Skip to the text

Sermo CXII. De quadruplici conscientia

Convertere, anima mea, in requiem tuam. Laborat et requiescit anima in conscientia, quia conscientia alia bona, et non tranquilla; alia tranquilla et non bona; alia nec tranquilla, nec bona; alia bona et tranquilla. Tranquilla et non bona, eorum est qui in spe peccant, et dicunt in corde suo quod Deus non requiret: et ista maxime adolescentium. Bona et non tranquilla, eorum est qui jam conversi ad Dominum, recogitant annos suos in amaritudine. Nec bona nec tranquilla, eorum qui prae multitudine peccatorum desperant. Bona et tranquilla, eorum qui carnem spiritui subdiderunt: qui cum his qui oderunt pacem, sunt pacifici. Hic est lectus animae: in hoc requiem capit anima, sed non perfectam. Oportet autem, ut perfectam possit praestare requiem, non solum bona et tranquilla sit conscientia, sed etiam secura: unde subjungit: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 8). De morte, dando bonam conscientiam; a lacrymis, dando tranquillam et bonam; a lapsu, dando securam.

Chapter 111 of 124