Pars 7
III. — Qualitates illas a Bellarm. Scripturae in fine 1. cap. concessas (quod sit «regula certa et stabilis »), assumit Ames, et hinc infert 1. « Si in se corta regula, tum certos nos reddere potest de voluntate Dei sine definitione Ecclesiae. 2. Tum incerta omnia menda-
cium hominum decreta sunt ad istam regulam examinanda. 3. Tum varios et incertos sensus non admittit. 4. Tum omnium controversiarum fidei determinatio ex Scripturis est petenda. 5. Si etiam stabilissit regula, tunc nihil nobis est- creditu necessarium, et ufle, quod Apostolorum aevo fuit ignotum. 6. Tum dispensationes Pontificum sunt perniciosae imposturae. 7. Tum denique stabilitas Ecclesiae ex eo tota pendet, si huic regulae constanter adhaereat » Resp. Corollarium primum male infertur. Nam licet genuina Dei revelatio sit in se certissima, nobis tamen evidenter certa non est, cum solum credibilitatis, non autem veritatis evidentiam in via habere possimus, ut infra fusius. 2. Corollarium admitto, dummodo prius constet de vero sensu verbi scripti. 3. 4. et 7. vera sunt de verbo Dei ejusque sensu vero, a Spiritu sancto «scripto in tabulis cordis carnalibus», h. e. in animis fidelium vitaliter expresso; falsa autem de cortice verborum variis interpretationibus obnoxio. 5. In bono sensu verum est: nihil enim credimus etiamnum, nisi quod fuit tempore Apostolorum revelatum, saltem mediate, de quo alibi. 6. Est perniciosa calumnia, quae pariter tollit omnem dispensationem aliam, sive divinam, sive humanam.
IV. — Quod Ames. th. 7. ait: « In plerisque rationum, quibus illa confessio firmatur, Bellarm., causam expresse magis jugulari, idque ex collatione a se subjecta statim apparere; ostendit, se nugacissime cavillari, idque se pro scopo habere. Cum enim falsa de Pontificiis inique assumat, quid mirum est, quod suppositis iis calumniis juguletur causa Catholica. Veritas sibi clare constat, si sine offuciis instituatur collatio. Nam 1. Moses, Prophetae, Christus, Joannes, Apostoli, vel divina dogmata ex Scripturis ipsi confirmabant; vel certe ad Scripturas legendas alios hortabantur, non vero ad instinctum spiritus interni etc. Idem nos Catholici dicimus et facimus, si indefinite in utrobique affirmetur. Si vero universaliter de omnibus dogmatibus e Scriptura confirmatis a Mose, Christo, etc. itemque quod hi omnes promiscue ad Scripturas legendas hortati sint; manifeste falsum assumitur. Uti.est et illud, quod ex Azor. Instit. moral. queest. 2. lib. iv. cap. 18. fide Graeca allegatur. 2. S. Moses controversias ex lege dijudicandas docet satis aperte. Idem nos aperissime dicimus et facimus. Non tamen e
sola lege in tabulis expressa, id quippe fieri nequit, sed juxta legis sensum, qui sicut in Veteri petendus erat a Sacerdote Summo, sic et in Nova; alioqui litium finis non foret. 3. Christus Pharisaeos ad Scripturas remisit Joan. v. vers. 39. Sed an ad solas? Nequaquam. Nam ibidem praeter testimonium JoannisB. et Scripturarum, remittit quoque Judaeos ad testimonium Patris in Jordane vers. 32. et miraculosa a opera » a se « facta » vers. 36. Unde evanescunt insulsae cavillationes Amesii, quas putide in seqq. congerit de Joanne B. Beroeensibus, Apostolis etc. Nec micam salis continent, sed inficetas et protritas calumnias tantum, denuoque recurrent excutienda, cum infra de S. Scriptura, Pontifice, Ecclesia etc. agetur. Unde et patebit, quanta sycophantia Bellarmini conclusionem contorqueat in Catholicos, tamquam Scripturae contemptores; cum ea adamussim quadret in Biblistas, qui idola suorum phantasmatum, sacrorum librorum cortice convestiunt, renuuntque genuinum eorum sensum discere ab iis, quibus Christus dixit: Qui vos audit, me audit etc. Qua vero fronte Puritanus iste privato spiritu, more segregum omnium, ex asse mancipatus, audet pronuntiare: « Pontificiorum religionem nullam certam et stabilem habere regulam? » et nihilominus mox inter regulas credendorum, quas Catholici assignant, recitat « 1. Quee aperte in Scriptura continentur. 2. Quse aperte ex illis deducuntur etc. » Quid? an hse non certae et stabiles regulae sunt, ex omnium consensu? Num incertum Catholicis est, unicam illam esse quovis tempore veram Christi Ecclesiam, veraque ejus membra omnes et solos eos, qui Apostolicae Sedi communione junguntur? Numquid ab eadem, certa et determinata Scriptura vulgatae editionis, certae Traditiones divinae, certa concilia approbata, certus Papa legitimus, certa ejus auctoritas in fidei morumque decretis etc. emanant? Ubi vicissim apud infelices Biblistas incerta sunt omnia, praeter privatum vertiginis spiritum, quo quisque sibi Scripturae versionem, canonem, interpretationem et sensum vel fabricat, vel deligit ad libitum.
V. — Tandem Epimptri loco subjicit Amesius: « Hujusmodi considerationibus imbuti, fatentur ipsimet Pontificii, falsi aliquid posse ita proponi, ut obligetur quis ad credendum illi falso fide divina etc. Quaenam vero sunt considerationes istae? Amesianee, an Bellar-
miniana;? Chrysippeum acumen fuerit, et prodigiosa syllogistice, qua; ex illis hoc inferre quiverit! Sit tamen ita, quid tum? An adeo absurdum est: « Posse aliquod falsum simplici ita proponi, ut obligetur ad credendum illi falso fide divina? » Equidem licet ea Alex. Pezantii sententia, quam tuentur etiam Bannez, Valentia, et alii, quos citat et sequitur Tannerus, mihi minus probetur, censeamque longe (verius, cum GC. Lugo et Pallavicino, ad veracitatem Dei spectare, ut numquam permittat aliquod falsum fieri evidenter credibile, tamquam dictum a Deo: nihil tamen obstat, quominus error aliquis simplici rustico ita proponatur, ut ex errante conscientia teneatur ad assensum. Hoc inter quoscumque sectarios haud raro evenire, fateri tenentur omnes, qui sentiunt, in coetibus fundamentaliter corruptis salvari simplices inculpate errantes. Quis dubitet, Lutheranos esse persuasos, teneri se, explosa transubstantiatione, ad credendam impanationem in Goena, v. gr. Sacramentarios signum Corporis Christi, etc. Quid ergo omni hoc suo prseludio, nisi perspicue cavillatus est Amesius? Nimirum hoc est: Enervare Bella rminum!
Doctrina Bellamini in hac controversia, est perspicue tradita in decreto synodi Tridentinse omnibus noto: Nec ille aliud principale fundamentum, praeter « publicum totius Ecclesiae judicium » urget. Unde si quid Amesius hic « enervare » voluisset, unice auctoritatem Ecclesia;, infallibilem in definitionibus, labefactare debuisset. Nam argumenta, qua) Ecclesiam ad statuendum divinorum librorum canonem (uti et alia qua; vis dogmata controversa) impulerunt, non est necesse, ut singula per se sint apodictica et irrefragabilia; cum alioqui non opus foret Ecclesia; sententia definitiva. Facillimum ergo erit a cavillis consuetis hic se expedire, cum nihil producere vel ex Scriptura (quam alias unicam regulam in rebus fidei crepant) vel e ratione convincente queat, ut patebit in decursu. Gerte pleraque ne probabilia quidem, sed plane falsa, aut etiam injuriosa, assumuntur. Quam multa ejusmodi in prima mox Theodosi addensantur, ut fere plures numerari possint errores, calumnia;, mendacia etc., quam versus! Nam 1. etsi << Scriptura S. contineatur illis
libris, qui scripti fuerunt a sanctis Dei hominibus»: non tamen hi omnes, et singuli (quoti contendit Amesius), «acti sunt infallifciliter a Spiritu S. tam quoad materiam, quam quoad formam scriptionis». Neque id affirmatur II. Petr. i. v. 21. universaliter, ut ille fingit post Witackerum; quem dudum ostendit P. Gretscrus pag. 98. et seqq. dum suis argumentis quosdam libros canonicos eversum ivit, propemodum universos subruisse. Sane juxta hos Novatores periclitarentur de magna parte suorum librorum Esaias, Jeremias etc. 2. Falsum est et improbabile, omnes « libros V. T. Ecclesia* veteri traditos esse a Prophetis » (stricte et xa-r’ iloyty ita nominalis, uti sunt Moses, David, 4. majores, 42. minores), quod tamen unice contendit Amesius, ut jam etiam vidimus in notis ad cap. i. ^Equivocatione igitur et hic cavillatur. 3. Multiplex et decumana sycophantia est, cum sine ulla probatione pronunciat:« Quia alii quidam libri (praeter eos, quos cum Judaeis in praesentia Ecclesia; reformata; recipiunt), in Graecis Bibliorum versionibus primo, et postea in Latinis post tempora Prophetarum cum istis temere conjuncti fuerunt ab imperitis et incautis hominibus, et in aliquo honore habiti; idcirco a Pontificiis nuper fuerunt canonizati, reclamantibus non paucis inter ipsos Papistas doctiores ». Numquid hic singula prope verba turgent atrocibus calumniis? Pu leat Netthenum, et caeteros Amesii Encomiastas, quod ita suspiciant « mirabile » hoc « Compendium », in quo tamen nihil apparet mirius effronte in sycophantando audacia. 4. Falsum est, « libros Tobia;, Judith», et caeteros, quos rejiciunt cacodoxi, « non esse scriptos a Prophetis, » latius acceptis, ut paulo ante dictum, « nec ab iis probatos, non Hebraice, non Ecclesia; Judaicae traditos, aut ab iis receptos, non a Christo aut Apostolis ulla ratione approbatos, sed a canone approbatos tacite seclusos ». Rumpentur citius Puritani omnes, quam illa tam temere ab Amesio asserta, ulla irrefragabili auctoritate vel ratione probare valeant. 5. Denique blasphemia est; « Eos libros non referre majestatem Scripturse sacree: in plerisque eorum varia contineri, qua; cum libris Propheticis, cum semetipsis, et cum veritate manifeste pugnant ». Recte pronuntiavit P. Thomas Baconus in analys. disp. 3. cap. 13. nu. 193. intolerabilem esse sectariorum impudentiam et iniquitatem, qui.
cum tot alias concoquant in libris canonicis indubitatis occurrentes contradictiones (qutirum nonnullse ibidem relatce humano ingenio apparent ita insolubiles, ut ex omnibus fidei nostrae articulis videatur esse difficillimus is ipse: quod in Scripturis nulla sit aut falsitas, aut contradictio), tamen cum ad Deutero-Canonicos, Judith, Estheris, Machabeeorum etc. accedunt, ita moroso sunt stomacho, ut manifestis scatere falsitatibus et antilogiis clamitent. Queenam vero, dicite, o lyncei, majestas divina relucet magis in Ecclesiaste et Cantico Cantic. quam in Sapientia et Ecclesiastico? in libro Ruth, quam in Judith? etc. Cur potius Epistola ad Philemonem, quam Jacobi, divinitatem redolet? cum heec omnium novatorum Patriarchae visa sit « straminea, et Apostolico spiritu destituta». Anne Christus et Apostoli magis approbarunt Addiam, Sophoniam, etc. quam Tobiam, Judith, etc.? Unde ostenditur, hos sine Spiritus S. instinctu et assistentia scriptos? a nullo Prophetarum aut Apostolorum probatos? Num Neo-Evangelicis vice daroost- Ijsw; est negativum argumentum, communi alias sapientum calculo explosum? Nempe sufficit ipsis recentiorum Judaiorum testimonium! Producant, si possunt, vel unicum concilium, aut S. Patrem, qui canonem Lutheranum vel Calvinisticum ex asse approbet, nec ab ipsis plus minus dissentiat. Laodicenam synodum jactant? Sed haec Apocalypsim omittit, et Judae Epistolam. Melitonem laudant? at Sapientiam is admittit. Hilarium? adnumerat is Canoni Epistolam Hieremiae, quam Protestantes tollunt. Hieronymum? probat iste cum Nicaenis Patribus Judithae librum; uti vice versa omittit Athanasius Estherem, Epiphanius lib. Baruch, Gregorius Nazianzenus tam Estherem quam Apocalypsim. Nos vero Catholici, cum habeamus Tridentino decreto per omnia consentientes S. Innocentium I Papam, et Augustinum cum numeroso concilio Carthaginiensi (cujus ipse pars magna fuit), ex primis vero quatuor saeculis, pro singulis libris controversis, illustria Patrum testimonia: quis proinde sive furor, sive impudentia est, dicere cum Amesio: « Idcirco a Tridentinis PP. canonizatos esse eos libros, quia temere ab incautis et imperitis fuerant in graecis et latinis versionibus bibliorum adjuncti? » Aut cum Titio, Ilelmstadiensi ostentatore pag. 23. « Quae sententia nulla e primis quatuor Nov, Test. Ecclesiae saeculis DD.
suffragia pro se habet, ea non potest vocari sententia antiquae Ecclesiae, sed talis est, quam de canone librorum Vet. Test. novo et inaudito in Ecclesia ausu sub anathemate proposuit concilium Tridentinum, ergo etc.» Sane unicum istud Amesii effatum apud quemvis cordatum detrahit ei fidem omnem et existimationem: haec vero Titii minor propositio, aut est inscitiae intolerabilis, aul mendacium adipatum, aut certe cavillatio sycophantica, homini rabioso magis quam Doctori conveniens: Eodem enim jure, vel injuria potius, poterat damnare anathematismum Nicaeni pro otxoouo-iw, Ephesini pro Oeotoxto etc. ut consideranti patebit. Alia in hanc materiam videantur ad calcem cap. 10.
Cavilli, quibus Amesius argumenta generalia Bellarmini pro canone sacrorum librorum eludere conatus est, partim supra ad cap. 4. relati sunt, partim infra ad cap. 10. discutientur. Verum quia ad particulares S. Scripturae libros impugnandos descendit, ejusdem vestigiis insistimus. Non est tamen animus, hic prosequi difficultates historicas et chronologicas, quae circa 7. capita posteriora Esther, libros Judith, Tobise, Machabeeos, etc. agitantur; cum et a P. Gretsero in defensione libri i. ilemque a PP. Serario, Tirino, etc. in Commentario abunde id sit praestitum. Et quamvis aliquis haereret alicubi nodus inextricabilis, quod minime reor, non ideo canonica auctoritas libro tali esset abjudicanda, cum idem alias fieri deberet Pentateucho, Evangeliis, etc., ut supra monuimus. Perlustrabimus ergo reliqua Amesii, quae Bellarmino objicit. Ac f. contra 7. posteriora capita Esther, judicio Bellarmini in canonem referenda, quod in codice, quem concilia et Patres legere consueverunt, exstitisse omnimode censenda sint, Amesius post Junium et Ilunnium sic arguit: « Non sequitur, etiam Bellarmino fatente: In iisdem exemplaribus continebantur duo libri posteriores Esdrse, quibus continebantur et priores; ergo neque sequitur: Concilia et Patres numerant librum Esther inter sacros et Canonicos; ergo etiam postrema 7. capita Scripturis Canonicis accensent». Respondeo, concedo totum. Sed hoc non est argumentum Bellarmini, sed cavillatio novatorum. Ille enim expresse addit: « Qualem illi legere consueverant ut etiam Amesius recitat. Imo multo amplius adclit Bellarm. quae Amesius dissimulavit fide non bona; nempe: « Concilia et Patres, qui librum Estheris canonizabant, de eo volumine locutos, quo tum ipsi, tum universa Ecclesia utebatur. Utebatur autem illa Vulgata Graeca, quse 7. capita illa continebat, ut testantur SS. Athanas. et HieroD. itemque Graeci textus, qui LXXII. Interpretum nomine circumferuntur etc. » Nil simile de duobus posterioribus Esdrae et Machabaeorum dici potest. Ergo cavillatur, et non enervat Amesius. Nimirum aliud est, annecti « formaliter, » tamquam genuinae partes ejusdem libri, aliud mere « materialiter », uti posset canonico jungi liber mere profanus.
Sic cavillatur: « Propter 7. illa capita rejectus fuit totus liber Esther a nonnullis. Vel hoc igitur nomine rejiciendae sunt adjectiones ex Canonicorum librorum exemplaribus ». Si hsec illatio valeret, oporteret pariter Epistolas Jacobi, Judae, etc. cum Luthero e Canone exscindere, aut saltem illas earum partes rejicere, quibus ipse permotus, non esse Apostolicas praetendit; quod Calvinistse non admitterent.
Ait: « Qui librum aliquem simpliciter in canonem referunt, non ideo omnes lacinias illi assutas habent pro divinis ». Ita est, quid hinc infert? Tuum erat probare, illa 7. capita esse « laciniam assutam, et partem spuriam ». Quod iterum num. 4. supponitur, et nec leviter probatur, th. 9. « Negat esse probabile », uti cum Origene dixerat Bellarminus, ista 7. capita fuisse aliquando in textu Hebraeo, deinde casu aliquo excidisse. Sed nec vel leviter tangit conjecturam allatam: ejusque rationes in contrarium nihil urgent, cum praeter principii petitionem nihil plane contineant.
Amesius contra quaedam capita Danielis ex Witakero repetit, quae vel sunt mera principii petitio, vel explorata mendacia, ut patet ex P. Gretsero in cap. 9. quod cum ignorare Amesius non posset, tandem in ipsum S. Hieronymum mucronem suum stringit, ac cum Erasmo versipelli damnat S. Doctorem« vafri», immo apeiti mendacii, quod contra conscientiam « ad placandam imperitorum invidiam », in Apolog. 2. contra Ruffim. dixerit: » Se, quae in preefat. in
Danielem scripserat, non ex sua, sed Judaeorum sententia scripsisse ». Nempe hoC est (quod de Calixto testatur Hulsemannus) SS. Patres « tractare ut pupas et crepundia t>; cum placent, laudibus ad coelum tollere; cum displicent, ut criminosos plectere. Sed vel hinc elucescit innocentia Ecclesiae Catholicae.
I. — In hunc locum referre libuit cavillos Amesii, quibus argumenta generalia Bellarmini pro canone Concilii Trid. libros Deutero-Canonicos in numerum « Sacrorum » referentis, eludere conatur. Jam supra ad finem cap. 4. notatum: ad definitionem authenticam concilii non requiri argumenta, singula per se in solidum convincentia; sufficit enim, si ex omnibus in unum conflatis emergat certitudo moralis, quae per Ecclesiae decretum, ex Spiritus S. assistentia avap.dpT7jp.ov, transeat in articulum, cui non possit subesse falsum. Unde cum Bellarm. I. ostendit: SS. Patres ex illis libris controversis testimonia citare, et quidem tamquam ex Scripturis sacris, divinis et canonicis etc., frustra
Objicit Amesius: «Etiam iii. etiv.Esdrae, aliosque libros citra controversiam apocryphos, citari a Patribus, vocari sacros, divinos, canonicos; immo etiam Patrum, Pontificum, et conciliorum scripta, ita nonnumquam vocari, licet alio sensu, ac Prophetica et Apostolica, ut agnoscit ipse Bellarm. » Resp. enim, illas citationes et nuncupationes honorificas seorsim sumptas, esse tantum partiale motivum ad includendum canoni sacrorum voluminum etiam ex. grat. duos libros priores Machabaeorum. Longe fortius accedebat alterum; quod nempe S. Augustinus, cui uni plus quam lOOO.Lutheris, 1000. Calvinis merito defertur, testatus sit lib. xvm. de Civit. Dei cap. 36. « Illos non a Judaeis, sed ab Ecclesia pro Canonicis haberi ». Quodque caeteris canonicis adnumeraverint eosdem concil. Carthaginiense, SS. Innocentius et Gelasius Summi Pontifices etc. quod certe viri illi sanctissimi et sapientissimi numquam fecissent, nisi persuasum habuissent, auctoritatem canonicam eorum librorum ab Apostolica traditiune promanare.
II. — Frustra 1. miratur Amesius: « Quomodo Apostoli sub N. T. alium canonem
V. T- tradiderint, quam fuerit unquam illi, Ecclesiae traditus. »
Frustra 2. consuetam suam naeniam occinit: « In scriptis Apostolorum nihil tale apparere, sed contrarium potius etc. »
Frustra 3. negat, « ullum Patrum tradere hos libros habitos fuisse canonicos ex traditione Apostolica. »
Frustra 4. contendit, si verum id esset,
« tum multi Patres in canone V. T. exponendo non secuti fuissent Hebraeos etc. » Contra enim est 1. quod satis probabile sit, etiam eos libros controversos, fuisse a vetere Hebraeorum Synagoga agnitos, ut auctoritatis canonicae (vide P. Gretseruin pag. 108.); posteriores vero Judaeos a priscorum canone, uti in plurimis aliis rebus, deflexisse, cum in suo Thalmud Jobum etiam negent esse canonicum. 2. Etsi gratis daretur, numquam illos fuisse in Hebraeorum canone ante Christum; cur, si, ut supponimus, vere divini sunt, ac ex speciali assistentia Spiritus sancti infallibiles, non id ab Apostolis primum potuit declarari? 3. Quod de hac canonizatione nil legatur in scriptis Apostolorum, quid mirum? cum nec de canone indubitatorum V. et N. T. librorum quidquam in illis reperiatur. 4. Etsi Patres conceptis verbis non pronuncient, id esse ex traditione Apostolorum, reipsa tamen ct implicite hoc asserunt, dum aiunt: « Ecclesiam illos pro canonicis habere ». Hsec autem nullum dogma fidei proponit, nisi a Christo et Apostolis profectum. 5. Denique, sicut de Epistolis Jacobi, Judee etc., ita et de 'Tobia, Judith, etc. potuit apud PP. tertii et quarti saeculi dubitatio oriri, ac traditio Apostolorum ignorari.
III. — Probationi Bellarminianae a conciliis petitae perquam inepte.
Objicit Amesius 1.: « SS. Hieronymi et Augustini tempore, necdum a generali concilio fuisse quid decretum de illis controversis. Quid tum? numquid etiam provinciale, legitime approbatum, receptum, tantae auctoritatis merito censetur, ut ejus ductum secuta synodus Trid. tandem sub anathemate sanxerit hunc, quem nunc veneramur canonem? « At », inquis, «cur non citius in aliquo anteriori generali concilio id praestitum? » Resp. Quia numquam ante Lutherum tanta necessitas, quam videtur imposuisse importuna sectariorum libido novandi pleraque omnia. Numquid ante Arium 6y.oov- «<ov, ante Nestori um Oeotoxov ante Pelagium
peccatum originis, ante Berengarium transsubstantiationem tam clare, distincteque definivit Ecclesia?
Objicit 2. «A Pontificiis non probari canonem 26. ejusdem concilii Carthag. quo vetatur primae Sedis Episcopus vocari princeps Sacerdotum etc. ». Resp. Neg. assumptum; tantum enim de primae Sedis Episcopo in Africa loquitur: nec ita desipiebant Afri, ut primae Sedi totius orbis leges auderent praefigere.
Objicit 3. libros illos controversos, « a concilio Carthag. dici aequivoce canonicos: aut si vere canonicos intellexit, tum Laodiceno contradixisse ». Resp. Laodicenum libros illos non rejicit, sed negative se habet respectu illorum, adeoque non ei contradicit Carthaginiense; non magis certe quam Calvinistae, qui Apocalypsin et Judae Epistolam admittunt, quas illa synodus omiserat. A Carthaginiensi canonicis adnumeratos esse libros duos posteriores Esdrae, dicit, sed non probat Amesius; oppositum patet ex fine cap. 20. Bellarmini, cui nihil habuit, quod reponeret Amesius, qui tandem eo prorumpit audaciae, ut concilium illud Carthaginiense dicat « temere admodum fecisse, quod sine ulla singulari ratione (quae scilicet Calvinistis arrideat) libros illos retulit in canonem quingentis aut sexcentis annis, postquam editi fuerunt, quos et Ecclesia V. T. et Apostoli et concilia omnia antecedentia extra canonem reliquerunt ». Sed impudens haec calumnia ex dictis evanescit.
IV. —. Dicerat Bellarm. hoc cap. « Ecclesiam nullo modo posse facere librum canonicum de non canonico, sed tantum declarare, quis sit habendus canonicus; et hoc nos tenere: sed nec pro arbitratu, sed 1. ex veterum testimoniis, 2. ex similitudine librorum, de quibus ambigitur: 3. ex communi sensu et quasi gustu populi Christiani etc. Et haec tria Ecclesiam observasse. » Quid his opponit Amesius cap. 2. th. 7. nugas et cavillos, more consueto: I. manifeste falsum, immo implicatorium est, « illa tria (simul sumpta, ut Bellarm. accipit) aeque nota fuisse Melitoni, hilario, Epiphanio, Hieronymo, concilio Laodiceno etc., qui istos libros extra canonem reliquerunt ». 2. Si opus foret « testimonio auctoris, qui illo saeculo vixit, quo libri illi; (controversi) editi fuerunt » (uti Amesius praetendit) eliminandi e V. T. essent omnes olim dubii, et nunc a Calvinistis quoque recepti. 3
E tiara de his N. T. libris, scilicet Epistola Jacobi, Jud®, secunda Petri, n. etm. Joannis, ilemque Apocalypsi, « varia fuere Veterum Patrum testimonia »; quae varietas cum non obstet, quin jam recipiantur ab omnibus, cur obstaret in Tobi®, Judith, Sapienti® etc., V. T.? 4. Noctu® Calvinian® judicant, « non. esse majorem similitudinem librorum » Judith, Sapienti®, Ecclesiastici, etc. cum Propheticis Josue, Judicum, Ruth, Regum, etc., quam esse tenebrarum cum luce, et illam similitudinem, qu® aliqua ex parte in c® teris habetur, non sufficere ad eorum canonizationem ». SS. Augustinus, Innocentius, Gelasius, conc. Carthag. etc. judicant esse omnino similitudinem: utris creditis, Quirites? 5. Communis sensus populi Christiani per 1200. annos, junctus Veterum testimoniis, et similitudini cum aliis libris, merito permovit concilium Trid. ad discernendos illos libros ab apocryphis: nulla in eo omni sensu est- umbra privati Spiritus, quem justissime characterem h®reseos irrident pii omnes. 6. « Si populus Christi non habet alium sensum nunc, quam habuit olim in concilio Laodiceno et ante, cum istos libros extra canonem reliquit »; cur ergo Calvinist® cum Catholicis admittunt Jud® Epistolam, et Apocalypsin, quas conc. Laodicenum extra canonem reliquit? 7. « Media prffidicta declarandi » canonicos, cum habeant certitudinem moralem, faciunt, ut declaratio Ecclesi® Rom. ob promissionem assistenti® Spiritus S. habeat « certitudinem fidei divin® », non minus ac illud post multam disquisitionem ab Apostolis latum de legalibus decretum Act. xv. Visum est Spiritui S. et nobis etc. Sed jam demum Amesio relicto, hic loci, ob materi® affinitatem, referre opportunum erit,
I. — Disp. 1. tli. 8. et seqq. ex eo, quod Bellarm. lib. n. de Verbo cap. 2. §. tertium argum. concedit, israeliticam ecclesiam ante Christi adventum « Eloquia divina sibi concredita » fideliter custodisse, sic arguit: « Cuicumque Ecclesi® concredita fuere eloquia DEI, h. e. Scriptur® canonic®, et qu® Ecclesia depositum illud fideliter custodivit, illius testimonium in secernendis libris apocryphis a canonicis merito amplectimur:
jam vero ecclesi® israelitic® concredita fuere eloquia DEI, h. e. Scriptur® canonic®, eademque depositum illud ante Christi adventum fideliter custodivit, ofatenteBellarmino; « ergo ». Ulterius: « Omnes isti libri, quos in canonem non admittimus, rejecti fuere ab ecclesia israelitica; ergo testimonium et consensum ecclesi® israelitic® in repudiandis a canone controversis illis libris, quos Bellarm. cap. 7. 8. 9. 10. ab Hebr®is rejici asserit, merito sequimur ». Resp. 1: concesso argumento ex asse, negatur, subsumptum. Nam ut optime ex P. Sebast. Ileissii suggestione adnotat P. Gretserus pag. 107. Lutherani numquam probare poterunt, a Synagoga ante Christum natum, vel etiam tempore Christi in terris versati, extra canonem positos et velati apocryphos esse rejectos eos, quos jam ipsi rejiciunt cum perfidis Jud®is post Christum, qui in suo Thalmud, Jobum etiam negant esse canonicum. Resp. 2. Etsi constaret, a vetere Synagoga, aut aliquibus ejus doctoribus semper illos libros controversos non fuisse positive in canonem admissos; nulla hinc prorsus inferretur positiva rejectio: sed ipsa se respectu illorum negative habuisset; verum a Christo et Apostolicis recepti fuere, ut supra dixi. Quis vero hic non stupeat excaecationem Lutheranam, qu® cum perfidis Jud®is malit, quam cum Christiana Ecclesia sentire? Numquid par erat ita subsumere Gerhardum. Jam vero Ecclesi® Christian® Catholic® concredita fuere eloquia DEI, eademque depositum illud sempdr custodivit; ergo testimonium hujus saltem non minus ac Synagog® nos amplecti par est; ergo nefas est sequi perfidos IIebr®os in repudiandis controversis illis libris; ergo mentimur, cum rejectionem eorum librorum affingimus veteri Synagog®, et hujus rei testem allegamus Bellarminum, et Hieronymum, cum hos constet loqui do perfidis posteriorum s®culorum Hebr®is? Et per h®c etiam evanescit argumentum th. 13.
II. — Th. 14. ex eo quod Bellarm. lib. i. de Verbo Dei cap. 7. statuit, Esdram constituisse canonem Hebr®orum, sic arguit Gerhardus: « Qui sub anathematis comminatione pro canonicis V. T. libris jubet haberi eos, quos Esdras in canonem non recepit, ille refragatur prophetic® auctoritati; prius faciunt adversarii; ergo ».
Resp. Majori propositioni nihil deest nisi probatio, qu® valde robusta sit. Ex qua enim auctoritate aut ratione irrefragabili convincent Lutherani, post tempora Esdrae nullum fuisse canonicum scriptorem? Esdram ita condidisse canonem, ut nefas esset, ullum addi librum. Et licet gratis daretur, infra tempora Esdrae et Christi nullum illorum controversorum librorum fuisse saltem sub dubio in canonem a nonnullis doctoribus vel scribis relatum; unde probabitur, id a Christo vel Apostolis non factura. At inquit Gerhardus: « Non potest ex ullo probato scriptore demonstrari, controversos illos esse post Esdrai tempora in canonem unquam receptos ». Resp.: Jam supra probatum est ex probatissimis scriptoribus, SS. Innocentio, Gelasio, Augustino etc., id convinci. Numquam enim viri illi sanctissimi et sapientissimi in canone illos recensuissent, nisi certissime fuissent persuasi, illos saltem a Christo et Apostolicis canonizatos fuisse, quidquid sit de veteri Synagoga.
III. — Th. 15. ex eo, quod Bellarmino lib. ii. de Verbo Dei cap. 1. fatente «libri canonici V. T. scripti fuerint lingua hebraea, controversi vero illi, vel non sint ea scripti, vel non amplius exstent », (quod Bellarm. concedit), Gerhardus infert: « eos non esse canonicos ».
Resp.: mira est vel oscitantia vel impudentia Gerhardi, qui indefinitam Bellarmini propositionem assumit tamquam umversalem, cum tamen in ipsis verbis Bellarmini relatis a Gerhardo excipiantur ii. Esdrae et Danielis. Quodlibeticum est, quod ibidem addit nec leviter probat: « Divinam Providentiam textum originalem librorum canonicorum perire non permisisse ». E quo Scripturae loco id habetur? Annon potius oppositum indicatur, cum tam multi libri V. T. plane perierint, qui tamen communius et probabilius putantur fuisse canonici? Annectit hic etiam cavillum supra in cap. 1. initio explosum; et ineptit cum Hunnio etc., circa linguam propheticam.
IV. — A Th. 16. usque ad 2o, conatur * evincere, libros controversos non esse in canone, iisdem argumentis, quibus Bellarm. » cap. 20. etc. probat librum in. etiv. Esdrae, orationem Manassis, librum Henoch etc. esse apocryphos. Sed similis est hic cavillo Amesiano jam supra discusso. Quam vero inepta hyperbole est, cum th. 19. ait: « Genebrardum argumentis aeque solidis probare posse, libros iii. et iv. Esdrai canonicos esse, ac Bellarminus probat, contro¬
versos illos libros esse canonicos ». Probare Genebrardus debebat, eos libros Esdrai citari a Patribus ut divinos et sanctos; haberi eos saltem iu Graico LXX. legi solitos in Ecclesia; a Pontificibus Summis et concilio aliquo inter canonicos referri etc., alias nec umbram majoris soliditatis probat. Th. 21. in fine affingit Bellarmino, quod « provocet a codicibus Graecis ad canonem hebraium »; hineque infert « sibi quoque circa libros controversos idem jus esse »; sed falsum est quod assumit, ut legenti patebit; et licet in aliquibus circumstantiis id fieri posset, non sequitur, semper fieri posse.
V. — Th. 23. et sequentibus struit subtile argumentum, quod in summa est tale: « Rom. Ecclesia in cap. sancta Romana; sequitur judicium Hieronymi in repudiandis OrigeniS, Ruffini, et similium operibus ecclesiasticis; ergo ejusdem judicio acquiescere debet in discernendis canonicis et apo cryphis Scripturae libris ». Sed probanda erat par utrobique ratio, et refutanda disparitas luculenta a Gretsero tradita in cap. 10. « At », inquit, « cum vulgata editio in conc. Trident. pronuncietur authentica, aequum est, ut hoc Vulgatae editionis prooemium non accusetur falsitatis. » Sed ubi Gerhardus viderit prologum galeatum tamquam Vulg. editionis prooemium praefigi, nescio. Cum aliis ejusdem sancti Doctoris praefationibus postponi videmus libris ipsis aoocryphis. Cur vero aiquum non sit, Ecclesiam in hoc relinquere sententiam sancti Hieronymi et paucorum aliorum, et audire potius concilia et Pontifices? Qui,« per 8uoouaiov, Trinitatem, et Crucifixum, obtestatus est » S. Damasum, ut sibi « veram de tribus hypostasibus exponeret sententiam ». Quidni pari reverentia se quoque submisisset SS. Innocentio, Gelasio et conciliis cecuraenicis? Certe Nicaeni auctoritate permotus, Judithae librum antea in Prologo galeato cum Hebraeis rejectum, non dubitavit admittere, ut patet ex praefatione iu eum librum.
Chapter 7 of 8