Skip to the text

Sermo CI. De quatuor modis diligendi

Duo sunt amores, carnalis et spiritualis: ex quibus colliguntur quatuor modi diligendi, scilicet diligere carnem carnaliter, spiritum carnaliter; carnem spiritualiter, spiritum spiritualiter. In his fit quidam profectus et ascensus ab inferioribus ad superiora. Nam ut homines, qui tantum noverant diligere carnem carnaliter, ad hoc proficerent, ut Deum quoque diligerent spiritualiter, Deus caro factus est, et loquendo, et conversando cum hominibus, primum ab eis carnaliter dilectus est. Cum autem pro amicis suis animam ponere vellet, jam spiritum diligebant, sed adhuc carnaliter. Unde et Petrus loquenti de passione sua respondit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). Sed cum per eamdem passionem fieri mysterium redemptionis agnoscerent, in ipsa passione jam carnem spiritualiter diligebant. Resurgente autem eo et ascendente, spiritum spiritualiter amant, laetique decantant: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nos quoque carnem nostram carnaliter diligimus, cum ejus desideria diligimus et perficimus. Spiritum carnaliter, quando eum flendo, suspirando, gemendo in oratione conterimus. Carnem spiritualiter, cum eam spiritu subjectam in bonis spiritualiter exercentes, cum discretione servamus. Spiritum spiritualiter, cum etiam ipsa spiritualia studia nostra fraternae utilitati ex charitate postponimus.

Chapter 100 of 124