Skip to the text

Capita IV-V. De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum; De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu

  1. De tempore vero incarnationis hoc tenendum est, quod, licet Deus a principio potuerit incarnari, noluit tamen nisi in flne saeculorum, praecedente lege naturae et lege figurae, post Patrinrchas et Prophetas, quibus et per quos fuit incarnatio repromissa. — Post quos incarnari dignatus est tanquam in fine temporum et plenitudine, iuxta quod dicit Apostolus: At ubi venit plenitudo lemporis, misit. Deus. Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ul eos. qui. sub Lege erant, redimeret.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnatio est opus primi principii reparantis, iuxta quod decet et convenit secundum Jibertatem arbitrii, secundum sublimitatem remedii et secundum tnlegritaltem. untvers? ; nam sapientissimus Artifex in agendo omnia haec attendit. — Quoniam ergo /ibertas arbitrii hoc requirit, ut ad nihil trahatur invita; sic debuit Deus genus humanum reparare, ut salutem inveniret qui vellet quaerere Salvatorem, qui vero nollet Salvatorem quaerere nec salutem per consequens inveniret. Nullus autem quaerit medicum, nisi, recognoscat morbum; nullus quaerit doctorem, visi recogno- seat se ignorantem ; nullus quaerit ad:utorem, nisi recognoscat se impotentem. Quia igitur liomo in principio sui lapsus adhuc superbiebat de scientia. et. vir- (ule; ideo praemisit Deus teinpus legis naturae, in quo convinceretur de :gnorantia ; et post, cognita ignorantia, sed permauente superbia de virtute, qua dicebant : non deest qui faciat, sed deest qui iubeat, addidit legem praeceptis moralibus erudientem et. eaeremonialibus aggravantem; ut /Aabita. scientia, el cognita. tipotentia, confugeret homo ad divinam misericordiam: et gratiam postulandam, quae data est nobis in adventu Christi. Ideo post legem naturae et Scripturae subsequi debuit incarnatio Verbi.

  3. Rursus, quoniam sublmttas remedii requirit, ut credatur flde firmissima et a»s»etur. caritate. ardentissimia tanquam mysterium secretissimum et. saluberriinum; ideo congruentissimum fuit, ut ante Christi adventum praeireut multa (est/monta Prophetarum, tam explicita in verbis quam implicita iu figuris, ut multis et firmis testimoniis quod erat secretum fieret certum et indubitabile ad credendum; praeirent etiam multiplicia promissa et ardentissima desideria, ut promissum beneílcium exspectaretur, exspectatuim differretur, dilatum amplius desideraretur, et diu desideratum ferventius amaretur et gratiosius susciperetur et sollicitius servaretur.

  4. Postremo, quoniam $n4egriuas et. per[ectio universi requirit, ut universa sint ordinata quantum ad loca et tempora; et hoc opus incarnationis erat perfectissimum inter omnia opera divina; et. processus debet esse ab imperfecto ad perfectum, et non e converso: hinc est,'quod opus illud debuit fleri in fine temporum, ut sicut primus homo, qui erat totius mundi sensibilis ornamentum, ultimo fuerat conditus, scilicet sexto die, ad totius mundi completionem : sic secundus homo, totius mundi reparati complementum, in quo primum principium coniungitur cum ultimo, scilicet « Deus eum limo », fleret in fine temporum, hoc est in sexta aetate, quae est aetas apta ad exercitium sapientiae et ad. enervationem concupiscentiae et ad transitum a statu. turbinis ad quietem; quae omnia competunt sextae aetati decursus. mundi propter incarnationem Filii Dei.

  5. Quoniam ergo adventus Christi fuit in tempore legis gratiae et in exhibttione misericordiae repromissae et in principio aetatis sextae; et haec. omnía dicunt plenitudinem; quia lex gratiae implet legem Sceripturae, et solutio promissi implet promissionem, ct sexta aetas ratione perfectionis senarii sonat in plenitudinem: hinc cst, quod in adventu Filii Del dicitur esse plenitudo temporum, non propter hoc, quod in eius adventu tempus finiatur, sed quia temporalia mysteria impleantur. Sicut autem Christus non debuit venire in principio temporis, quia adventus eius nimis fuisset festinus; sie nec debuit differre usque in finem ultimum, quia tune nimium esset tardus. Decebat enim salvatorem inter tempus morbi et tempus :udicii in quía nec peccavit nec peccatum potuit habere. — Per gratiam autem unionis dignus est non tantum felicitate gloriae, verum etiam adoratione latriae, quae est cultus reverentiae soli Deo debitae. — Per gratiam vero capitis influit motum et sensum in universos, qui ad eum accedunt vel per fidem rectam, vel per fidei Sacramenta, sive adventum eius praecesserint, sive fuerint subsecuti. Nam et qui praeibant et qui. seguebantur clamabant: osanna filio David.

  6. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparatio est operatio primi principii, ita quod ab ipso manat secundum liberalitatem et ad | ipsum reducit secundum conformitatem; ideo oportet, quod (iat per gratiam et deiformitatem. Gratia enim et manat a Deo liberaliter et reddit hominem deiformem. . Quoniam ergo reparativum principium per gratiam reparat, et omnis res plenius et perfectius est in suo - fonte et origine quam alibi; necesse est, quod in principio nostro reparativo, scilicet Christo Domino, fuerit omnis gratiae plenitudo. Et quoniam reparativum principium in reparando non tantum tenet rationem principii, verum etiam medii et extremi, extremi quidem in satisfaciendo, medii in reconciliando, et principii in superinfluendo: ideo necesse est, quod in Christo fuerit plenitudo gratiae ratione extremi satisfacientis, medii reconciliantis et principii superinfluentis. Quoniam igitur extremum ad satisfactendum idoneum necesse est esse Deo placens, ac per hoc ab omni peccato perfecte immune; et hoc non potest esse nisi per donum (divinae gratiae in aliquo homine: necesse fuit ponere in Christo gratiam ipsum sanctificantem et confirmantem, quam vocamus gratiam singularis personae.

  7. Rursus, quoniam. medium ad reconctliandum conveniens non est, nisi habeat in se utramque naturam, superiorem scilicet et inferiorem, adorabilem et adorantem; et hoc nullo modo fleri potest nisi per sunine dignativam et gratuitam unionem; ideo necesse est in Christo ponere gratiam super omuein gratiam et omnimoda reverentia veuerandam, quam vocamus gratiam unionis, ratione cuius Christus homo est super omnia. benedictus Deus, et ideo cultu latriae venerandus.

  8. Postremo, quia principium ad influendum efficax non est, nisi habeat in se plenitudinem fontaiem et originalem, quae non tantum est plenitudo suflicientiae, sed etia superabundantiae; ideo necesse est, Verbum incarnatum esse plenum gratiae el veritatis, ita quod de plenitudine eius accipere valeant universi iu- Sti, sicut universa membra a capite recipiunt influentiam inotus et sensus. Et propter hoc vocatur haec gratia gratia capitis, pro eo quod, sicut. caput. habet in se sensuum plenitudinem et ceteris membris est conforme ceterisque praesidet ac ceteris beneficium praestat influentiae, quae ipsi capiti connectuntur: sic Christus, habens in se gratiae superabundantiam et nobis consimilis in natura, prae ceteris sanctus et iustus, ceteris, qui ad ipsum accedunt, praestat. beneli- cium gratiae et spiritus, per quae flt sensus et motus in spiritualibus.

  9. Et quoniam ad ipsum accedere est per fldem, vel per fidei Sacramentum; et fides Christi eadem est in praeteritis, praesentibus et futuris: ideo ratio influendi in Christo ponitur respectu omnium, tam praeteritorum quam praesentium quam etiam futurorum, in Christum credentium et in Christo renatorum, qui per fidem copulantur Christo et per gratiam influentem fiunt membra Christi et templa Spiritus sancti, ac per hoc fili Det Patris, connexi ad invicem per indivisibile vinculum caritatis. Quod sicut distantia locorum non dividitur, sic nec diuturnitate temporum separatur; ac per hoc omnes iusti, ubicumque sint et quandocumque fuerint, unum efficiunt corpus Christi mysticum, sensum et motum suscipiendo ab uno capite influente, secundum fontalem, radicalem et originalem plenitudinem omnis gratiae in Christo habitantis sicut in fonte.

Chapter 36 of 65