Skip to the text

Caput VIII. De passione Christi quantum ad statum patientis

  1. Postquam. circa. Verbum | incarnatum considerata est unio naturaruin, eousiderata nihilominus plenitudo charismatum, deinde consideranda est tolerantia passionum ; circa quam considerandus est s/atus pa- (entis, modus patiendi et exitus passionis.

  2. De statu. patientis haec. tenenda. sunt, scilicet quod Christus assumsit non. tantum humanam | naturam, sed etiam defectus circa naturam. Assumsit enim poenalitates corporales, ut famem, sitim et lassitudinem; assumsit etiam spirWuales, ut wistitiam, gemitum et timorem; nec tamen omnes corporales assumsit, sicut sunt. defectus. aegritudinum multiformium, nec omnes spirituales, sicut sunt ignorantia et rebelliones carnis ad spiritum; nec qualitercumque, «ui sic necessitatem patiendi suscepit, ut. nihil pati posset invite, nec secundum voluntatem Deitatis nec secundum vo- Luntatem rationis, licet passio fuerit contra voluntatem sensualitatis et. carnis, sicut. exprimit. oratio Salvatoris, quae dicit: Non sicut ego volo, sed sicut (u vis.

'5. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium reparativum in reconciliando necessario habeat mediatoris officium; ideo necesse: est, quod habeat convenientiam. eum utroque extremorum non solum quantum ad naturam, verum etiam quantum ad ea quae sunt circa naturam. Quoniam ergo Deus est iustus et hceatus, impassibilis et immortalis; homo vero lapsus est peccator ct miser, passibilis et mortalis: necesse fuit, mediatorem Dei et .hominum-, ut hominem posset reducere ad Deum, cum Deo communicare in iustitia et beatitudine, cum homine vero in passibilitate et mortalitate; ut sic, habendo « mortalitatem transeuntem et beatitudinem permanentem », hominem reduceret de praesenti mi-. feria ad vitam beatam; sicut econtra angelus malus, habendo immortalitatem cum nilseria ct iniustitia, fuit mediator faciens cadere in culpam et miseriam per propter perfectissimam innocentiam, quae secundum ordinem naturalis iustitiae nihil permittitur pati invite; sic etiam pateretur, ut tamen hoc esset coníra naturalem inclinationem et appetitum naturae, qui est in sensualitate et carne. — Et hinc est, quod Christus, orans secundum rationem, voluntatem carnis expriinebat, qua passionem refugiebat, eum dicebat: 7'ranseat a me caltz iste; voluntatem tamen rationis voluntati Patris conformabat et appetitui carnis praeponebat, cum dicebat: Non mea voluntas, sed tua. fiat. — Et sic una. voluntas non erat alteri contraria: quia « secundum voluntatem divinam quod iustum erat voluit, secundum voluntatem rattonits iustitiae consensit, sed secundum vo/lun/atrem carnis. poenam recusavit, sed tamen iustitiam non accusavit. Et sic unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur et quod ad se pertinebat sequebatur : voluntas divina iustitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas carnis naturam », ac per hoc non erat in. Christo colluctatio et pugna, sed pacata ordinatio et tranquillitas ordinata.

Chapter 39 of 65