Sermo XCIX. De quatuor generibus hominum coelum obtinentium
Quatuor sunt genera hominum regnum coelorum possidentium. Alii violenter rapiunt, alii mercantur, alii furantur, alii ad illud compelluntur. Rapiunt qui dereliquerunt omnia, et sequuntur Christum, de quibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Sunt alii in ferioris gradus, a quibus metuntur carnalia, dum eis spiritualia seminantur; et his loquitur in Evangelio Dominus, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Tales dicuntur mercatores, quia dant in praesenti pauperibus temporalia quae possideat, ut in futuro recipiant ab eis aeterna, quae non nisi per eos habere merentur. Necesse est enim omnes qui in futuro judicio examinandi sunt, vel esse Judicis amicos, vel apud Judicem intercessores habere amicos. Habent ergo primum beatitudinis locum qui intercedunt; habent hi pro quibus intercedunt secundum. Sunt alii qui nonnulla bona occulte faciunt, pro quibus merentur regnum coelorum; sed tamen furari illud dicuntur, quia laudem humanam vitantes, solo divino testimonio contenti sunt. Horum figuram tenuit mulier in Evangelio, quae fluxum sanguinis patiens cogitavit intra se, dicens: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus; salva ero (Marc. V, 28). Quo dicto, accessit occulte, et tetigit, et salva facta est. Alii sunt qui compelluntur: verbi gratia ut pauperes necessarii, quos scilicet hic ignis paupertatis Deo dispensante purgat, ne in futuro ignis judicii puniat. De quibus scriptum est: Compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23). Compelluntur multi variis necessitatibus et oppressionibus afflicti: qui mira Dei providentia, dum temporalem poenam, si non libenter, tamen patienter sustinent, vitam consequuntur aeternam.
Chapter 98 of 124