Pars 6
per hoc secundum solam deitatem. Filius enim Dei cum venit in mundum, et naturam humanam assumpsit, non erat Deus et homo, sed Deus tantum, nisi quis ita desipiat, ut dicat, Deum ct hominem descendisse de coelo, ut fieret homo. Itaque Deus Verbum, cum non esset homo, descendit de coelo, ut fieret homo, et ideo Verbum caro factum est, mfc ipsa incarnatio descensio fuit. Quod aliis verbis dicit Apo. totus Philipp. n; E- xinanivit semetipsum' formam servi accipiens. Quod si Deus Verbum, cum nondum esset homo, obedivit Patri, ut descenderet et fieret homo, quis non videt, obedierdiam, ac per hoc subjectionem tribui Deo Verbo secundum solam divinitatem? Ncquo-enim secundum humanitatem, quam non habebat, obedire 'poterat. At, inquiunt, Si Deus Filium suum misit in mundum, ut carnem assumeret, quomodo non obedivit Filius Patri, dum venit in mundum, et carnem assumpsit? Hoc ipsum est argumentum Arianorum, qui ex missione colligebant subjectionem; sed respondebant majores nostri veteribus Arianis et nos respondemus novis Arianis, mktere non esse jubere, nec mitti semper esse parere. Nam dominus quidem servum jubendo mittit, amicus amicum hortando, inferior superiorem’ orando mittere potest. Ac certe negare non possunt adversarii, Spiritum sanctum mitti a Patre, et Filio: juxta illud Joan. xiv:« Paracletus autem. quem mittet Pater in nomine meo, et cap. xv: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre »: et tamen Spiritum saucium obedire Patri, et Filio, vel Patrem, et Filium imperare aliquid Spiritui sancto, ne adversarii quidem admittere ausi sunt. Itaque vera est communis Theologorum sententia, missionem in divinis non jussionem, non imperium, sed processionem unius persenee ab alia significare, cum novi effectus connotationc. Sed operae pretium erit cognoscere quid adversarii ad nostra argumenta respondeant. Referunt primum htec nostra verba: Si Christus, ut Deus, Patri obedivit, certe ut Deus a Patre distinguitur. Alius igitur Deus est Pater, alius Deus est Filius: sed unus tantum est verus Deus, et constat Patrem esse verum Deum: non igitur. Filius est verus Deus nec duoducno; Patri, ut in Nicaeno Symbolo confitemur. Respondent deinde his verbis: « Rudes asinos Jesuitas istos esse oportet, quod distinguere nesciunt inter unitatem deitatis, et distinctionem inter personas in hac una deitate. Nam certe Filius a Patre distinctus est, tamquam persona divina, qua ipse Pater non est: et tamen non alius Deus quam Pater est. Atque ita Pater et Filius unus Deus sunt, licet distinctse personae, quarum una alteri obedit». Haec illi. Qui qua modestia praediti sunt, eodem pollent acumine. Nos autem quia scimus unitatem deitatis cum sola personarum distinctione credi ab omnibus fidei Catholicae professoribus, icleo tamquam exploratum errorem notavimus dogma adversariorum, ex quo sequitur, deitatem Filii distingui a deitate Patris, et proinde Filium non esse verumDeum, neque Patri consubstantialem. Argumentum vero, quo id sequi demonstravimus, adversarii non solverunt. Quod enim illi exponunt, Christus ut Deus obedivit Patri, idem esse, ac si diceretur, Christus ut persona divina obedivit Patri, ut alteri persona) divinae, nullo modo defendi potest. Siquidem illa particula reduplicans, « ut », non reduplicat suppositum, sed formam. Neque enim dubium est, omnes actiones esse suppositorum, sive personarum, et idcirco non ponuntur reduplicantes particulae ad notandam personam, sive suppositum; sed quia dubium esse potest, secundum quam formam suppositum agat, quando plures habet formas, ideo per reduplicantem particulam significatur ea forma, secundum quam suppositum agit. Itaque sicut qui dicit, Petrus ut musicus canit, ut medicus curat, ut homo ratiocinatur, significat illam personam, qua) dicitur Petrus secundum scientiam musicam canere, secundum scientiam medicinae curare, secundum rationalitatem, ut sic loquamur, ratiocinari; ita qui dicit, Christus ut Deus obedit Patri, significat Chris.tum, qui est persona divina, obedire Patri secundum deitatem. Et quoniam, qui obedit distinguitur ab eo, cui obedit, sequitur ut Christus, qui obedit Patri secundum deitatem distinguatur a Patre secundum deitatem. Quod si Filius distinguitur a Patre secundum deitatem, evidenter sequitur, ut duae sint divinitates Patris, et Filii, et alius Deus sit Pater, alius Deus sit Filius, quemadmodum ex eo, quod Filius distinguitur a Patre secundum personalitatem, recte colligunt omnes Theologi duas esse personalitates Patris et Filii, et aliam personam esse Pa-
trem, aliam personam esse Filium. Hoc igitur est argumentum, quod solvere debuissent Theologi illi Wirtembergenses. Sed ut videtur, argumenti vim non perceperunt, cum tamen tam acuti videri velint, ut eorum comparatione cseteri omnes asini dici possint.
Nec multo felicius ab altero nostro argumento se expediunt. His enim verbis alterum argumentum nostrum proponunt. « Rursus qui obedit, minor est illo, cui obedit, nam imperare superioris, obedire inferioris est. Ergo si Christus ut Deus Patri obedit, ut Deus, minor est Patre, et mentitur Symbolum Athanasii cum ait: Aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre, secundum humanitatem ». Respondent autem hoc modo: « Hsec ratio locum habet in iis personis quse non sunt ejusdem dignitatis: ubi hsec imperat, illa necessitate quadam patet etiam invita. Cum Christo autem, ejusque obedientia res se aliter habet. Pater enim Filio ut Deo non imperavit, ut coactus humanam naturam sumeret: Sed Filius Dei sponte, et libere hoc fecit secundum seternum decretum totius Trinitatis; quocirca etiam Filii Dei obedientia alia est, quam obedientia subditi erga suum magistratum ». Novam hic audimus Theologiam, novam Philosophiam, novam vocabulorum acceptionem. Hactenus enim obedientia virtus fuit, qua subditus superioris sui mandatum implet. Inter personas ejusdem prorsus dignitatis, atque adeo in omnibus eequales inauditum est esse veri nominis obedientiam, cum par in parem non habeat imperium, vel potestatem. Certe B. Paulus ad Ephes. vi. scribit: Filii, obedite parentibus, et rursum, servi, obedite dominis, et ad Hebr. xiii. Obedite prsepositis vestris, et subjacete eis; Et ratio horum omnium est, quia praepositus major est subdito, dominus major est servo, pater in humanis major est filio, quia senior, quia prudentior, quia causa: et S. Augustinus serm. 6. de verbis Domini scribit, obedientiam superioribus esse praestandam, sed illo ordine, ut semper majores minoribus anteponantur, ita ut filii parentibus obediant, quia parentes majores sunt filiis, sed magis patriae, quam parentibus, quia patria parentibus major est; et magis Deo, quam patria), quia Deus major est, quam patria. Sic etiam obediendum
docet curatori; sed magis proconsuli, quam curatori; magis imperatori, quam proconsuli; magis Deo, quam imperatori. Nec difficile esset multa hujusmodi testimonia proferre, non solum ex Scripturis sanctis, et veteribus Patribus, sed etiam ex philosophis, aliisque scriptoribus profanis, apud quos semper obedientiee, quasi e regione respondet imperium, et obedientia subdito, imperium principi tribuitur. Neque recte adversarii obedientiam respondentem imperio non agnoscunt, nisi in iis, qui parent inviti: quasi vero non sit illa vera et laudabilis obedientia, qua subditus libenter principi suo patet. Qua3 cum ita sint, nisi adversarii vocabulis abuti, et obedientiee novam definitionem assignare velint, omnino coguntur, aut admittere cum Arianis, Christum secundum divinitatem esse Patre minorem, si Christum secundum divinitatem Patri veram obedientiam exhibisse contendunt: aut negare debent Christum secundum divinitatem Patri obedivisse, si cum Catholicis eequalem Patri Filium secundum divinitatem esse volunt.
Sed ineptissima praeter cseteras est responsio ad argumentum tertium. Sic enim argumentum nostrum tertium ipsi proponunt. Ad haec, secundum illam naturam Christus obedivit, secundum quam mortuus est; nam ipsa mors obedientia fuit sumina, et absolutissima; At non est mortuus Christus secundum divinitatem, sed solum secundum carnem: ergo nec secundum divinitatem, sed solum secundum humanitatem obedivit Patri ». Respondent his verbis. « Voces /.xx a, secundum, causam indicant propter quam Filio Dei adscribitur quod humanitatis proprium est: et vicissim cur deitatis propria Homini tribuantur, quia enim non duo, sed unus dumtaxat Christus est, in quo duae diversas naturae arctissime, et intime unitae sunt; idcirco hae duae naturae, omnes istius personae operationes, passiones, et gloriam quoque inter se communicant, etc. » Mirum est valde cur non animadvertant ex hac responsione sua nou solvi, sed confirmari argumentum nostrum. Nam si vox xxxot, id est, secundum, indicat causam, cur tribuatur Filio Dei, quod proprium est humanitatis, et homini Christo, quod proprium est divinitatis, certe non licet dicere, Filius Dei secundum divinitatem mor¬
tuus est, sicut non licet dicere, Christus homo secundum humanitatem creavit mundum; sed hoc modo dicendum est: Filius Dei secundum humanitatem mortuus est, et Christus homo secundum divinitatem mundum creavit. Causa enim cur Filio Dei mors tribuatur, non est divinitas, sed humanitas, et causa cur mundi creatio tribuatur homini non est humanitas, sed divinitas, ut adversarii in sequenti pagina confitentur, et res ipsa per se clamat. Quid igitur opus est, ut nos in eorum errore confutando laboremus, cum ipsi tam aperte secum pugnent, et sententiam suam sua responsione confutent? Quod vero paulo post addunt, nos cum Nestorianis negare, Christum Deum esse natum, passum, mortuum, mera calumnia est. Nos enim etsi negamus, Christum ut Deum sive secundum divinitatem, passum et mortuum esse: tamen Christum Deum passum, et mortuum libentissime confitemur. Denique (ut hunc locum aliquando concludamus) id unum, ab adversariis peto, ut quandoquidem ipsi in extremo libro refutationis hujus provocant omnes Jesuitas ad disputationem cum ea conditione, ut sola Scriptura divina sit judex, proferant unum locum ex toto veteri, aut novo testamento, ubi habeatur, B. Mariam matrem esse Christi ut Dei, et Christum ut Deum, sive, quod est idem, secundum deitatem, obedivisse Patri, aut passum, et mortuum esse. Hactenus enim non protulerunt, nisi illa, Sanguis Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato, I Joan. i. et illud: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, Joan. m. et illud: Ecce venio, in volumine libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et lex tua est in medio cordis mei { 1). Sed neque in his locis, neque usquam alibi invenient suas illas verborum novitates. Yel certe sicut nos illis ostendimus scriptum esse II Corinth. xm. Christus crucifixus est ex infirmitate; id est, ex ea parte qua erat infirmus, et passibilis, nimirum ex humanitate, et ad Rom. i. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem et denique I Petri iv. Christo igitur in carne passo: ita nobis ipsi vicissim legant, alicubi scriptum esse: Qui crucifixus est ex virtute, id est ex ea parte, qua erat impassibilis, nimirum ex divinitate. Yel, qui factus est ei ex semine
David secundum divinitatem; Vel, Christ o igitur in deitate passo. Quod cum ostendere non possint, intelligant se, judice Scriptura, ad quam appellaverant, omnino causa cecidisse. lteliqua omnia, qua) ad errores pertinent, omittenda censui, quoniam superioribus similia sunt, et mihi propositum est, non ad refutationem respondere, sed id solum ostendere, refutationem indignam esse, cui respondeatur.
In’ postrema libelli mei parte notavi mendacia libri Concordia), qua) tam perspicua sunt, ut mirum sit, ausos fuisse adversarios refutationem eorum aggredi. Sed quam apte responderint, uno exemplo, vel altero demonstrabimus.
In 21. articulo Confessionis Augustanae habentur heec verba: «Haec fere summa est doctrinae apud nos, in qua cerni potest, nihil inesse quod discrepet a Scripturis, vel ab Ecclesia Catholica, vel ab Ecclesia Romana, quatenus ex scriptoribus nota est ».
In his verbis notavi mendacium contineri: quoniam in hoc ipso art. 21. docent non esse invocandos sanctos: et tamen non ignorant in Ecclesia Catholica veteri, et in Ecclesia Romana, ut nota est ex veterum scriptis, sanctos passim invocatos fuisse. Ac ut mendacium hoc tegi non posset, citavi, in meo libello testimonia expressa pro invocatione sanctorum Eusebii, Basilii, Ch,rysostomi, Grsecorum; et Ambrosii, Augustini, Ruffini, Latinorum. Addidi testimonia S. Leonis Papee, ut inde lides Ecclesia) R.omance veteris cognosceretur, et testimonium Prudentii ipso Leone antiquioris, qui. testatur Romanam Ecclesiam consuevisse sanctos invocare. Respondent in hac sua refutatione, testimonia veterum Patrum, quse nos adduximus, pugnare cum divino mandato: Invoca me, et Dominum Deum tuum adorabis; et ideo veri- ' •tali confessionis ipsorum nihil derogare. At nostra quaestio non est, an Patres vera scripserint, quamquam et hoc nullo negotio defendi potest, sed an scripserint, id est, an testentur, Ecclesiam sui temporis, quam veram Ecclesiam Catholicam fuisse adversarii conlitentur, sanctos invocasse. Cum autem affirment adversarii, Patres antiquos docuisse invocationem sanctorum, eosque accusent quod id fecerint contra mandatum Dei, quomodo non mentiuntur, vel mendacium non confirmant, cum dicunt, et repetunt doctrinam suam, qua) prohibet invocationem sanctorum, a doctrina Ecclesia) Ca¬
tholicae veteris non dissidere? Deinde ut probent in Ecclesia Romana veteri non fuisse usum invocandi sanctos, adducunt unum testimonium Ambrosii ex commentario in c. i. ad Romanos, ubi videtur Ambrosius damnare invocationem sanctorum, cum tamen constet Ambrosium esse Doctorem Ecclesia) Romana). Sed multis modis respondere possumus. Nam primo auctor eorum commentariorum non damnat invocationem sanctorum, sed errorem quorumdam Gentilium, qui docebant Deum immediate adiri non posse. Sed necessario per quasdam inferiores virtutes coelestes adeundum esse. Secundo commentaria illa a viris doctis non tribuuntur Ambrosio. Tertio, Ambrosius in lib. de Viduis, quem nemo negat Ambrosii esse, apertissime docet invocationem sanctorum, atque adeo aperte, ut adversarii hoc loco Ambrosium hoc nomine reprehendant, quod contra verbum Dei sanctos invocandos esse docuerit. Quarto Ambrosius nusquam dicit in Romana Ecclesia non invocari sanctos, et contra Prudentius, qui eequalis Ambrosii fuit, disertis verbis in hymno de S. Laurentio Romanam Ecclesiam invocare sanctos solitam esse testatur. Atque idem testatur S. Leo Papa Romanus. Qu® omnia cum adversarii sciant, et saltem in nostro libello legerint, qua fronte mendacium excusare possunt, quo affirmant doctrinam suam ab Ecclesia Romana veteri non discrepare? Atque hoc de invocatione sanctorum exempli loco posuimus. Nam alioqui plurima sunt in confessione Augustana, qua) manifeste discrepant a Romana Ecclesia, qua) ante mille annos et eo amplius florebat.
In eadem confessione Augustana in articulo de Missa habentur hsec verba: « Falso accusantur Ecclesia) nostra), quod Missam aboleant: retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur». In his verbis evidens mendacium contineri probavi in meo libello ex articulis Smalchaldicis, qui una cum Confessione Augustana describuntur, et approbantur in eodem libro Concordia). Nam in articulis Smalchaldicis, Missa, ut res commentitia, et figmentum humanum, vel potius ut cauda draconis abrogandamandatur. Respondent in refutatione, per Missam, quae secundum Confessionem Augustanam in Ecclesiis Lutheranorum retinetur, intelligi distributionem Sacramenti, non autem sacrificium pro vivis et mortuis: per Missam, quee in articulis Smalchaldicis damnatur ut res commentitia, figmentum humanum, et cauda draconis intelligi Missam Papisticam, qua) dicitur esse sacrificium pro vivis et defunctis. At hanc refutationem ego ante praevideram, et ideo in meo libello addideram, non accusari anobisLutheranos, quod abrogaverint distributionem Sacramenti, sed quod sustulerint sacrificium, quod in Ecclesia Catholica sub Missa) nomine celebratur. Itaque hoc dilemmate usus sum: Si per Missam intelligitis Coenam Domini, mendacium est quod accusemini, si vero intelligitis sacrificium, mendacium est quod falso accusemini. Ad hoc nostrum dilemma non potuerunt in refutatione aliud respondere, nisi Missam a se abrogatam non esse, quia ipsa Coena Dominica nonnullis in locis apud Lutheranos adhuc Missae nomen retinet, quamvis nullum in ea sacrificium offeratur. At non de nomine, sed de re quaestio est. Neque Lutherani a Catholicis accusantur, quod Missae nomen aboleverint, sed quod Missam ipsam, qualem anteLutheri tempora per multa saecula Germani sacerdotes celebraverant, jam non solum non celebrent, sed etiam ut idololatriam et sacrilegium execrentur. Quare eodem dilemmate uli possumus, si per Missam intelligitis vocabulum Missae ccenae Dominicae accommodatum, mendacium est quod accusemini: sin autem rem ipsam, quae Missa dicebatur ante Lutheri tempora, id est, sacrificium corporis Domini pro vivis et defunctis oblatum, mendacium est, quod falso accusemini.
Addam et tertium exemplum. In eadem Confessione Augustana, et ex ea in libro Concordiae habentur haec verba: « Augustini tempore Monasteria erant libera collegia: postes ^orrupta disciplina, ubique additasunt vota,.arnquam ex cogitato carcere disciplina restitueretur. Hoc manifestum esse mendacium probavi ex ipso Augustino, qui sic loquitur in explicatione psalmi lxxv. u Nemo positus in Monasterio frater, dicat, recedo de Monasterio; neque enim soli qui sunt in Monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi, qui ibi non sunt, ad Deum non pertinent. Respondetur ei, sed illi non voverunt, tu vovisti ». Et in psalm. xcix. « Dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi». Respondent in refutatione, falso accusari mendacii suam Confessionem Augustanam, et reddunt rationem, quia S. Augustinus in eadem explicatione
ipsam xcix. significat, eodem loco habitas Virgines sacras, qua) in Monasteriis degebant, et alias, qua) in propriis sedibus versabantur. Secundo quia idem S. Augustinus in lib. de bono viduitatis cap. 10. et 11. dicit, se non probare illorum opinionem, qui dicunt lapsarum a sancto proposito fccminarum, si nupserint, adulteria non conjugia esse. Tertio, «quia Confessio Augustana, cum dicit, Augustini tempore Monasteria fuisse libera collegia, et sine votis, non loquitur de votis in genere, sed de votis in Papatu usitatis, quibus puella), et juvenes ante justam a)talem implicati et constricti in vinculis istis, et contra verbum Dei, et conscientiam manere coacti sunt ». At hoc quid aliud est, nisi fugere retia veritatis, et in laqueos falsifcatis incurrere? Primum enim falsum est, quod eodem loco habitae fuerint Virgines Deo sacrae, quae in Monasteriis, et quae in domibus propriis versabantur. Nam quae in domibus propriis versabantur, solo voto castitatis obstrictae erant, quae in Monasterio degebant, voverant praeter castitatem etiam vitam communem, ut idem Augustinus in utroque loco a nobis allegato scribit. Deinde S. Augustinus dicit quidem in libro de bono viduitatis, videri sibi conjugia post votum castitatis non esse adulteria, sed vera conjugia, tamen addit in eodem loco esso sacrilegia, adulterio ipso pejora. Proinde non vult, liberum illis fuisse post votum nubere, nisi sacrilegia adulteriis pejora libera esse debeant. Adde quod Augustinus eo loco de voto castitatis simplici loqui videtur, non de voto castitatis solemni, quale est illarum, quae ut mundo omni ex parte mortuae, in Monasteriis vitam communem sub obedientia profitentur. Denique falsum est, quod in Ecclesia Catholica ante justam aetatem juvenes, aut puellae servare cogantur vota temere emissa. Contrarium enim cavetur iri antiquis Conciliis, et in ipso jure Canonico, et demum idem renovatum cernimus in Concilio Tridentino sess. 25. cap. 15. et 17. de Regularibus. Sed illud omnem impudentiam superat, qupd verba Confessionis Augustanae, generalia, perspicua, diserta, quibus asseritur tempore A ugustiniMonasteria fuisse libera collegia, et postea ob corruptam disciplinam, addita fuisse vota, per novam glossam restringere velint ad vota emissa ante justam aetatem. Sed veniam damus pudori, voluerunt enim aliquo saltem imaginario pallio Patrum suorum verenda contegere.
Quamvis si quis eos urgeret, ac peteret, an vota monastica emissa justa setate necessario servanda sint, ex doctrina S. Augustini, et exemplo veteris Ecclesiae, in majores angustias credo, redigerentur; nec scio, qua ratione Lutheri, et Gatharinse, Buceri, Petri Martyris, totque aliorum suorum Principum apostasiam defenderent. Sed his omissis, veniam ad id, quod in principio, in medio, in fine totius Refutationis, atque adeo in singulis fere paginis libri sni repetunt et inculcant ad nauseam usque. Quoniam enim ad tot mendacia illis objecta quid solidi responderent, non inveniebant, excogitaverunt callidum sane consilium, ut Jesuitis invidiam eo nomine conflarent, quod ausi sint illustrissimos principes mendacii coarguere. Ita enim derivata mendaciorum infamia a se in principes, id futurum speraverunt, ut quod ipsi rationibus non possent, notam videlicet mendaciorum eluere, id principes auctoritate praestarent. Ego vero sancte affirmare possum, numquam mihi in mentem venisse, ut illustrissimos principes, quamvis a religione Catholica alienos, mendacii reprehenderem. Illorum esse mendacia, quae retuli, semper existimavi, qui Confessionem Augustanam, qui Apologiam, qui librum Concordiae confecerunt id est, Philippi, Smiddelini, et paucorum aliorum Theologorum. Isti enim sunt, qui sciebant, vel certe scire poterant, et scivisse praesumuntur falsa esse, quae dicebant, et scribebant, atque hoc est esse mendacem. Principes, et populi, quorum munus non est libros evolvere, quique suis Theologis crediderunt, seducti, circumventi, decepti dici possunt, mendaces dici non possunt. « At (inquiunt adversarii pag. 62.) idcirco Jesuitae non solo fcedo illo mendacii nomine contenti, adjuncto epitheto illustre mendacium vocarunt, hoc est, vanitatem, et mendacium principum; probe namque noverunt, vocem hanc, illustre, in lingua Latina, praecipue erga principum personas usurpari». Responderem profecto illustrem hanc esse calumniam, nisi timerem, ne id £tiam detorquerent ad principum injuriam. Ego igitur in Cicerone, aliisque bonis linguae Latinae auctoribus frequentissime legi illustre pro
dilucido, et perspicuo, pro verbo, vel facto principis numquam legi. Illustre perjurium est in oratione Ciceronis, de Aruspicum responsis. Quod si adversarii nostri perjurium hominum illustrium, id e.-t, principum, interpretentur, quis non rideat? Ita igitur Jesuitoe de mendaciis principum ne cogitantes quidem, illustria dixere mendacia Philippi Melanchthonis, aliorumque similium sectariorum, quomodo Tullius illustre perjurium, quod perspicua, manifesta, clarissima essent*; nam ut idem ait Cicero in Partitionibus: Illustre aliquanto plus est, quam dilucidum.
«' At, inquiunt, verba illa praefationis Concordiae, in quibus mendacia notantur, principum verba sunt ». Verba quidem illa ita scripta sunt, ac si a principibus dicerentur, sed a Theologis composita, et conscripta sunt. Principes enim nomine suo praefationem illam edi voluerunt, quo liber Concordia; plus auctoritatis haberet. Sed quemadmodum decepti sunt, non autem mentiri, cum Concordiae subscripserunt, quia vera esse crediderunt, quae in ea continebantur; ' ita quoque cum praefationem a Theologis confectam suo nomine typis mandari voluerunt, non ipsi mentiri esse dicendi sunt, quamvis in ea praefatione multa sint falsa, sed ii, qui scientes falsa esse, non veriti sunt ea conscribere. Quae cum ita sint, si principes Lutherani recte judicare voluerint non de Jesuitis querentur, a quibus nulla injuria sunt affecti; sed Theologis suis merito irascentur, atque ab his dignas poenas reposcent, qui ipsis ita imposuerunt, ut errores gravissimos, mendaciaque clarissima pro veritate eis obtruserint. Quod autem ad libellum meum attinet, is magnas agit adversariis gratias, quod cum antea ab auctore suo neglectus, sola typographi benignitate lucem aspiceret, nunc tantorum virorum summo conatu, totisque viribus oppugnatus, et nihil tamen leesus, cujus rei judicium eequis lectoribus libere libenterque permittitur, ab auctore proprio, non solum pro suo agnitus, et ejusdem jussu editus, sed etiam inter alios ejus libellos optimo loco sit collocatus.
Cum Amesius Calvinista, in hoc et seqq. duobus capp. nil peculiare, quod sibi displicere posset, inveniret, tamen pro cavillandi prurigine, ex Bellarminiana, sacrorum librorum, in « Propheticos, et Apostolicos, » divisione occasionem captans, libros Deutero- Canonicos impugnat.
« Tota Scriptura », inquit, « a Bellarmino hic distribuitur in libros Propheticos et Apostolicos: At libri illi, qui vulgo apud nos Apocryphi dicuntur, neque sunt Prophetici, neque Apostolici; ergo non sunt partes Scripturae sacrae. Apostolicos esse nemo affirmabit. Propheticos autem non esse, probatur primo ex eo: quod Judaeis non fuerint traditi, quibus tamen omnia eloquia Dei per Prophetas proposita, fuerunt credita. Rom. m. vers. 2. Neque enim Hebraeis traditi fuerunt libri alii, quam Hebraice scripti, quod de istis libris non potest ostendi. Neque unquam fuerunt in canone Hebraeo, cujus fidelissima depositaria fuit Ecclesia Judaica. » 2. Quod « non fuerint inter libros illos Propheticos, quos Christus suo testimonio comprobavit, ut solos, veros et genuinos, Lucae xxiv. vers. 44. Matth. xm. vers. 35. et xxxiv. vers. 15. et xxvii. vers. 35. Hi enim non alii fuerunt, quam illi, cx quibus Judaei putabant, se vitam xtemam habere, quod de istis libris nunquam putabant. » Resp. i. Majorem Bellarminus non ita universaliter assumit, sed indefinite « Propheticos » appellat, non modo eos, qui stricte sunt tales, adeoque divinam inspirationem \ et revelationem includunt (a quibus proinde, ut a potioribus, fit denominatio), sed etiam caeteros, qui tantum assistentium, qua Scriptor a veritate
nequeat deflectere, requirunt, uti sunt Historiales Vet. Test. Resp. 2. Falsa est minor, accepta de Propheticis large sumptis; unde et falsa infertur conclusio, cum etiam juxta Calvinistas, libri Josue, Judicum, Ruth, Regum etc. sint canonici, nec tamen (saltem pro maxima parte) supernaturali et prophetico lumine revelati sint; nec Christus illos suo testimonio comprobnrit; nec Judaei9 crediderint, ex illis se vitam aeternam habere. Unde jam etiam ruit, quod Ames. Th. 4. nugatur de decretis Pontificum, quse (juxta omnes Catholicos) non continent novam revelationem, sed antiquam declarant vel explicant, adeoque dotem propheticam non requirunt, sed tantum decretum divinum non concurrendi ad definitionem falsam.
I. — Summa doctrinas Beliarminianae, contra Schwenckfeldianos et Libertinos, solo interno spiritus instinctu contentos, haec est: Propheticos et Apostolicos libros, juxta mentem Ecclesiae Catholicae, verum esse verbum Dei, et certam ac stabilem regulam fidei, probatur: tum quia Moses, Prophetae, Christus, Joannes, B. Apostoli, divina dogmata e SS. Scripturis confirmabant, nec ullum unquam ad interni spiritus judicium remiserunt: tum quia regula Catholicae fidei certa, notaque esse debet: illa vero privata spiritus revelatio nobis ignota est, nisi forte miraculis fiat evidenter credibilis. Vicissim vero Propheticis etApostolicis litteris nil est notius, nil certius. Notissimas esse, testis est universitas Christianorum, et consensio gentium: certissimas esse, et omnino divinas, constat, tum ex veritate vaticiniorum, tum ex incredibili et plane divina conspiratione tot virorum, qui diversis temporibus, locis, linguis, occasionibus, sacra volumina conscripserunt; tum ex testimonio ipsius Dei, qui subinde coelesti animadversione sacrorum librorum profanationem defendit; tum ex ipsius Scripturae testimonio, cujus Prophetias constat esse jam plurimas impietas; tum denique ex divinis miraculis. Accedit denique ratio petita a divina providentia, quae ita res omnes moderatur, uti cujusque natura postulat; ut scilicet cum ex anime* et corpore constemus, et corporalia facilius, quam spiritualia capiamus, per ea, quse corporis sensibus percipiuntur, quasi per quosdam gradus ad spiritualia et divina promoveamur. Quid ad haec Amesius?
II. — Assumit 1. quodBellarm.hoccap. dixerat: « Regulam » debere esse « notam » et facilem, adeoque accommodari ad rei notificationem; hinc infert i. « Cum Scriptura si regula, non est obscura et difficilis, ut volunt Pontificii ». Respondeo: Ipse Amesius cap. -4. th. 1. admittit varias obscuritates S. Scripturae. Ergo et ipse cogetur dicere, eatenus illam non esse regulam. Ergo juxta omne3 non est regula in actu secundo, nisi quatenus verus ejus sensus innotescit. Differimus autem in hoc, quod Catholici verum sensum capiant ab Ecclesia, Protestantes a suo quisque spiritu privato.
Arg. « Regula proportionis paritatem habet cum alia re, cujus est regula. Si igitur Scriptura sit regula fidei, haec non extenditur ultra Scripturam, atque adeo traditiones non scriptae nihil pertinent ad fidem ». Eodem recidit, quod num. 7. cavillatur. Respondeo: Antecedens tantum verum est de regula adaequata; traditiones vero non scriptas esse etiam regulam partialem, infra patebit.
Arg. « Regula habet in se rationem exemplaris, adeoque prior est natura suo regulato. Ergo scriptura tamquam regula est prior fide. Si fide, tum et fidelibus. Si autem fidelibus, tum Ecclesia, quae ccetus est fidelium, atque ita Ecclesia Romana excidet superiore illo loco, in quo sese nefaria quadam praesumptione collocare solet, quasi esset ante et supra Scripturam. Resp. Plus ex eo antecedente non sequitur, quam S. Scripturam esse priorem iis actibus fidei, quos dirigit. Quis vero negaverit, posse innumeros ad fidem converti, et Ecclesiam conflari ex fidelibus, qui solum illud c%acfov Apostolorum Symbolum profitenur? Ecclesiam Christi fuisse collectam ante
codices Novi Testamenti scriptos, nec Calvinistae dubitabunt, si Apostolorum Actibus credant. [Inde evanescit criminatio illaAmesii, de qua suo loco.
Arg. « Regula consistit in indivisibili, h. e. ita constituta est, ut nec minimum augeatur, aut minuatur; ergo Scripturas violant, qui suas traditiones ipsis adjiciunt, aut. tollunt quidquam ab iis praescriptum: cujus utriusque sceleris Pontifices lioman. manifeste tenentur. » Resp. i. Antecedens nimis falsum esse, patet ex legibus positivis omnibus, quas constat esse morum regulas, et tamen augeri minuique posse. 2. Concesso toto argumento, negatur subsumptum, quod est manifesta calumnia.
Arg. « Si Scriptura sit regula Fidei, tum qui in S. Scripturae expositione possunt errare, possunt etiam errare in fide, et falsam fidei regulam aliis commendare. Pontificem autem, et Ecclesiam Romanam insulse et impie multas partes Scripturae interpretari, manifestius est, quam ut egeat probatione. Ergo Pontifex Rom. in suis decretis fidei et morum turpiter pofest errare ». Resp. Major, si intelligatur de expositione auctoritative definitiva, conceditur. Sed tunc insulse et impie calumniari Amesium manifestius est, quam ut probatione indigeat.
G. Arg. « Natura hujus regulae est, 'ut sit praeceptio; ergo quidquid admittitur citra directionem hujus regulae, aberratio est. Ergo supererogationes omnes Pontificiorum, et pleraque eorum dogmata, errata saltem debent agnosci. Resp. Antec. esse falsum, constabit tota. 2. lib. iv. cap. 2. Multo plura et majora consuluntur virtutum opera, quam praecipiantur etc. 2. Non esse Scripturam fidei morumque regulam adaequatam, patebit infra. « Denique, » inquit, « fidelium sunt hostes, qui regulam illam e manibus fidelium extorquent. » Resp. i. Sit ita: quem ferit? Anne Catholici SS. Biblia Vulgatae editionis e cujusquam manibus extorquent? Num quaelibet Lutheranae et Calvinisticae versiones sunt regulae? Hostisne parvuli est, qui cibum solidum et nocivum ei eripit, et lac praebet?
Chapter 6 of 8