Sermo CVIII. De spirituali minutione sanguinis
Minuendi sanguinis duplex est causa. Interdum qualitas, interdum quantitas obest: nec minus perniciosa immoderata abundantia, quam corruptio. Sanguis animae meae, voluntas mea. Naturae siquidem cognatus prae caeteris humoribus sanguis dicitur, et animae vita in voluntate est. Minuatur ergo prava voluntas, quae morbi causa est spiritualis. Minuatur, inquam, dum penitus exhauriri exsiccarique non potest. Scindatur et aperiatur vena ferro compunctionis, ut peccati, etsi non omnis sensus, certe consensus effluat et abjiciatur. An dubitas inveniri et in anima sanguinis non inutilis inutilem abundantiam? Audi sapientem medicum, qui et ipsum docet justitiae sanguinem minuendum. Noli, inquit, nimium esse justus (Eccle. VII, 17). Simile est et istud Apostoli: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Cui putas venae parcendum est, si et justitia, et sapientia egent minutione? Quis enim sanguis utilior? Illud tamen memento, nec nimis justum, justum: nec ebriam ut ita loquar, sapientiam oportet sapientiam nominari. Sic nimirum et in sanguine corporis invenire est, ubi excreverit nimis, non jam nutrimentum afferre corpori, sed detrimentum. Quamobrem si peccare delectat adhuc, sanguis vitiosus est, et minuere festinato. Si vis agere poenitentiam, castigare [ alias, punire] oportet membra, corpus affligere, judicare temetipsum, ut non incidas in manus Dei viventis. Justum id quidem, sed ne quid nimis. Alioquin reprimendus est fervor immoderatus, ne noceat unitati, serviat indiscretioni.
Chapter 107 of 124