Sermo CIX. De inani splendore virtutum cavendo
Caveamus, fratres, ne vasorum interim vacuo splendore decepti, sero conqueri habeamus quod lampades nostrae exstinguuntur. Ego enim reor minime fuisse accensas, quae tunc videntur exstingui. Sic nempe habes: Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas (Matth. XXV, 1). Accipientes dixit, non Accendentes. Quomodo enim accenderunt, quae non sumpserunt oleum secum? aut ubi ignis materia defuit, quomodo ignis fuit? At lucet castitas etiam ex seipsa. Sed quanto lucidior lampas ardens, quam sine igne, tanto pulchrior casta generatio cum charitate. Sic et a caeteris voluptatibus temperantia, et patientia in adversitatibus, honestas in conversatione, et circumspectio in sermone, eleemosyna quoque et ejusmodi opera pietatis, naturali quadam placere gratia, et velut ingenito decore etiam apud fatuas virgines renitere videntur. At quoniam vitrea magis quam ignea claritate fulgebant, eo ipso lampades suas arbitrabantur exstingui, quo nimirum inanem hunc splendorem ab aeterna conspexerint luce reprobari.
Chapter 108 of 124