Skip to the text

Caput III. De incarnatione quantum ad modum

  1. De modo incarnationis hoc tenendum est, quod Angelo nuntiante beatissimae Virgini Mariae mysterium incarnationis perficiendum in ipsa, Virgo credidit, appetiit et consensit; Spiritus sanctus in eam supervenit ad sanctificandum et fecundandum, cuius virtute « Virgo concepit Dei Filium, quem Virgo peperit et post partum Virgo permansit ». — Concepit autem non solum carnem, verum etiam carnem animatam et Verbo unitam, nulli peccato obnoxiam, sed omnino sanctam et immaculatam, ratione cuius Mater Dei dicitur et est dulcissima Virgo Maria.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnatio est opus manans a primo principio, in quantum est reparativum modo congruenlissimo, communissimo ei compleüissimo. Decet. enim eius sapientiam operari congrue, decet eius largitatem operari communiter, ei virtutem, operari perfecte.

  3. Quoniam ergo incarnatio est a primo principio reparante modo congruentissimo ; et congruus modus est, quod medicina ex opposito respondeat morbo, et reparatio lapsui, et remedium nocuimento; cum genus humanum lapsum fuerit per diabottcam | suggestionem et per consensum mulieris deceptae et per generationem concupiscentialem, iransfundentem originale in prolem: oportuit, quod e contrario hie esset Amgelus bonus suadens bonum, et. Virgo credens et consentiens in bonum suasum, et caritas Spiritus sancti sanctificans et fecundans ad conceptum immaculatum; uL sic « contraria contrariis curarentur ». Ae. per faciebat, gratia scilicet partim exct/ante, partim adiueante, partim. elevante naturam, iuxta quod conceptus ille mirabilis exigebat.

Chapter 35 of 65