Skip to the text

Sermo XCVIII. De filiis pacis, in quibus habitat Deus

Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Est pax ficta, ut in Juda; est inordinata, ut in Adam et Eva. Harum neutra est locus Dei. Sola pax christiana, quam Dominus reliquit et dat discipulis suis, ipsa est in qua Dominus requiescit. Haec offertur per sanctos praedicatores universo generi humano: sed eam quidam repellunt, aliqui recipiunt. Nos vero executientes pulverem pedum nostrorum super odientes pacem, ad dilectorem ejusdem pacis nos conferamus. Eorum alii dicuntur recipientes pacem, alii retinentes pacem, alii facientes. Possunt et aliis nominibus vocari, scilicet pacati, patientes, pacifici. Et haec nomina sortiuntur secundum diversos status pacis, in quibus proficiunt. Nam pacati per hanc pacem possident terram corporis sui, quia mites sunt (Matth. V, 4). Patientes possident animam suam, quibus dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Pacifici possident non solum suam, sed etiam aliorum, in quibus faciunt pacem. Unde merito filii Dei vocantur (Matth. V, 9). Pacati ergo dicuntur, qui pacem recipiunt, de quibus scriptum est: Si ibi fuerit filius pacis requiescet super illum pax vestra (Luc. X, 6). Sed quia pusilli sunt, scandalis exagitati, cito pacem quam receperant perdunt. Patientes autem sunt qui receptam retinent, nec quavis injuria exasperati eam amittunt. Istis tanquam robustioribus praecipitur: Pacem diligite et sanctimoniam sine qua nemo videt Deum (Hebr. XII, 14). Pacifici vero qui non solum in se et in aliis eam faciunt, sed etiam volentes auferre diligunt, sicut scriptum est: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7), ecce isti sunt, quos sicut filios Deus diligit, et de quibus tanquam vivis lapidibus templum sibi Sapientia construit. De quo aedificio, ne ullo impulsu possint labefactari, ipso Deo in habitante pariter et operante, ad similitudinem lapidis quadrantur quatuor modis, superius, inferius, a dextris, et a sinistris. Superius, cum divinae voluntati suam humiliter et prudenter subjiciunt; inferius, cum carnem subjectam temperanter regunt; a dextris, juste bonos amplectendo; a sinistris, malos fortiter tolerando.

Chapter 97 of 124