Caput VI. De plenitudine sapientiae in intellectu
De plenitudine autem sapientiae Christi $n :ntellectu hoc tenendum est, quod in Verbo incarnato, Christo scilicet Domino nostro, fuit omnis sapientiae plenitudo non solum quantum ad cognila, verum etiam quoad cognoscendi modos et differentias. — |n Christo namque fuit cognitio sempiternalis ex parte Deitatis, cognitio sensibilis ex parte sensualitatis et carnis, cognitio scientialts ex. parte mentis et spiritus; et haec fuit triplex: quaedam scilicet per naturam, quaedam per gratiam et quaedam per g/oriam. Unde sapientiam habuit et ut Deus et ut homo, ut comprehensor et ut viator, ut illuminatus per gratiam et ut recte formatus. per naturam; et. ita in. universo fuerunt in Christo quinque modi cognoscendi. — Primus est secundum divinam maturam ; et hoc. modo cognovit omnia actualia et possibilia, linita et infinita, cognitione actuals et comprehensiva. — Secundus. est per gloriam ; et hoc modo cognovit omnia actualia et finita, cognitione actual? et. comprehensiva ;. inflnita vero non nisi forte cognitione Aalbttualt, vel excessiva. — Tertius, per gratiam ; et hoe modo cognovit omnia spectautia ad humani generis redemptionem. — Quartus, secundum naturam integram, cuiusmodi fuit in Adam; et hoc modo cognovit omnia, quae spectant ad universi constitutionem. — Quintus, secundum sensibilem experientiam ; et hoc modo cognovit ea quae veniunt ad organa sensuuim, secundum quem modum dicitur, quod didicit ex his quae passus est, obedientiam.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut reparativi principii est nos reparare per liberalissimam gratiam; sic etiam per providentissimam sapientiam. Quod enim secundum ordinem sapientiae conditum fuit nou potest absque luce et ordine sapientiae reparari; et ideo, sicut. Christus debuit esse immunis ab omni culpa, sic. elongatus debuit esse ab omni $gnorantia, ac per hoc totaliter repletus. supernae sapientiae luce et circumfulgeutia. Quapropter cognitionem perfectam habuit secundum utramque naturam et potentiam cognoscitivam et secundum omnem rerum existentiam.
Quia ergo res habent esse in aeterna arte ct in humana mente et in proprio genere; necesse fuit, Christum habere hanc triformem rerum cognitionem. Quia vero rcs dupliciter potest cognosci in arte, scilicet vel ab ipso artifice, vel ab alio contemplante artem; similiter habet dupliciter esse et cognosci in mente, etiam praeter acquisitionem, «quae Christo non competit propter imperfectionem, scilicet vel secundum Aabitum innatum, vel secundum Aabitum.— infusum; hinc est, quod necessarium fuit ad perfectam sapientiae plenitudinem, quinque modos praedictos reperiri in Christo Deo et homine, ut in arte aeterna cognoscat res et per naturam Deitatis et per gloriam comprehensionis ; in mente sua. per labitum naturalem et innatum, sicut. cognoverunt Adam et Angeli; per habitum gratuitum et :nfusum, sicut Sancti. Dei per Spiritum sanctum illuminati; in proprio vero genere cognosceret via sensus, memoriae et experientiae, quae in nobis facit rem incognitam cognosci, in Christo vero rem cognitam secundum unum modum cognosci fecit secundum alium.
Quoniam autem divina substantia, virtus et operatio est immensa, hinc est, quod secundum primtm modum, qui est per naturam Deitatis, infinita actua- secundum cognitionem sensitivam non sitmul cognoscebat omnia, sed modo haec, modo illa, iuxta quod opportunum erat ad reparationem humani generis faciendam.
Chapter 37 of 65