Skip to the text

Caput VII. De perfectione meriti in effectu

  1. De plenitudine autem nerit Christi hoc tenendum est, quod in. Christo Domino ftit. omnis meriti perfectio et plenitudo: primo, quantum ad eum qui merebatur, qui noun. tantum erat homo, verum etiam Deus. — Secundo, quantum ad /empus in quo merebatur, quia ab instanti conceptionis usque ad horam mortis. — Tertio, quantum ad :id per quod merebatur, quia per perfectissimum habitum caritatis et perfectissimum exercitium virtutis in orando, in agendo et in patiendo. — Quarto, quantum ad eum cut merebatur, quia non tantum s1b1, verum etiam nobis, immo omnibus iustis. — Quinto, quantum ad id quod merebaiur nobis, quia non tantum gloriam, verum etiam gratiam et veniam, non tantum gloriam spiritus, sed etiam stolam carnis et apertionem ianuae caelestis. — Sexto quantum ad :d quod merebatur sibi, quia, licet non mereretur glorificationem mentis, quam lam habebat; merebatur tamen glorificationem corporis et accelerationem resurrectionis et clarificationem sul nominis et dignitatem iudiciariae potestatis. — Septimo, quantum ad modum quo merebatur. Cum enim tripliciter dicatur aliquis mereri: vel de indebito faciendo debitum, vel de debito faciendo magis debitum, vel de debito uno modo faciendo debitum alio modo; omnibus his modis meruit nobzis, tertio tantum modo. meruit sibi, faciente hoe. plenitudine gratiae. Spiritus sancti, per quam Christus simul erat beatus et in. statu. merendi, ita quod super eius meritum omnia merita nostra habent. fundari.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, eum in principio reparativo, Christo scilicet Domino nostro, necessario fuerit plenitudo gratiae et sapientiae, quae sunt nobis origo recte et sancte. vi-. vendi; necesse est, quod in Custo fuerit plenitudo et perfectio omnis meriti secundum omnem modum plenitudinis. Quia enim in Christo fuit plenitudo gru&ae unionis per quam erat Deus ab instanti conceptionis, habens gloriam eomprehensionis et motum liberi arbitrii; hinc est, quod necessario fuit iu Christo perfectio meriti et quantum ad excellentissimam dignitatem merenlis el quantum ad. celeberrimam opportunttatem temporis.

  3. Rursus, quia fuit in eo plenitudo gratiae singularis personae, per quam habuit firimissimam caritatem et omnes virtutes perfectas quantum ad habitus et exercitia; necesse fuit, quod in eo esset plenitudo meriti quantum ad id per quod contingit mereri, cuiusmodi cst radix caritatis et. actus. multiplicis nobilitatis,

  4. Amplius, quia fuit in eo plenitudo gratiae capiis, per quam plenissimam habuit influentiam in . membra sua; hinc est, quod plenitudinem habuit meriti non tantum respectu sui, sed etiam respectu nostií, quibus, sicut omnia spiritualia, quae habemus, influit ratione Deitatis, sic meruit ratione assumtae humanitatis, sive sint bona status praesentis, sive aeternae | felicitatis.

  5. Postremo, quia tantorum charismatum plenitudo necessario poncbat in. Christo summam et perfectam felicitatem. secundum sui partem. superiorem, licet dispeusative propter nos esset in statu viae; liinc est, quod perfectionem habuit meriti, quantum ad id quod muruit si/?, quia non gloriam et beatitudinem animae concreatam, quae naturaliter in ipso omne meritum antceibat, sed solum illa, cum quibus status viae stare non. poterat, sicut stolam carnis cum gloriticatione suae excellentissimae dignitatis, |

  6. Hinc est etiam, quod perfectionem habuit meriti quantum ad »iodum merendi. Quia enim in ipso ab instanti .conceptionis fuit perfectissima plenitudo, Statim omnia meruit, quae potuit mereri respectu sui; ac per hoe de debito uno modo facere potuit debitum alio modo; dc indebito autem debitum, vel de debito magis debitum facere non potuit $257 ; quia nullo modo potuit in sanctitate proficere, cum a principio esset sanctissimus. Fecit tamen hoc nobis, qui merito ipsius tustificamur per gratiam, proficimus iu iustitia et per aeternam gloriam coronamur.

  7. Àe per hoc in merito Christi radieata sunt omnia merita nostra, sive satisfactoria poenae, sive meritoria vitae aeternae, quia uec ab offensa summi boni digni sumus absolvi, nec inunensitatet. aeterni praemii, quae Deus cst, digni sumus luerari nisi per meritum hominis-Dei, cui dicere possumus et debemus; Ümania opera nostra operatus es 1n. nobis, Domine. Ipse, inquam, est Dominus, eui Propheta dicit: Düzi Donuno: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

Chapter 38 of 65