Pars 8
VI. — Triumphus est inanis, quo th. 26. etiam juxta Bellarm. « pro se ait stare multos veterum, ut Melitonem, Epiphan., Hilar., Hieron., in exponendo canone juxta Hebraeos Nam id universaliter verum non esse, jam contra Amesium supra ostensum est; et ut universaliter id verum esset, non praejudicant illi quatuorcaiteris pluribus.
VIII. — « Etiam Cnjetanum. Lyranum, Caribus, llugonom, S. Hieronymi sententiam esse secutos » ait Gerhardus th. 27. fateri Bellarminum. At qui hunc inspexerit^ reprehendet fallere Gerhardura, dum loquitur universaliter de libris controversis V. T., Bellarminus vero tantum de 7. capp. Estheris. Atque ut dubitari non posset, eum fallendi animo id fecisse, omisit Sixtum Senensem, quem ibid. ait Bellarm. idem sensisse post conc.Trident. de illis 7. capitibus. Est ergo hic Gerhardi triumphus partim fraudulentus, partim phantasticus. Error innoxius aliquorum Catholicorum Theologorum non tollit consensum Ecclesiae Catholicae, praesertim si ille error praecesserit sanctionem concilii sub anathemate.
VIII. — Gerhardus a th. 28. usque ad 38. pleraque repetit, quae ab Amesio supra argumentis Bellarmini cavillatorie opponi vi* dimus. Lubet ergo tantum singulares aliquos Gerhardi lapsus adnotare. 1 th. 30. ait: « Bellarminum lib. n. de conc. cap. 7. statuere: In quaestionibus fidei concilia priora praeferenda esse posterioribus». Hoc esse vel turpe mendacium, vel stuporem in theologo intolerabilem, aut saltem puerilem lapsum, quis lector intelligens negaverit! Oppositum potius ibi Bellarm. haud obscure indicat. 2. falsum est, concilium Laodic. in 7. Synodo confirmatum; falsum est, omnia acta et canones synodi Quini-sextae in Trullo habitae ab Adriano P. confirmatos. Quod gratianus distinet. 16. adducit, scire debebat Gerhardus, in nova editione Gregorii XIII, esse correctum. Videantur Binius, Coriolanus etc. in illo concilio. 3. Unde habet Gerhardus: « Concilium Carthaginiense relinquere (duos priores) extra canonem », uti audacter asserit th. 31. In tomis conciliorum adduntur, ut intuenti patebit. 4. Th. 35. ait « librum Enoch ab Apostolo Juda citari vers. 14». Idem olim dixerat Hunnius, sed cum probationem postularit Gretserus pag. 194. cur eam non praestitit Gerhardus, si potuit? Eadem temeritate asserit th. seq. orationem regis Manasse, tertium librum Esdrae et Machabaeorum etc. fuisse olim lectos in Ecclesia utsacros,aut adnumeratos canonicis. Sed annexio mere materialis alicujus libri vel partis apocryphae cum libro vel parte canonica, nihil facit ad rem.
Et hactenus quidem Gerhardus de libris V. T. tantum cavillatus est. De controversis autem N. T. tam hic quam in altero tomo (ubi alioquin omnia corradit, quae vel apparenter decreto concilii Trid. de libris cano¬
nicis adversantur) magis mutus est pisce. Idem facit Titius in sua ostensione, et alii recentiores Lutherani. Quid hoc? anne Lutherum deserunt purissimi Jenenses? At Biblia glossata Jenensiutn (in cujus laboris partem, ut dicitur in praefatione eorumdem, venit praecipue Gerhardus) excludunt e canone, ut non apostolicas epistolas ad Hebraeos, Jacobi et Judae; Apocalypsin vero permittunt arbitrio lectoris. Cur ergo de his tam altum hic Gerhardi silentium? Nihilne quod circa hos cavillaretur in Bellarmino invenit? Tolerabile foret hoc silentium, at prorsus intolerabile et flagitiosum, quod in lib. n. Confess. pag. 9. eum admisisse credimus, donec Jenenses, Gerhardus vel Titius oppositum ejus, quod nobis est persuasissimum, ostendant. Sic vero, inquit loc. cit. Gerhardus: « Benedictus Arias Montanus in Praef. Bibliorum cum interlineari versione excusorum, et a theologis Lovaniensibus approbatorum, de controversis illis libris sic scribit ». Accesserunt etiam huic editioni libri graece scripti, qui vocantur apocryphi, « quos Ecclesia orthodoxa Hebraeorum canonem secuta inter apocryphos recenset ». Haec a Gerhardo citata verba non sunt Ben. Ariae viri catholici, et theologi, qui concilio Tridentino interfuit, morique sine dubio maluisset, quam haeresi tam parente libros suos cons purcare. Excusa sunt autem SS. Biblia illa Antuerpiae a Christophoro Plantino anno 1572. cui editioni etiam additur censura Theologorum Lovaniensium; quae censura omissa est in altera editione Plantinianaanni 1585- In neutra.editione (uti nec in Commeliniana anni 1599.) habetur simile quid, quod a Gerhardo affingitur praefationi. Sed secunda Antuerpiensis sub haereticis (cum illic vir Hispanus tuto esse non posset) habet quidem titulo inserta haec verba: « Accesserunt et huic editioni libri graece scripti, qui vocantur Apocryphi, cum interlineari interpretatione latina ex Bibliis Complutensibus deprompta» reliqua autem a Gerhardo assuta verba, nempe « quos Ecclesia Orthodoxa Hebraeorum canonem secuta inter Apocryphos recenset » sunt sine dubio maligna haeretici glossa. Audeat negare Titius, hoc esse flagitiosum specimen fide Gerhardinae, quo vel solo falsarius iste omnem fidem decoxerit.
Libro Tobise Amesius objicit: « A Bellarmino ad incitas redacto sine ulla probabili ratione fingi duas Rhages », ut antilogia ejus libri solvatur. Resp.: Si solutio Bellarmini (quae tamen sine incommodo sustineri potest, ut patet ex Gretsero p. H6.I minus placuit, cur non alteram vel acceptavit, vel refutavit Amesius, qua apud Serarium in comment. ejus libri ostenditur ex profanis quoque scriptoribus, ^Eliano, Curtio, Strabone etc. Ecbatanam, ubi habitabat Gabelus, etiam dictam esse Rhagam vel Rhages? Sed quid opus est immorari tricis istis, et antilogiis apparentibus expediendis, quse passim ab interpretibus SS. librorum dudum sunt extricatae? quales et istse, 1. de mendacio, quod Angelo Raphaeli tribuitur, 2. de commento magico, quo fumus cordis cujusdam piscis dicitur extricare omne genus daemoniorum, 3. de domo Dei, quae falso dicitur cap. xiv. incensa vivente Tobia: « Ad haec, inquit Ames., et millia consultissimum visum Bellarmino nihil omnino respondere ». Certius dixisset, de his et similibus ei visum est nihil proponere, tum quia non invenit ea objecta libro Tobiae a Cacodoxis, tum quia obvia est eorum solutio ex interpp. Amesio autem consultissimum visum, de more cavillari, cum enervare non posset doctrinae Catholicae robur.
Libro Judith suffragium Nicaenae synodi omni nisu eripere student Heterodoxi: sed nimis apertum et omni exceptione majus est de hoc testimonium sancti Hieronymi; qui sicut hunc librum, antequam innotuisset Nicaenum de eo decretum, cum Hebraeis e canone excluserat, ita postquam rescivit rei veritatem, magnae Synodo acquievit:« Hunc, inquit, librum Synodus Nicaena in numero sacrarum Scripturarum legitur computasse ». Hoc sane non est fidem relinquere penes auctorem, ut fingit Amesius. Etsi vero vel sola ea Nicaenae Synodi (cui Laodicena nec repugnat (ut falso ait Amesius) nec praejudicare posset, si repugnaret, cum sit anterior, et non oecumenica) auctoritas cuivis pio sufficere debebat; multo majus tamen auctoritatis pondus additur huic Judithae libro, quod SS. Apostolorum Pauli et Jacobi testimoniis comprobetur. Quod non ita pridem P. Nicolaus Abram in Pharo, seu SS.
quaest. lib. xm. bene observavit. Nam cum I Cor. x. v. 10. dixit Apostolus: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. Huj us exterminatoris, qui murmurantibus Hebraeis poenam inflixerit, in V. T. nullum nisi in Judith cap. viti, vestigium reperitur. Ibi enim vers. 24, 25. dicitur: Improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt: exterminati sunt ab Exterminatore, et a serpentibus perierunt. Sanctus Jacobus autem cap. ii. vers. 23. ait: Suppleta est Scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. Haec postrema verba omnino ex eodem cap. deprompta sunt, ubi vers. 22. legitur: Abra ham tentatus est, et per multas tentationes probatus Dei amicus effectus est. Et quamvis etiam aliis V. T. locis Abraham dicatur ami$ cus Dei: tamen cum sanctus Jacobus quasi reflexe significet, ea verba: Et amicus Dei appellatus est, esse e Scripturis deprompta, Scripturae locus quaerendus est illis verbis non absimilis. Nullus autem reperitur similior quam ille Judith: Dei amicus effectus est. Nil enim aliud est amicum Dei appellari, quam amicum effici, nec aliud vocari quam esse. Porro cum haec ita se habeant, etiamsi supersit praeter alias difficultates quidam nodus Chronologicus prope insolubilis creditus, non ideo magis e canone liber ille debebit excludi, quam libri Genesis, Regum, Evangel. etc. Nec quidquam luxatur canonica ejus auctoritas, vel principalis assertio Bellarmini, etsi admittatur quarta Amesii objectio, qua ait: <i Si Nicaena Synodus approbavit hunc librum, talem approbavit qualis tum exstabat in editione graeca; sed in hac continebat mendacium de templo tum temporis everso; vel igitur non approbavit, vel mendacium approbavit. Propositio est Bellarmini cap. 7. Assumptio est ejusdem cap. 12. Conclusionem igitur non potest repudiare. » Resp. non nisi probabilis est illa Bellarmini opinio, quod sub Manasse contigerit historia Judithae: et quamvis Synodus Nicaena approbarit librum, non tamen mendum, si quod irrepserat, uti sentit Bellarminus. Quod si Graecum textum ut legitimum et incorruptum tueri quis velit, commode ea verba de extrema templi vastatione et profanatione, quam fecerat olim Manasses, exponere licebit cum Serario et Gretsero. Forte tamen melius cum Patribus antiquis, quos citat et sequitur P. Abramus loc. cit. cap.
Chapter 8 of 8