Skip to the text

Pars 3

cessione poscebat. Et de eodem Chrysostomus, homil. 66. ad populum Antiochenum: Nam et ipse, qui purpuram indutus est accedit, illa complexurus sepulcra, et fastu deposito, stat sanctis supplicaturus, ut pro se apud Deum intercedant; et scenarum fabrum, et piscatores, ut protectores orat, qui diademate redimitus incedebat. Viderint ergo qui negant sanctos esse orandos, an ab Ecclesia Catholica non dissentiant.

Quod autem ab Ecclesia Romana, quatenus ex antiquis Scriptoribus nota est, pariter dissentiant, ex Leone, et Prudentio, ut caeteros omittamus, notissimum est. Leo siquidem, qui Episcopus Romanae Ecclesiae ante mille et centum annos fuit, et propter sanctitatis, et sapientiae, atque etiam eloquentiae excellentiam, Magnus dici meruit, Romanam Ecclesiam ita instituebat, serm. 5. de Epiphania: Confirmare amicitias cum sanctis Angelis, et Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribusque sociamini. Horum divitias concupiscite, et per bonam aemulationem ipsorum ambite suffragia. Et serm. 1. de natali SS. Petri et Pauli: Sicut, inquit, et nos experti sumus, et nostri probavere majores, credimus atque confidimus, inter omnes labores istius vitae, ad obtinendam misericordiam Dei, semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos. Prudentius in hymno de S. Laurentio, de Romana Ecclesia loquens, ita cecinit:

Quod quisque supplex postulat,

Fert impetratum prospere,

Et tristis haud ullus redit,

En praesto semper adsies,

Tuosque alumnos urbicos,

Lactante complexus sinu,

Paterno amore nutrias.

Quale igitur et quam impudens mendacium est hujus Confessionis, quae in eo ipso articulo affirmat, in nulla parte doctrinae dissentire se a Scripturis, vel Ecclesia Catholica, vel Ecclesia Romana, in quo articulo sanctorum invocationem oppugnat, quam et Scripturae, et Ecclesia Catholica, et Ecclesia Romana apertissime docuerunt. Neque vero hoc unum est, in quo discrepat Confessio Augustana, a Confessione Catholicae et Romanae Ecclesiae. Nam nec de ipsa Ecclesia, nec de peccato Originis, nec de Justificatione, nec de Sacrificio, nec de sacramento Eucharistiae, nec de aliis sacramentis consensio est. Sed unum sufficiebat, ad mendacium detegendum,

Pag. 22. in artic. 21. Confess.: « Apud nos (inquiunt), magna ex parte veteres ritus diligenter observantur. Falsa enim calumnia est, quod omnes cseremonife, omnia vetera instituta, in Ecclesiis nostris aboleantur ». Quale sit hoc mendacium nullo negotio intelliget, qui conferre voluerit cum priesenti statu Ecclesiarum Protestantium, ea qure de l tribus Ecclesiee scripta reliquerunt Tertullianus, Basilius, Epiphanius, Augustinus, aliique veteres scriptores. Certe Tertullianus in lib. de corona militis, inter ecclesiasticas caeremonias numerat, ante Baptismum renuntiare diabolo, et pompis ejus, ter mergi in sacro fonte, oblationes anniversarias pro defunctis facere, ad omnem progressum frontem crucis signaculo terere. Basilius lib. de Spiritu sancto ad Amphilochium cap. 21. inter Ecclesiae ritus ponit, orare ad Orientem, cruce signare, invocationis verba dum ostenditur Eucharistia, benedictionem aquae baptismatis, benedictionem olei unctionis, benedictionem ejus qui baptizatur, trinam immersionem, etc. Epiphanius in compendiaria doctrina Ecclesia?, primo loco ponit virginitatis professionem, deinde etiam viduitatis, tum solitudinem Anachoretarum, jejunia quartae et sextae feriae, jejunium quadragesimae, arctiorem abstinentiam in sacra hebdomada passionis Dominicae, memoriam defunctorum in precibus, nocturnas et matutinas psalmorum, et hymnorum celebrationes, varia monachorum instituta, quorum alii a carnibus abstinebant, alii etiam ab ovis, ailii etiam a piscibus etc. Denique August. meminit consecrationis aquae per signum crucis, lib. vi. contra Julianum, cap. 8. Exorcismi et esufflationis, lib. de gratia Christi, cap. 40. Unctionis, qua utimur in Baptismo, lib. ii. qusest. Evangelica cap. 40. Item Chrismatis, quo inungimur post Baptismum, lib. xv. de Trinit. cap. 26. Signo crucis, quo benedicitur Chrisma, et quo signamur in fronte, dum sacramentum Confirmationis accipimus, in psal. cxli. et tract. 418. in Joan. Aquee miscendae vino in sacro calice, lib. iv. doctrin. Christ. cap. 21. Jejunii 4. et 6. ferire, Epist. 86. ad Casulanum. Jejunii quadragesimalis, in psal. cx. Delectus ciborum in diebus jejuniorum, lib. m. contra Faustum, cap. o. Yoti continentire etiam pnst conjugium, Epist. 45. ad Armentarium. Yoti

virginitatis, lib. de sancta virginitate, cap. 29. Voti paupertatis, lib. xvii. de Civit. Dei cap. 4. Monachorum, et Anachoretarum. lib. de moribus Ecclesiae, cap. 31. Yoti Monachorum, in psal. lxxv. et xcic. Peregrinationum ad loca sancta, Epist. 137. ad clerum et populum suum. Porro haec et similia, quae in veteri Ecclesia in usu erant, et nunc etiam in Ecclesia catholica locum suum retinent, uLutheranis non modo non servantur, sed etiam irridentur; et tamen in Confessione dicere audent, veteres ritus a se diligenter servari, et falsam esse calumniam, quod omnium veterum instituta, atque omnes ferme ca?remonias aboleverint.

Pag. 22. in preefat. de abusibus mutatis: d Cum Ecclesia?, inquiunt, apud nos de nullo articulo fidei dissentiant ab Ecclesia catholica, tantum paucos quosdam abusus omittant etc. ». Ha?c verba mendacii arguuntur ab ultima parte hujus Concordiae, ubi ea de Christo docent, qua? cum Symbolo apostolico, Nica?no, et Athanasii, aperto pugnant, ut supra jam ostendimus. Illud autem non est praetereundum, quod cum dicunt, se ab Ecclesia catholica non dissentire, nisi propter paucos, eosque novos abusus, si per Ecclesiam catholicam intelligunt eam, qua? nunc patet Romano Pontifici, fatentur se extra Catholicam esse. Et sane viderint ipsi, an propter paucos abusus ab Ecclesia catholica separari licuerit. Si vero per Catholicam intelligunt antiquam aliquam Ecclesiam, mentiuntur, cum dicunt, hos abusus esse novos; fuerunt enim in antiqua Ecclesia, si illa est ea catholica, a qua non dissentiunt, nisi ratione abusuum.

Pag. 23. in articulo de conjugio sacerdotum: « In Germania, inquiunt, primum ante annos 400. sacerdotes vi coacti sunt ad coelibatum )>. Quod idem repetit Philippus in Apologia. At exstat Concilium Monguntinum, celebratum in Germania tempore Arnulphi imperatoris, ante annos 600, cujus decimus canon statuit, ut nulla pcenitus mulier, ne soror quidem aut mater, cum ecclesiasticis habitare permittatur. Exstat Concilium Wormatiense, in Germania ante annos 700.

celebratum, cujus nonus canon ita habet: Placuit, ut episcopi, -presbyteri, diaconi, et subdiaconi abstineant se ab uxoribus, et non generent filios; quod si hoc decretum violaverint, ab honore clericatus pellantur. Exstat Concilium Aquisgranense, tempore Ludovici Pii celebratum, anno Domini 81G, id est, annis 714 ante Confessionem Augustanam, in cujus Concilii canone 6. indicitur subdiaconis perpetua continentia; et quod de subdiaconis dicitur, sine dubio de altioribus gradibus intelligitur. Exstat denique epistola Zacharise Romani Pontificis, ad Bonifacium Episcopum et Apostolum Germanorum, scripta ante annos 800, ubi sic legimus: A die suscepti sacerdotii, etiam ab ipso proprio conjugio prohibendi sunt. Cujus legis meminerunt etiam Magdeburgenses, Centur. 8. cap. 10. coi. 704. Mendacium igitur Confessionis tot testibus refutatur, quot Episcopi in tribus supra citatis Conciliis consederunt, addito etiam Romani Pontificis testimonio.

Pag. 24. in eodem articulo de conjugio sacerdotum: « Et res, inquiunt, gesta- est tam inciviliter, ut non solum in posterum conjugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia jura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a Pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur ». Et hoc numerari potest inter illustria mendacia Confessionis. Duce sunt enim queestiones de conjugio sacerdotum. Una, an liceat post sacros ordines susceptos uxorem ducere. Altera, an liceat ei, qui duxit uxorem ante sacram ordinationem, simul et sacerdotio et conjugio operam dare. Ac de prima quidem quaestione Lutherani omnes, et verbis et factis respondent, licere. Sed hoc, ex sententia veterum canonum, quos vel Concilia, vel Pontifices ediderunt, velle defendere, nimis aperta impudentia est. Nam etiam Graeca Ecclesia, quae tamen in hac parte semper liberalior fuit, et damnat, et omni tempore damnavit conjugia post ordinationem. Exstat Concilium Ncocaesariense, ante annos 1200 celebratum. In cujus I canone sic legimus: Presbyter si uxorem duxerit, ordine suo moveatur. Et Synodus Tralliana, canone 6. prohibet, ne episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi, post ordines susceptos uxorem ducere prae¬

sumant. Quam eamdem prohibitionem legimus in synodo Romana sub Syl vestro, cun. 8. In Concilio Ii. Toletano cap. i. in canonibus Apostolorum, ean. 27. can. in Decreto Calixti I apud Gratianum dist. 27. can. Presbyteris. In epist. 82. Leonis I ad Anastasium, Thessalonica5. Episcopum cap. 4. Et in epistolis Gregorii i lib. i. epist. 42. Nec ulla fuit unquam de hac re in Ecclesia catholica dissentio. Adde, quod hoc ipsum affirmat Paphnutius et Udalricus, quos adversarii pro sua causa opportune et importune adducere solent. Scribunt enim Socrates lib. i. cap. 8. et Sozomenus lib. n. cap. 22. Papbnutium in Concilio Nicaeno, dum sententiam suam de conjugio clericorum explicaret, inter alia dixisse, oportere juxta veteres canones, ecclesiasticis prohibere, ut post sacram ordinationem uxores ducant. Udalricus quoque in Epist. ad Nicolaum, quam referunt Magdeburgenses, et saepius inculcant, cent 6. cap. 7. colum. 388. Et cap. 10. coi. 686. Et cent. 9. cap. 10. coi. 540 aperte docet, non licere presbyteris, et monachis uxores ducere, et si duxerint, debere separari. Et quamquam nec historiam Paphnutii, nec epist. Udalrici omnino nos probamus: tamen ostendere volui, in quaestione de novis nuptis sacerdotum, non solum a nostris, sed etiam a suis patronis adversarios refutari.

Jam vero de altera quaestione. An videlicet liceat sacerdotibus liberis operam dare; Philippus affirmat, et quidem ita, ut subtrahere sacerdotibus conjugium, esse contendat contra veteres canones, quos tam Pontifices, quam laudatissimae Synodi condiderunt. Mirum autem est, cur nec in Confessione, nec in Apologia, ullum talem protulerit canonem. Nos enim econtrario, omnes Ecclesiarum ’ canones proferre possumus, quae omnem usum uxorum sacratis hominibus interdicunt. Ex quibus Philippi mendacium evidentissime confutatur.

Ac primum ex Orientali Ecclesia, proferimus Nicaenum concilium I in cujus Concilii 3 canone prohibetur episcopis, presbyteris, diaconis, ne ullam domi mulierem habeant, praeter matrem, aut sororem, aut amitam. Ubi nulla uxoris fit mentio, quae tamen primo loco nominari debuit, si ejus cohabitatio sacerdotibus licita esset. Ac eam mentem Nicaeni Concilii fuisse, tribus testibus fide dignissimis comp ro babi mus.

Basilius enim in epistola ad Georgium, ex hujus canonis sententia, praedictum Georgium ab uxore separari praecipit. Epiphanius in hseresi 59. qu?e est Catharorum, ita scribit: Sed et adhuc viventem, et liberos gignentem, unius uxoris virum, non suscipit; sed eum qui se ab una continuit, aut in viduitate vixit, diaconum, et presbyterum, et episcopum, ct hypodiaconum, maxime ubi sinceri sunt canones ecclesiastici. At dices mihi, in quibusdam locis adhuc liberos gignere presbyteros et diaconos, et hypodiaeonos. At hoc non est juxta canones; sed juxta hominum mentem, qua} per tempus elanguit. Hieronymus in lib. contra Vigilantium: Quid facient, inquit, Orientis Ecclesiae? quid Hrgypti, et Sedis Apostolicae, qua} aut virgines clericos accipiunt, aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt?

Ex Ecclesia Africana testem habemus, concilium II Carthaginiense, can. 2. ubi sic legimus: Omnibus placet, ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, etiam se ab uxoribus abstineant, ut quod 'Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Idem habet concil. Carthaginiense V can. 3. et concil. Africanum, canon. 77. His subscribit Augustinus, qui in lib. ii. de adulterinis conjugiis cap. 20: Solemus, inquit, eis proponere continentiam clericorum, qui plerumque ad eam sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adju- Arante, perducunt.

Ex Ecclesia Hispanica testem habemus Concilium Elibertinum, antiquissimum, can. 33. Toletan. II can. 1. Toletan. IV can. 26. Toletan. VIII can. 6. quae etiam subdiaconis usum uxorum prohibent.

Ex Ecclesia Gallicana testem habemus Concil. Arelatense II ante annos 1200 celebratum, in cujus 2 canone cavetur: Ne ullus conjugatus ad sacerdotium assumatur, nisi continentiam ab uxore promiserit. Item Aurelianense III canone 2. Ut nullus, inquit, clericorum a subdiacono et supra, propriae, si forte jam habeat, misceatur uxori. Quod idem praecipiunt Agathense Concilium, canone 92. Turonense I can. 1. et 2. Et Turonense II canone 20.

Ex Ecclesia Germanica, jam supra citavimus tria antiqua Concilia, Aquisgranense, Worrna tiense, Mo ngu nt in um.

Ex Ecclesia Anglicana testem habemus Dedam, qui lib. iri. de tabernaculo cap. 9: Nemo, inquit, potest vel sacerdotium susci¬

pere, vel ad altaris ministerium consecrari, nisi aut virgo permanserit, aut contracta cum uxore matrimonii foedera solverit.

Ex Ecclesia denique Italica, testem habemus D. Ambrosium, qui lib. i. de officiis cap. ult. « Inoffensum, inquit, exhibendum, et immaculatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum cognoscitis. Item Siricium papam in epist. ad Himericum cap. 7. Innocentium I in epist. ad Victricium cap. 9. et ad Exuperium cap. 1. Leonem I in epist. 90, ad Rust. cap. 3. Et Gregorium I lib. m. epist 34. Sed verba Leonis audiamus in Epistola ad Anastasium Thessalonicensem episcopum: Omnium, inquit, sacerdotum tam excellens est electio, utheee, quai in aliis Ecclesiae membris vacant a culpa, in illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum ordinem constituti, nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem carnale connubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam non habentes et qui non habent permaneant singulares, et innupti.

His accedunt exempla totius antiquitatis. Quotquot enim ab Apostolicis temporibus episcopi, et presbyteri celebres et laudari fuerunt, omnino aut uxorem numquam duxerunt, ut Athanasius, Basilius, uterque Gregorius, Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Leo, et alii innumerabiles; aut uxores quidem habuerunt, sed illis post susceptum sacerdotium uperam non dederunt, ut Gregorius pater Gregorii theologi, Hilarius, Paulinus, et alii non pauci. Certe unum aliquem laudatum episcopum, presbyterum, diaconum, subdiaconum aut monachum, qui duxerit uxorem, aut ex uxore antea ducta, filios procreaverit, adhuc adversarii invenire in tota antiquitate minime potuerunt. Videat igitur Confess. contra quos canones, Pontif. agant, cum sacerdotes non patiuntur nuptiis et procreationi operam dare.

• Pag. 25. in eodem articulo: « Hinc, inquiunt, capitalibus poenis excruciantur sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam, nisi propter conjugium». Si hoc non est mendacium, proferant adversarii, vel unum canonem ubi prohibitum sit, ne sacerdotes excrucientur, si uxorem ducere tentaverint. Nos enim jam canones multos produximus, in quibus indicitur continentia sacerdotibus; et sane contra canones esse non potest, si poena statuatur in canonum violatores: u At, inquit, Philippus in Apologia, canones tantum suspendunt ab officio, vos autem suspenditis ab arboribus ».Ergo fatetur in primis Phiilippus, Lutherum, praeceptorem suum, et omnes alios novi Evangelii ministros, qui uxoribus carere noluerunt, ex canonum sententia, suspensos ab officio fuisse, et cum nihilominus officio fungi voluerint, contumaces, et rebelles, contra leges omnium Ecclesiarum exstitisse, propter quod crimen, jure sane ab arboribus suspendi potuissent. Deinde, neque est verum, antiquos canones solum ab officio suspendisse. Exstat enim canon i. II concilii Toletani, ubi statuitur, ut qui post sacros ordines uxorem ducunt, aut ad eam redeunt, acujus contubernio jam recesserant, ut sacrilegii rei ab Ecclesia habeantur extranei. Et in concilio Toletano VIII can. 6. qui post sacros ordines uxoribus copulantur, jubentur sub poenitentiae oneribus usque ad extremum vitae ad monasteria relegari. In concilio vero Turonensi II ante 1000. annos celebrato can. 16. habentur haec verba de Monachis, (qualis Lutherus, Bucerus, Martyr, Ochinus, et alii fuerunt ex evangelicis). Si qui in monasterio conversi sunt, nullatenus habeant licentiam evagandi, nec, quod absit, ullus eorum conjugem ducere. Nam si uxorem duxerit, excommunicetur, et de uxoris male sociatae consortio, etiam judicis auxilio, separetur: qui infelix monachus, tali conjunctione foedatus, si per cujuscumque patrocinium se conatus fuerit defensare, et is qui in hac pertinacitate perdurat, et illi qui eum susceperint defensandum, ab Ecclesia segregentur donec revertatur ad septa monasterii, et indictam ab abbate, quamdiu praeceptum ei fuerit, agat poenitentiam, et post satisfactionem revertatur ad gratiam. Scribit Gregorius Turonicus lib.iv. historiae Francorum c. 4. Insignem quemdam comitem, qui dimisso, ex consensu mutuot uxoris thoro, sacris ordinibus initiatus fuerat, ac deinde a diabolo instigatus, ad eamdem redire praesumpserat, mox fuisse una omnium Episcoporum sententia excommunicatum. Et multa similia vel exempla, vel decreta, proferri possent, si necessitas postularet.

Accedit postremo, quod numquam Ecclesia sacerdotes punivit* propter conjugia, (ut

mentitur Philippus) sed propter sacrilegia. Sicut enim (ut August. dicit, in lib. de bono viduitatis cap. 9.) non damnantur viduae, quae nubunt post votum, quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continen" tiae primam fidem irritam fecerunt. Sic etiam non punit Ecclesia sacerdotes, quia conjugium inire volunt; sed quia conjugium post solemne votum contrahendo, non verum conjugium contrahunt, sed sacrilegium committunt. Etsi August. in eodem libro cap. 41. lapsus viduarum, quae post simplex votum continentiae nubunt, adulteriis pejores esse dicit, quid de lapsu sacerdotum diceret, qui post solemne votum, uxorum nomine concubinas ducendo, conjugium simul et sacerdotium violant? Quod si contendant, ut faciunt, vota continentiae non esse servanda, jam non sacrilegi solum, sed etiam haeretici sunt, et merito ab arboribus suspendi possunt, cum Apostolo contradicant, dicenti I Tim. v. Adoleseentiores viduas devita, cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt: quem locum de voti continentiae violatione esse intelligendum, docent duo antiqua concilia, Carthaginiense IY. canone 104. et Toletan. IY. canon. 55, duo antiqui Pontifices, Innocentius I, in Epist. 2. cap. 23. et Gelasius I, in Epistl. cap. 23, omnes interpretes hujus loci, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, OE- cumenius, Ambrosius, Sedulius, Primasius, Beda, Haymo, et caeteri denique Patres, Tertullianus de Monogamia, Basilius de virginitate, Epiphanius haeres. 48. Hieron. lib. i. in Jovinianum, Augustinus de bono viduitatis cap. 8. et 9.

Pag. 25. in eodem articulo: « Cyprianus, inquiunt, suadet ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. Verba ejus haec sunt lib. i. Epist. 2. Si autem perseverare nolunt, aut non possunt, melius est ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant.» Mendacium- hoc esse, et Cyprianum non de iis loqui, quae continentiam voverunt, sed de iis, quae ad huc deliberant, quid sint facturae, et interim extra matrimonium impudice vivunt, multis modis idem Cyprianus docet. Primo, quia non ait, si perseverare nolunt, aut non possunt, quae promiserunt Christo continentiam; sed simpliciter, si perseverare nolunt, aut non possunt, melius est ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant: id est, si perseverare nolunt, melius est, ut non voveant, quam ut voveant, et votum non impleant. Secundo quia in sequentibus verbis idem Cyprianus conjugia detestatur earum, quae se Christo dicaverant: Christus, inquit, Dominus, el judex noster, cum virginem suam sibi dicatam jacere cum altero cernit, quam indignatur, et irascitur, et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur? Tertio, quia cum Cyprianus sub disjunctione loquatur, et dicat, si perseverare nolunt, aut non possunt; Si de iis loqueretur, quse continentiam promiserunt, videretur velle dicere, licitum esse iis, pro arbitrio vota violare, si tantum nolunt perseverare, etiamsi possint: quod certe nemo sanus admittet. Accedit, quod non est ullo modo credibile, aliud sensisse Cyprianum de isto loco Apostoli; Melius est nubere, quam uri, quam quod postea sensit August. qui tractans eumdem locum lib. i. de adulterinis conjugiis cap. 15. Illis, inquit, quae se non continent, expedit nubere, et quod licet, expedit; Quae autem voverunt continentiam, nec licet, nec expedit. Multo vero minus credibile est, aliud Cyprianum Carthag. episc. de voto continentiae docuisse, quam ante eum Tertull. docuerit, et post eum omnes Patres, ac praecipue 214. Episcopi Afric. qui in IV Carthag. concilio, convenerunt, quorum testiihonia paulo ante citavimus.

Pag. 25. in articulo de Missa: « Falso, inquiunt, accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant: retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur. » Concordent, si possunt, hujus Concordiae auctores haec sua verba, cum illis aliisverbis suis, quae habentur pag. 279. inter articulos Smalcaldicos. « Curetur, ut publice hominibus ostendatur, Missam ut rem commentitiam, seu humanum figmentum, posse sine peccato omitti. » Et pag. 280: « abroganda merito Missa est ». Et pag. 281: « Caeterum Draconis cauda ista (Missam intelligo) peperit multiplices abominationes, et idololatrias. » Si igitur Missa res est vobis commentitia, et hominum figmentum, et cauda draconis, et merito abroganda, cur eam non

abrogatis? Aut si eam jamdudum abrogastis, nec ullus ei apud vos locus conceditur, cur tam splendide mentimini? Dicent fortas- v. se, Pontificiam Missam, id est, oblationem corporis Dominici pro vivis et mortuis, a se abrogatam, Lutheranam autem, id est, Eucharistiae distributionem, retineri, et summa reverentia celebrari. At non accusantur Ecclesiae vestrae quod Eucharistiae distributionem aboleant; sed quod sacrificium e medio tollant, quod omnibus saeculis in Ecclesia fuit. Itaque si per Missam intelligitis Coenam Dominicam, mendacium est quod accusemini: Si vero sacrificium, mendacium est quod falso accusemini.

Pag. 27. in eodem articulo: « Accessit, inquiunt, opinio, quod Christus satisfecerit sua passione pro peccato originis; et instituerit Missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis mortalibus et venialibus. Hinc manavit, quod Missa sit opus tollens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. » Multa sunt in his paucis verbis, vel absurda, vel mendacia, vel pugnantia cum superioribus partibus hujus libri. Primum enim, quis ante hoc tempus audivit, peccata mortalia vocari delicta quotidiana. Sane D. Augustinus in Enchirid. cap. 71. distinguit peccata quotidiana a sceleribus, et illa levia, brevia, et minima vocat. Deinde impudenti mendacio tribuitur Catholicis doctoribus illa divisio quod Christus passione sua satisfecerit solum pro peccato originis; pro actualibus autem instituerit Missam. Nemo enim Catholicorum unquam sic docuit, sed credimus, et profitemur, Christum in cruce pro omnibus omnino peccatis satisfecisse, tam originalibus, quam actualibus; quia tamen meritum passionis ejus non prodest, nisi certa aliqua ratione applicetur,

(si enim nulla requiritur applicatio, cur non omnes homines salvantur, cum sanguis Christi fuerit propitiatio pro peccatis totius mundi, 1 Joan. ii, neque vero sola fide applicari potest, alioqui mentiretur, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Joan. m. ). Propterea docet Ecclesia Catholica, ad peccata expianda, sive ad meritum passionis Christi, hominibus applicandum, instituta esse varia sacramenta, et ipsum etiam corporis Domini sacrificium, quae omnia ex opere operato utilia sint, et ad peccatorum purgationem conducant, licet non aequaliter, nec eodem modo. Quod vero hic negat Philippus Missam valere ex opere operato, et apertius Lutherus in articulis Smalcaldicis, qui huic ipsi operi inserti sunt, repugnat articulo Confessionis 8. et haeresin Donatistarum renovat. Nam cum in hoc artic. de Missa, Missam a se retineri, et summa reverentia celebrari dicunt, certe Missam utilem esse credunt. Non autem volunt utilem esse ex opere operato; ergo ex opere operantis vim illius pendere existimant. At haec haeresis est Donatistarum, quam nominatim artic. 8. damnavit August. Confessio. Ubi etiam asseruit: « Verbum, et sacramenta, utilia et efficacia esse ex institutione Dei, sive perbonos, sive per malos ministros exhibeantur ». Et hoc ipsum est, quod Theologi nostri per opus operatum intelligunt, et ab opere operantis distinguunt. Sed video unde Philippus occasionem arripuerit mentiendi, et calumniandi, quia videlicet S. Thomas in opusculo, de Sacramento altaris cap. 1. docet: Corpus Domini semel oblatum in cruce pro debito originali, jugiter offerri in altari pro debitis quotidianis. At S. Thomas non dicit, in cruce pro solo debito originali oblatum Christi corpus, immo etiam pro actualibus oblatum docet 3. par. quaest i. art. 4. et quaest. 49. art. i. ad 4. Id ergo in eo opusculo sibi voluit S. Thomas, quia peccatum originale semel dimissum numquam repetitur, ideo ad illud expiandum non esse necessaria quotidiana sacrificia, sed sufficere sacrificium crucis semel peractum, et semel per Baptismum applicatum; at pro peccatis actualibus, quas saepius committuntur, instituta esse, praeter Baptismum, quotidiana remedia, in quibus sacrificium altaris merito numeratur. Non quod statim peccatores justificet ( ut adversarii nos dicere mentiuntur;) sed quod juvet ad placandum Deum, et ab eo impetrandum, ut super peccatores clementer respiciat, eisque desiderium conversionis inspiret, atque ad justificationem quaerendam, et obtinendam, disponat.

Pag. 28. in eodem articulo: Veteres, inquiunt, « ante Gregorium, non faciant mentionem privatae Missse ». Quod idem repeti¬

tur in Apologia pag. 225. Si per Missam privatam i ntelligatur Missa, quae privato nomme fiat, sive ab uno tantum fuit, et uni soli prosit. Mendacium est, quod post Gregorium, ejusmodi Missse in Ecclesia esse coeperint. Nulla est enim, nec unquam fuit in Ecclesia Missa privata; sed omnis Missa publica est, cum omnis Missa liat a sacerdote, ut publicus minister est, et pro communi et publica utilitate totius Ecclesiae. Si vero per Missam privatam intelligant eam, quae non sit in loco publico, vel ad quam non convenit populi multitudo, vel in qua non distribuitur populo Sacramentum, falsum est apud veteres non exstare memoriam ejusmodi Missarum, ante tempora Gregorii. Certe Augustinus Gregorium, ducentis fere annis antecessit, et tamen lib. xxii. de Civ. Dei cap. 8. scribit haec verba: Vir tribunitius Hesperius, qui apud nos est, habet in territorio Fussalensi fundum Cupedi appellatum, ubi cum afflictione animalium, et servorum suorum, domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti comperisset, rogavit nostros, me absente, presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cujus orationibus cederent. Perrexit unus, obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa vexatio, Deoque protinus miserante cessavit. Habes hic Missam in loco privato, ab uno celebratam, sine distributione Eucharistiae populo facta, et tamen utilem, et Deo gratam, ut miraculum subsequens declaravit.

Pag. 29. in articulo de Confessione. « Antea, inquiunt, immodice extollebantur satisfactiones; fidei vero et meriti Christi, ac justitiae fidei, nulla fiebat mentio. » Hoc mendacium refellunt omnes libri catholicorum, in quibus et fides passim praedicatur, et virtus sacramentorum, et ipsarum etiam satisfactionum, ad meritum Christi refertur. Nunc unus locus S. Thomse sufficiet 3. par. quaest. 62. art. 5. Christus, inquit S. Thomas, liberavit nos a peccatis nostris, praecipue per suam passionem, non solum efficienter, et meritorie, sed etiam satisfactorie. Similiter etiam per suam passionem initiavit ritum Christianae religionis, offerens seipsum oblationem, et hostiam Deo, ut dicitur adEphes. v. Unde manifestum est, quod sacrame

Ecclesiae specialiter habent virtutem ex passione Christi etc. Et infra: Per fidem Christus habitat in nobis, ut dicitur ad Ephes. m. et ideo virtus Christi copulatur nobis per fidem etc. Mentitur ergo qui dicit, ante haec tempora nullam factam esse,in Ecclesia fidei et meriti Christi mentionem.

Pag. 34. in articulo de votis monasticis: «(Augustini, inquiunt, tempore monasteria erant libera collegia, postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere, disciplina restitueretur. »

Mendacium est hoc sane dignissimum. Cui non solum octo millia Lutheranorum subscriberent; sed etiam tot illustres civitates, totque illustrissimi principes, suffragium suufii adjungerent. Quid enim? An non vixit Augustinus tempore Augustini? Is igitur scribens in Psalm. lxxv. ita loquutus est: Nemo positus in monasterio frater dicat, recedo de monasterio, neque enim soli, qui sunt in monasterio, perventuri sunt ad regnum coelorum; et illi qui ibi non sunt, ad Deum non pertinent. Respondetur ei, sed illi non voverunt, tu vovisti. Et in Psalm. xcix. de Monachis apostatis loquens: Dum non perseveraverit, inquit, implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reusvoti non redditi. Sed forte non sufficit unus: Nam in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. S. Joan. Chrysost. qui eetate Augustini ita vixit, ut etiam ante Augustinum mortuus sit, in epist. 6. quae est ad Theodorum, qui deserto Monasterio uxorem ducere voluerat (ut hoc tempore passim faciunt, qui ab Ecclesia ad Lutheranos deficiunt). Honorabiles, inquit, nuptiae, sed te jam servare non convenit privilegia nuptiarum; quamvis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen adulterio illud pejus existimo, etc. At cur, obsecro, nuptiae Monachorum, adulteriis sunt pejores, si nullis votis tenentur? S. Hieronymus, et ipse Augustino senior, in epist. ad Sabinum. Moris est, inquit, in iEgypti et Syri;e monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, quee se Deo voverint, et saeculo renunciantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum. S. Epiphanius scribens contra haeresim sexagesimam primam. Tradiderunt, inquit, sancti Apostoli, peccatum esse, post decretam virginitatem.

ad nuptias converti. S. Rasilius, qui nominatis Patribus aliquanto vetustior fuit, in prooemio monasticarum constitutionum. Itaque, inquit, qui a mundi vinculis liber esse cupit, nuptias veluti pedicas quasdam fugit, his autem relictis, vitam suam Deo consecrat, et castitatem profitetur, ut neque facultas ipsi sit conversionis ad nuptias. Et infra cap. 22. Constitut. meminit voti obedientiee, et cap. ult. voti paupertatis. Idem inlib. de virginitate, parum a medio: Cum, inquit, Domino virginitatem professae sint, carnali post modum voluptate male blanda definitae, ac devictae, stupri scelus honesto conjugii nomine obtegere cupiunt. Haec dicta putentur Catharinae conjugi Lutheri, ipsi autem Luthero convenit, quod paulo ante habet: Horrendo, inquit Basilius, sacrilegio Christi sponsae adulter efficitur. Denique idem Basilius in epist. ult. quae est ad virginem lapsam: Et quia, inquit, impius in profundum collapsus, mala de caetero contemnit, etiam ipsa abnegas ad verum sponsum pacta, neque esse virgo, neque unquam promisisse clamans. Revoca in memoriam honestam professionem, quam professa es coram Deo, et Angelis, et hominibus, etc.

Chapter 3 of 8