse naturae». Et rursum pag. 11: « Necesse est in Christo aliquam esse divinam naturam ». Et in Locis anni 45. fol. 53. de Spiritu sancto loquens: « Testatur, inquit, per Joelem Deus, nou mitti creatam agnitionem, sed aliquid essentiae Dei ». Necesse est autem personam esse distinctam, quae est aliquid Dei, et tamen non est Pater. Philippo igitur, aut multae sunt naturae divinae, cum necesse sit in Filio aliquam esse divinam naturam; aut certe multae sunt partes ejusdem divinitatis, cum tam in Filio, quam in Spiritu sancto aliquid sit divinae naturae. Quod quam bene cohaereat cum articulo primo Confessionis, nemo non videt. Rursum, idem Philippus in Locis anni 45. et 58. pag. 40: « Non est, inquit, lacerata, aut mortua divina natura, sed fuit obediens Patri, quievit, cessit irae aeterni Patris ». Quid clarius pro Ariana haeresi dici poterat; nam si natura divina Filii, Patri fuit obediens, et irae illius cessit, distinguitur divinitas Filii a Patre, et Pater non habet divinitatem, vel habet aliam. Ubi est igitur unitas essentiae divinae, quam praedicat Augustana Confessio? Ad haec in iisdem Locis pag. 42. ita exponit illud: Glorifica me Pater: « Nunc missus subjectus sum cruci, et servio meae vocationi. Deinde vero gloriam mihi restitue, quam ante mundi constitutionem apud te habui, etc. » Certe non potest restitui quod non fuit amissum; amisit igitur Christus gloriam, quam habuit ante mundi constitutionem; non autem amisit eam ut homo, cum ante mundi constitutionem non fuerit homo, amisit igitur ut Deus. Deus igitur mutabilis est Christus, ac per hoc nec Deus verus, nec Deus unus cum
Patre, sed Deus factus ct creatus a Patre, ut Ariani docebant. Atque huc etiam fortasse alludit in iisdem locis pag. 45.. cum ait: « Tempore passionis non fuisse in Christo gloriam beatitudinis, ut alio tempore ». Omitto illud, quod ibid. pag. 22. tres personas divinas, tres esse vult singulares intelligentes. Qui modus loquendi, non satis consentit cum Symbolo Athanasii, quod in hac Concordia, tamquam pium, ut vere est, recipitur. Ut enim in Symbolo dicitur: Non tres omnipotentes, sed unus omnipotens, ita sine dubio dici debet, non tres intelligentes, sed unus intelligens.
Veniamus ad articulos de libero arbitrio, et causa peccati, et videamus, an id semper Lutherus et Philippus docuerint, quod in Confessione nunc docent. Artic. 18. Confessionis, sic habet: « De libero arbitrio docent quod humana voluntas, habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem justitiam, et diligendas res rationi subjectas etc. ». Artic. 19. de causa peccati docet: « Quod tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli, et impiorum, quee non adjuvante Deo avertit se a Deo, sicut Christus ait: Cum loquitur mendacium, ex seipso loquitur ».
Audiamus nunc verba Lutheri ex assert. art. 36. « Liberum», inquit, « arbitrium, est figmentum in rebus, et titulus sine re; quia nulli est in manu sua quippiam cogitare boni, vel mali, sed omnia, (ut Wiclefi articulus Constantia? damnatus, recte docet) de necessitate absoluta eveniunt, quod et poeta voluit, quando dixit: Certa stant omnia lege ». Et Christus Matth. vi: Folium arboris non cadet in terram, sine patre vestro. Et infra: « Non est dubium Satana magistro in Ecclesiam venisse hoc nomon, liberum arbitrium ». Ac, ut sibi et suis Lutherus praeluderet aditum ad retractationem in eadem assertione, ita praefatus fuerat: « In ca?teris articulis, de Papatu, de conciliis, de indulgentiis, aliisque non necessariis nugis, ferenda est levitas, et stultitia Papae, et suorum. Sed in hoc articulo, qui omnium optimus, ct rerum nostrarum summa est, dolendum ct flendum est, miseros sic insanire». Et in lib. contra regem Anglite scripserat: «Adeo se certum esse de sua doctrina, ut si quis aliter doceret, aut damnaret, quae ipse scii¬
psit de fide, de operibus, de libero arbitrio etc., is damnaret Deum, ct oporteret ipsum manere filium inferni ». Atque hjs similia Philippus docuit in Locis, anno 21. et 22. editis. Tantum abest igitur, ut verum sit, quod in praefatione Confessionis dicitur: « Hanc ipsam Confessionis doctrinam eam esse, quam hactenus Lutherani Concionatores tradiderunt », ut potius sit verissimum, in praecipuo articulo et in summa rei defecisse Confessionis auctores a Luthero ad Papam. Et (si verum sit Lutheri vaticinium) oportere jam eos 'manere filios inferni: quippe qui Deum in Luthero damnare ausi fuerint. Non ignoro Lutherum in Visitatione Saxonica, et Philippum in Epitome moralis philosophia?, et in Locis editis posterioribus annis, longe aliter docuisse de libero arbitrio et causa peccati, quam antea docuerant, cum haberent primitias Spiritus; tamen id neque mendacium excusat, ct arguit inconstantiam. Et quia non parum conducere videtur ad commendationem architecti hujus Confessionis, ad memoriam revocare Phir lippi egregiam in doctrina constantiam, annotabo breviter ejus sententias de libero arbitrio, et causa peccati.
In Locis anni 21. primo, repudiat nomen ipsum liberi arbitrii, et rationis: « Usurpata est vox », inquit, « liberi arbitrii, a divinis litteris, ac sensu, et judicio spiritus alienissima. Additum est c Platonis philosophia, vocabulum rationis seque perniciosum ». At in Locis posterioribus: «Monendi sunt», inquit, « rudiores, ut a physicis sumant distinctiones, et appellationes partium hominis. In homine est pars cognoscens, et judicans, quse vocatur mens, vel intellectus, vel ratio; altera pars appetens, vocatur voluntas. Vocatur autem liberum arbitrium mens et voluntas conjuncta. »
Secundo, defendit Vallam, contra Joannem Eckium: « Valla », inquit, « ait Eckius quod scholarum sententiam de libero arbitrio confutavit, plura voluisse scire, quam didicisset, scilicet egregie festivus nugator ». At in locis posterioribus: « Valla », inquit, « et plerique alii non recte detrahunt voluntati hominis libertatem ». Et in Epitome moralis Philosophia?: « Stoicas illas », inquit,
« de Fato, seu Valla? absurdas imaginationes, qua? propter divinam gubernationem, adimunt libertatem voluntati, fugiamus ».
Tertio, reprehendit philosophiam: « Hoc loco », inquit, « prorsus Christiana doctrina a philosophia, et humana ratione dissentit». At in Epitome moralis philosophia}: « Est », inquit, « prudentissime ab Aristotele addita rationis descriptio ». Et in locis, cap. de viribus hominis: « Ilaec est», inquit, « libertas voluntatis, quam philosophi recte tribuunt homini ».
Quarto, tollit omnem libertatem, et conti ngentiam: « Quandoquidem », inquit, « omnia quae eveniunt, necessario juxta divinam praedestinationem eveniunt, nulla est arbitrii nostri libertas. Quid igitur, inquies, nulla ne est in rebus contingentia? nihil casus? nihil fortuna? Omnia necessario evenire, Scripturae docent. Et si videatur tibi in rebus humanis esse contingentiam, judicio rationis hic imperandum est. » At in locis posterioribus: « Concedendum est », inquit, (t quod Scriptura apostolica tribuat homini, etiam nunc post lapsum, libertatem aliquam deligendi ea, quae sunt subjecta rationi». At infra: a Ilaec Manichaea imaginatio (quae videlicet libertatem et contingentiam tollit) horribile mendacimn est, et ab hoc errore mentes abducendae sunt, et docendae agere aliquid liberum arbitrium ».
Quinto, in comment. ad cap. vm. epist. ad Rom. docet, Deum peccatorum causam esse. « Sicut », inquit, « fatemur, proprium Dei opus fuisse Pauli vocationem, ita fatemur opera Dei propria esse; sive quae media vocantur, ut comedere, bibere etc. sive quae mala sunt, ut Davidis adulterium, Manlii severitatem. Constat enim ex cap. 1. ad Romam Deum omnia facere, non permissive, sed potenter ». Et infra: «Ergo non est, cur frigidum glossema admittamus, Deum mala permittere, non etiam facere ». At in locis de causa peccati: « Est », inquit, « heec vera, et pia sententia, utraque manu, et verius, toto pectore tenenda, Deum non esse causam peccati: nec velle peccatum». Et infra: « Nec figurae illae verborum in sermone hebraico pugnant cum hac sententia: Indurabo cor Pharaonis; et similes. Certum est enim hebraica phrasi significare permisionem, non efficacem voluntatem ».
Ex his satis constare puto, et quam gravem et constantem auctorem habuerit illa Confessio tantopere celebrata, et quam verum sit, quod in ejus praefatione asseritur, in hac Confessione eam doctrinam con:eri,
quam usque ad illud tempus ex divinis litteris Lutherani tradiderant.
In Confessione Augustana, art. 12, pag. Io. Concordiae, sic habetur: « Rejiciuntur et isti, qui non docent, remissionem peccatorum per finem contingere; sed docent, remissionem peccatorum contingere propter nostram dilectionem, et opera». Haec verba etsi de industria obscure proposita esse videntur, tamen sine dubio hunc faciunt sensum, ut rejiciendos esse significent illos, qui docent homines justificari a peccatis sine fide, per solam dilectionem, et opera. Nec dubitari potest, quin bis verbis notentur Catholici omnes, et praesertim theologi scholastici. Et si quod dubium esse potuisset jam est sublatum per Apologiam, ubi usque ad nauseam repetitur, et inculcatur hoc mendacium, quod scholastici doceant, justificationem non contingere ex fide, sed ex operibus hoc est, ex operibus sine fide. Quoniam enim versantur ipsi in uno extremo, cum docent, justificari homines ex fide sine operibus, cupiunt nos in altero extremo collocare, quasi doceamus, justificari homines ex operibus sine fide. At non est ista, nec unquam fuit, doctrina Ecclesiae Catholicae, nec etiam scholasticorum Theologorum. Scniper enim docuimus et docemus, justificari homines ex fide et dilectione, ac operibus bonis, ita ut ad praeparationem, ac dispositionem ad justificationem, requirantur actus fidei, spei, et dilectionis, quos ipsos tamen non habemus, nisi Dei gratia nos praeveniente, excitante, et adjuvante; ipsa vero formalis justificatio consistat in remissione vera omnium peccatorum, et infusione habituum fidei, spei, et charitatis, quos propter Christi meritum, Deus in corda nostra gratis diffundit; denique actualis justitia sit legis divina} obedientia et observatio, ad quam non ex nobis idonei sumus, sed ex spiritu gratiae, id est, fidei, spei, et charitatis, nobis a Deo per Christum donato, tta docet Goncil. Trident. sess. 6. cap. 6. Disponuntur, inquit, ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum etc. Et cap. 7. Quamquam nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in hac impii ju-
stificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito, per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhaeret. Unde in ipsa justificatione, cum remissione peccatorum, haec omnia simul infusa accipit homo, per Jesum Christum, cui inseruit, fidem, spem, et charitatem. Et cap, 10. Per observationem mandatorum Dei et Ecclesiae in ipsa justitia, per Christi gratiam accepta, cooperantc fide, bonis operibus, crescunt, etc. Vides igitur fidem numquam excludi, sed contra potius semper requiri, sive de ipsa justificatione agatur, sive de iis, quae illam aut praecedunt, aut etiam consequuntur. Ac ne dicant novam hanc esse doctrinam, et nos nunc demum ab ipsis excitatos sapere coepisse, ut aliquoties Philippus jactat in Apologia, addamus etiam testimonium principis Scholasticorum, quod fides aci justificationem requiratur. S. Thomas 1. 2. quaest. 113. art. 4. Ad justificationem impii requiritur motus mentis, quo convertitur in Deum. Prima autem conversio in Deum, fit per fidem, juxta illud Hebr. xi: Accedentem ad Deum oportet credere. Et ideo, motus fidei requiritur ad justificationem impii.
Pag. 16. in art. 13. Confess. habentur haec verba: « Damnant' igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato justificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat remitti peccata ». Hoc etiam loco Theologi scholastici notantur quasi doceant, sacramenta etiam sine fide prodesse. Sed apertum mendacium est, ad quod refellendum unius S. Thomse testimonium sufficiet, qui 3. part. q. 68. art. 8: Recta fides, inquit, ex necessitate requiritur ad Baptismum, quia sicut dicitur Ilom. m. Justitia Dei est per fidem Jesu Christi. Et infra: Ad primum ergo dicendum: quod Dominus loquitur ibi de Baptismo, secundum quod perducit homines ad salutem, per gratiam justificantem, quod quidem sine recta fide esse non potest, et ideo signanter dicit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.
Pag. 17. in art. 16. Confess. ita habetur: e Damnant et illos, qui Evangelicam perfe¬
ctionem non collocant in timore Dei, et fide sed in deserendis civilibus officiis ». Mendacium est manifestum contra Catholicos professores ordinum religiosorum, quasi existiment perfectionem proprie consistere in deserendis civilibus officiis, conjugio, militia, magistratibus, et similibus. At neque veteres, neque recentiores monachi, unquam hoc docuerunt. Joannes Cassianus collat. 1. cap. 7: Jejunia, vigilise, meditatio Scripturarum, nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt. B. Thomas ex Scholasticis, 2. 2. q. 184. art. 3. Per se, inquit, et essentialiter consistit perfectio Christianae vitae in charitate; principaliter quidem secundum dilectionem Dei, secundario autem secundum dilectionem proximi. Et infra: Secundario, et instrumenl aliter consistit perfectio in consiliis, quae ordinantur ad removendum impedimenta actus charitatis, quae tamen charitati non contrariantur; sicut est matrimonium, occupatio negotiorum saecularium, et alia hujusmodi.
Quod autem status perfectior sit eorum, qui deserunt omnia propter Christum, nec implicantur negotiis saecularibus, quam aliorum, qui hoc non faciunt; et quod hic perfectior status, non imperetur, sed consulatur satis aperte colligitur ex verbis Domini, Matth. xix. ubi postquam dixerat: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; subjunxit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, etc. Nec usquam legimus: Si vis perfectus esse, uxorem ducito, capesse Rempublicam etc. Hinc D. Augustinus epist. 89. quaest. 4. Viderit, inquit, ille juvenis, quemadmodum illa legis mandata servaverit. Verumtamen Magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit. Ibi enim dixit: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Hic autem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc. Eusebius lib. i. de Demonstrat. Evangel. cap. 8. declarans communem doctrinam Ecclesiae Catholicae, ex divinis litteris derivatam: Quocirca, inquit, in Ecclesia Dei, duo modi vivendi instituti sunt. Alter quidem naturam nostram, et communem hominum vitre rationem excedens; non nuptias, non sobolem, non substantiam, non opum facultatem requirens, et soli divino cultui, ex immenso rerum coelestium amore, addictus. Et talis quidem existit in Christianismo vitae perfecte modus.
Alter vero remissior, atque humanior; hic et modesto conjugio, et sobolis procreatione implicatur, et rei familiaris curam assumit, et juste militantibus quse sint agenda describit, agnos quoque et mercaturam, adjuncta religione, non negligit; et his quidem secundus pietatis attributus est gradus.
lioc idem ex pluribus Scripturae, et Patrum testimoniis probare possemus, si refellere errores Confessionis, et non solum mendacia indicare, propositum nobis esset,
Pag. 18. in artic. 20. Confess. c Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant ».
Mendacium hoc esse non dubitabit, quicumque aliquid scriptorum Lutheri perlegerit. Certe in serm. de piscatione Petri sic legimus: « Quanto scelerationes, tanto citius Deus gratiam infundit». Ibidem: « Debemus cum solo Isaac venire, id est, cum fide; servos et asinos, hoc est, opera, deorsum dimittere oportet ». Item in serm. sic Deus dilexit mundum: « Ego dico tibi, quia angusta est via; oportet te fieri tenuem, si vis per eam venire. Cseterum, qui operibus onerati sunt (sicut conchilibus onustos videmus Jacobi peregrinos) ii non poterunt penetrare ». Et infra: « Si veneris cum magnis saccis operum plenis, deponere oportebit, alioqui non poteris penetrare ». Porro ex his fontibus manarunt illa praeclara dogmata quae Lutheri discipuli in Colloquio Altenburgensi stabilire conati sunt. « Opera bona legis, et nova obedientia, non ad regnum Christi, sed ad mundum pertinent. Ad Satanam spectant Christiani cum omnibus bonis operibus. Precari verp oportet, ut in fide sine bonis operibus omnibus, ad finem usque constantes perseveremus. Adeo necessaria illa non sunt, ut etiam ad salutem incommodent, sintque perniciosa. » Deinde Catholici non tam Lutheranos accusant, quod prohibeant opera bona, quam quod ea contemnunt, et cum Eunomio antiquo haeresiarcha, immo etiam cum Simone Mago haereticorum omnium principe, non necessaria ad salutem esse, doceant. Ac de Eunomio quidem testis est Augustinus in lib. de haeres, cap. 54, de Simone Irenseus lib. i. cap. 20, de Luthero, liber ipsius de captivitate Babylonica, cap. de Baptismo: liber de libertate Christiana;
Sermo de Moyse; Comment. in epist. ad Galat.
Pag. 19. in artic. 20. Confess.: « Jubent (Catholici Doctores) mereri remissionem peccatorum operibus ». Si de merito operum illorum, quae fiunt solis naturae viribus, sermo sit, de quo merito articulum intelligen- ■ dum esse, consequentia verba declarant insigne est mendacium Philippi. Non enim id habet Catholica doctrina, ut operibus illis, quae fiunt sine fide, et auxilio Dei gratuito mereri possint homines remissionem peccatorum, et contra haec operum merita defendit S. Augustinus gratiam et justitiam fidei: nec non etiam S. Prosper in libris de vocatione gentium, quos libros imperite Philippus tribuit Ambrosio, cum in iis libris nominatim refellantur Pelagiani, qui post Ambrosii obitum orti sunt. Si vero de illis operibus agatur, quae ex fide et gratia Dei proficiscuntur, fatemur quidem nos illis operibus aliquo modo mereri remissionem peccatorum. Sed idem fatentur prophetae, evangelistae, patres. Ezechiel. xviii, Cum averterit se impius ab impietate sua, ipse animam suam vivificabit. Daniel. iv, peccata tua eleemosynis redime. Jonae ni, vidit Deus opera eorum, et misertus est eis. Lucae xi, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Lucae vn, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ambros. lib. x. in Lucam: Lacrymae veniam non postulant, sed merentur. Et infra: Et tu si veniam vis mereri, dilue oulpam tuam lacrymis etc. Hieronymus lib. n. contra Pelagianos: Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris. Augustinus epist. 105: Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat; neque enim nullum est meritum fidei: qua fide ille dicebat, Deus propitius esto mihi peccatori, et descendit justificatus merito fidei humiliatus, quoniam qui se humiliat exaltabitur. Restat igitur, ut ipsam fidem, unde omnis justitia sumit initium, non humano, quo isti extolluntur, tribuamus arbitrio, nec ullis priecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona quiecumque sunt merita, sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram, id est, sine meritis, cogitamus. Et epist. 10G: Si quis dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, immo gratissime confitemur. Gregorius in lib. I Reg. lib. iii. cap. 4: Dum Ninivitae, veluti pro difficili reconciliatione, gravi poenitentia se dejiciunt, omnipotentis Dei misericordiam facile meruerunt. Sanctus etiam Thomas, ex Scholasticis, cum praedictis Patribus docet iis operibus, quae fiunt ex fide, et auxilio Dei, mereri nos aliquo modo justificationem a peccatis, 2. sentent. dist. 27. quaest. 4. in resp. ad 4. Quod tamen constanter negat de illis operibus, quae fiunt solis naturae viribus, 1. 2. qu. 109. art. 6. et quaest. 114. art. 5. Huc accedit, quod istis etiam operibus, quae fiunt ex fide, et auxilio Dei, non tale tribuimus meritum, ut ei respondeat, ex justitia merces; sed meritum solum impetrationis, ut Augustinus loquitur, quod scholastici meritum de congruo, non de condigno nominare solent. Neque in hoc ulla est inter Catholicos dissensio. Et Concil. Trident. sess. 6. cap. 8. de hoc genere meriti aperte pronunciat, ideo gratis justificari homines, quia nec fides, nec opera, quae justificationem praecedunt, ipsam merentur. Sed paradoxum videtur adversariis, quod homo operetur ex fide, et nondum sit justificatus a peccato, cum apud ipsos ita fides sola justificet, ut separari nequeat fides a justificatione. At non illis paradoxum videtur, qui ex fide orantes dicunt: Dimitte nobis debita nostra, Matth. vi. Nec illi paradoxum hoc videbatur, qui ex fide orabat; Deus propitius esto mihi peccatori, Luc. xviii. Nec denique Augustino paradoxum hoc erat, cum scriberet in epist. 105. Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat.
IX. MENDACIUM Et quidem multiplex.
Pag. 18. et 19. in eodem art. 20. multa simul conglomerantur mendacia, ut: « Quod nostri concionatores olim parum docebant de operibus, quae Deo placent; quod tantum urgerent puerilia, et non necessaria opera; quod nunc a Lutheranis admoniti, haec dediscant: quod jam incipiant fidei mentionem facere; quod doctrina fidei diu jacuerit ignota ». Scilicet, non legerat Philippus Sermones S. Bernardi, Petri Damiani, Innocentii III, Thomae Aquinatis, Yincentii, Bernardini, Laurentii Justiniani, et aliorum innumerabilium, in quibus de Symbolo, de Decalogo, de oratione Dominica, de omnibus
vitiis, omnibusque virtutibus gravissimae disputationes continentur? Sed facile est dicere, et non probare.
Pag. 22. in artic. 21. Gonfess.: « Haec fere summa est doctrinae apud nos, in qua cerni potest nihil inesse, quod discrepet a Scripturis, vel ab Ecclesia Catholica, vel ab Ecclesia Romana, quatenus ex scriptoribus nota est ». Ad hoc mendacium convincendum, non erit opus ut extra articulum istum 21. egrediamur. Hic enim asserunt, non esse a sanctis auxilium petendum, eo quod unus sit intercessor Christus. In quo quidem articulo manifeste dissentiunt a Scripturis, ab Ecclesia Catholica, et ab Ecclesia Romana. Nam etsi unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus; et ideo unus mediator, quia dedit semetipsum redemptionem pro multis, I Tim. ii, nec ullus Catholicorum docuit unquam sanctos esse mediatores per modum redemptionis: tamen unum esse tantum intercessorem, unum advocatum, unum qui interpellet pro nobis, imo etiam unum tantum mediatorem per modum supplicationis, non modo Scriptura non dicit, sed etiam ita dicentibus apertissime contradicit. Job v. Yoca si quis est, qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere, ubi Angeli fiunt intercessores homimum, teste Augustin. in annotationibus in Job, non igitur solus est intercessor Christus. Deuter. v. Ego, inquit Moyses, sequester fui, et medius inter Deum, et vos, in illa die. I Reg. vii. dicunt filii Israel ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum. Job ult. Ite ad servum meum, ille orabit pro vobis: suscipiam faciem ejus. Roman. xv. obsecro vos, fratres, ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum. Idem repetit, IlCorinth. i, Coloss. iv, Ephes. vi, Hebr. xm. Quomodo igitur unus est tantum intercessor, cum et Job, et Moyses, et Samuel, et tot Romani, et tot Corinthii, tot Colossenses, tot Ephesii, tot Hebreei, adhibeantur intercessores? At inquiunt, de mortuis agimus, non de viventibus. Sed si ideo mortui invocandi non sunt, nec esse possunt intercessores, ne Christo gloria singularis intercessionis detrahatur, eadem de causa nec viventes invocandi erunt, nec esse poterunt intercessores. Deinde si viventes in terris invocari possunt, cur non magis viventes in coelis? An fortassis ideo, quia non va-
leant, aut non velint illi pro nobis orare, aut certe nesciant quid petamus? Sed nec eorum felicitas patitur, ut non valeant; nec charitas sinit ut non velint; nec possunt ignorare preces ad se porrectas, cum non ignorent poenitentiam peccatorum. Gaudium enim est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, Luc. xv. Jam vero Concilium Ghalcedonense, Concilium Ecclesiae Catholicae fuisse, et Concilium orthodoxum, generale, plenissimum, adversarii non negant. Concilium autem istud actor. 11. ita clamat: Flavianus post mortem vivit, Martyr pro nobis oret. Eusebius Caesariensis Catholicae Ecclesiae communem doctrinam tradens, lib. xm. Praeparat. Evangelicae, cap.7: Haec nos, inquit, quotidie factitamus, qui verae pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monimenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus, tamquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum, non parum juvari profitemur. S. Basilius ad Catholicam Ecclesiam verba faciebat, cum diceret, oratione in 40. Martyres: Qui aliqua premitur angustia, ad nos confugiat, qui rursum laetatur, hos oret, ille, ut a malis liberetur; iste, ut duret in rebus lsetis. S. Ambrosius, in lib. de Viduis, catholicas viduas instituebat, cum ita scriberet: Obsecrandi sunt Angeli, qui nobis ad praesidium dari sunt, Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vindicare. Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiam si quae habuerunt peccata, laverunt. Isti enim sunt Dei Martyres, nostri praesules, speculatores vitae, actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere, quia ipsi infirmitatem corporis, etiam cum vincerent, cognoverunt. S. Augustinus tract. 84. in Joan. tribus pene verbis tria adversariorum dogmata convellit, de Sacrificio altaris, de Oratione pro defunctis, de invocatione Sanctorum: Ideo quippe, inquit, ad ipsam mensam, non sic eos (Martyres) commemoramus, quemadmodum alios, qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis, ut ipsi pro nobis orent. Denique Theodosius imperator, orthodoxus et pius erat, ut etiam adversarii confitentur; et tamen de eo sic scribit Ruffinus lib. ii. hist. cap. 33: Circumibat cum sacerdotibus et populo omnia orationum loca, ante Martyrum et Apostolorum thecas jacebat, cilicio prostratus, et auxilia sibi fida sanctorum inter¬
Chapter 2 of 8