Sermo CX. De allocutione hominis ad se ipsum, vel animam suam
Quanta est miseria nostra, et indigentia nostra quam multiplex! Etiam verbis opus habemus. Et cum utrumque sit miserum, non jam mirum quod inter nos; mirum magis, quod etiam ad nos ipsos. Nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui est in ipso (I Cor. II, 11). Chaos magnum inter nos firmatum est, nisi interveniente quasi instrumento verborum fiat ad invicem transitus quidam cordium in communicatione cogitationum. Hac necessitate inventa sunt verba: quis nesciat? Verumtamen et nos ipsos verbis jam alloqui necesse est. Nonne Deo subjecta eris, anima mea? Propheta ait, ab ipso enim salutare meum (Psal. LXI, I). Et cui non frequenter necesse est animam revocare suam, advocare rationem suam, suos convocare affectus? Cui non opus est crebro se ipsum convenire verbis, increpare minis, sollicitare monitis, urgere accusationibus? Quin etiam ratiociniis suadere expedit; quale est, Ab ipso enim salutare meum; et consolari aliquando, juxta illud, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (Psal. XLI, 6.) et interdum velut excitare, et dicere, Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 1); et nonnunquam diligentius commonere de quibus oportet, ut est, Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus (Psal. CII, 2). Nempe cor meum dereliquit me, et necesse habeo ad me ipsum, imo ad me alterum loqui. Atque id interim tanto amplius, quanto minus sum adhuc reversus ad cor, reversus in me, unitus denique mihi ipsi. Nam ne invicem quidem erit jam verbis uti, ubi in unum utique virum perfectum occurremus omnes. Opportune igitur linguae cessabunt; nec medius requiretur interpres, ubi usque adeo medium omne charitate constraverit ille unicus Mediator, ut et nos in unum facti simus in ipsis, qui vere sempiterneque unum sunt, Deo Patre, et ipso Domino Jesu Christo.
Chapter 109 of 124