Sermo C. De discrimine inter plebem et praesulem
Quantum distat inter pastorem et gregem, tantum debet distare inter episcopum et plebem. Stat ille sublimis et rectus: curvat iste caput solo depressus. Unde poeta: Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit. (OVIDIUS, Metamorph. lib. I, vers. 84, 85.) Ille regit, iste regitur, ille pascit, iste pascitur: ut ex ipsa forma et habitu uterque discernatur. Habet ille in manu virgam qua feriat, vel potius ducat et reducat ovem. Quid est autem habere in manu virgam, nisi in opere disciplinam, ut subjectos suos exemplo magis instruat, quam verbo? Erubescunt enim superbi esse discipuli, si eos in humilitate praecesserint magistri. Unde de Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). Habet etiam baculum, quo feriat lupum: virga ovem, baculo lupum. Hoc est, mites et obedientes debet lenius corripere, duros vero corde et improbos acrius arguere; cumque necesse fuerit, etiam anathematis sententia ferire. Tenet canem in fune, zelum scilicet in discretione, ne sit de illis de quibus scriptum est: Habent zelum [alias, aemulationem] Dei, sed non secundum scientiam (Rom, X, 2). Habet etiam pastor bonus panem in pera, hoc est verbum Dei in memoria.
Chapter 99 of 124