Caput IX. De passione Christi quantum ad modum patiendi
De. modo autem. patiendi hoec. tenendum — est, quod Christus passus est passione genera/isstma, passione acerbissima, passione tgnomtniosisstma, passione tnleremploria, sed. viuificatva. — Passione, inquam generalissima quantum ad. naturam. humanam, non Solum secundum omnia. membra corporis principalia, verum etiau secundum omuen animae potentiam, licet nihil pati posset secundum divinam naturam. — Passus est etiam passione acerbissima, quia non solum doleudo, ut patiens per vulnera, sed etiain. conidolendo, ut compatiens propter nostra delicta. — Passus est etiam passione 19nominiostssima et propter patibulum crucis, quae erat supplicium pessimorum, et propter eonsortiun iniquorum, videlicet latronum, cum quibus fuit. deputatus (4A). — Passus est etiam passione snteremploria per separationem animae a corpore, salva tamen unione utriusque cuin Deitate. Anathema enim est qui dicit, Dei Filium naturam, quam semel assumserat, aliquando reliquisse. |
Ratio autein ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativuin principium, sicul ordinate produxit, sie et ordinate reparare debuit genus humanum. Sie igitur reparare debet, ut salva sit Libertas arbitrii, salvus sit nihilominus honor Dei, salvus sit etiam ordo regimiinis universi. — Quia ergo reparare debuit, salva libertate arbitrii, reparavit dando. exemplum eflicacissimui: exemplum autem illud cflicacissimum est, quod invitat. ek informat ad. culmen. virtutum. Nihil autein magis informat hominem ad virtutem quam exemplum tolerandi mortem propter iustitiam et obedientium divinam, mortem, inquam, non quamcumqte, sed. poenalissimam. Nihil vero magis tncilat quam tanta benignitas, qua pro nobis altissimus Dci Filius absque nostris meritis, immo cum multis nostris demeritis posuit animam suam,; quae benignitas tanto maior ostenditur, quanto pro nobis graviora et abiectiora sustinuit vel pati voluit. Deus enim proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit 1lium ; quomodo non eliam cum illo omnia nobis donavit? Ex quo invitamur ad ipsum amandum et amatum imitandum. 5. Rursus quia reparare debuit, salvo honore Dei, ideo reparavit offerendo obsequium satisfactorium. « Est autem satisfacere honorem Deo debitum rependere ». Honor autem Deo subtractus per superbiam et inobedientiam respectu rei, ad quam homo astringitur, nullo modo melius restituitur quam per humitliationem et obedientiam wd eam rem, ad quam ntllatenus tenebatur. Quoniam ergo Christus lesus in quantum Deus aequalis erat Patri in. forma Dei ; in quantum homo innocens nullatenus erat debitor mortis; dum semetipsum exinanitvit et factus est. obediens ttsque ad. mortem, exsolvit Deo quae non rapuit per obsequium satisfactionis perfectae, et obtulit sacrificium suavitatis summae pro perfecta Dei placatione.
Postremo, quia reparare debuit, salvo ordine regiminis universi, ideo per remedium convenientissimum reparavit. Convenientissimum autem est, ut contraria contrariis eurentur. Quia ergo homo, volens .esse sapiens ut Deus, peccavit, in ligno vetito volens delectari, ità quod inclinatus est ad 4&bidinem, erectus in praesumtonem ; ae. per hoc totum genus humanum infectum est et perdidit immortalitatem et incurrit debitam mortem: hinc est, quod ad lioc, quod homo repararetur convenienti remedio, Deus factus liomo voluit humieiari et in ligno pat; et contra universalem infectionem pati passione genera/isssina, contra libidinem passione acerbisstiia, contra. praesumtionenm pxissione ignomintosissima, contra mortem debitam et invitam pati voluit mortem non meritam, Sed. voluntariam.
Quia ergo generalitas corruptionis in nobis infecerat non solum corpus et animam, sed etiam omnem animae potentiam; hinc est, quod Christus passus est in omni corporis parte et in omni potentia auiimnae et in superiori portione rationis, quae sumine in Deo deleclabatur ut ratio et propter unionem sui ad superius, et sumine patiebatur ut natura et propter eonlunctionein ad. inferius, quia Christus erat viator et comprehensor. simul. |
Rursus, quia libido vehementer infecerat in nobis animal. et carnem et quantum ad carnalia. et quaniüm ad spiritualia peccata; hinc est, quod Christus et acerbissima passione passus est in. carne ct amarissima compassus est in anima. Et quia. in carne erat maxima aequalitas complexionis et perfecta vivacitas sensuum, in anna vero summa caritas ad Deum ct summa pietas ad proximum; hinc est, quod uterque dolor fuit intensissimus.
Amplius, quia tumor superbiae aliquando consurgit interius ex praesumtione, aliquando exterius ex ostentatione et aliena. laude; ideo ad remediandum omnem superbiam Christus passus est utrumque genus ignominiae et in se patiente et in comitatu, quem habuit in passione.
Postremo, quia haec omnia non attingebant divinam naturam impassibilem, sed solum humanam; hinc cst, quod in morte Christi sic facta est divisio animae a carne, ut tamen salva esset unitas personae et unio tam carnis quam animae cum Deitate. — Et quia unio animae cum corpore facit Aomtnem et facit vivum ; hinc est, quod Christus non fuit homo in illo triduo, licet anima et enro essent unitae cum Verbo. Unde quia mors in humana natura non potuit mortem inducere in personam, quae semper fuit viva; ideo mortua est mors in vita, et per Christi mortem absorpta est mors 1n victoria, et princeps mortis devictus, ac per hoe homo a morte et causa mortis per meritm mortis Christi tanquam per medium efficacissimum liberatus.
Chapter 40 of 65