Sermo LXII. De varia et vera sequela Christe
Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Quidam sunt qui non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli sequuntur, sed non assequuntur; alii vero sequuntur, et consequuntur. Non sequuntur, sed fugiunt, qui necdum peccare desistunt, de quibus scriptum est: Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20); et propheta: Ecce isti qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27). Non sequuntur, sed praeeunt, qui magistrorum sententiis suas praeferunt. Quorum imaginem tenebat Petrus, cum pro salute nostra volentem pati Dominum increparet dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). Sequuntur, sed non assequuntur, qui segniter ac remisse agunt, vel usque ad finem non perseverantes de medio itinere revertuntur. Talibus dicit Apostolus: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Hebr. XII, 12, 13). Sequuntur et consequuntur, qui viam humilitatis ejus devoto mentis affectu perseveranter imitantur. Hujusmodi vere sequuntur Dominum. Qui mihi ministrat, me sequatur, id est, me imitetur. Quo fructu? Ut ubi sum ego, inquit, ibi sit et minister meus (Joan. XII, 26). Fructus itaque hujus imitationis mansio est aeternae beatitudinis.
Chapter 62 of 124