Skip to the text

Capita I-II. De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit; De incarnatione quantum ad unionem naturarum

  1. Postquam aliqua praedicta sunt de Trinitate Dei, de creatura mundi et de corruptela. peccati; restat nunc aliqua breviter dicere de incarnatione Verbi. per quod quidem Verbum incarnatum facta est salus et reparatio generis humani, non quia aliter Deus non potuerit humanum genus salvare vel liberare, sed quia nullus alius modus erat ita congruus et conveniens ipsi reparatori et reparabilt ct reparattont.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quía, cum principium effectivum rerum non potuerit nec decuerit esse nisi Deum; et non minus sit res conditas reparare quam in esse producere, sicut non minus est bene esse quam simpliciter esse : decentissimum fuit, rerum principium reparativuu esse Deum summurnn, ut, sicut omnia. ereaverat. Deus. per Verbum increatum, sie omnia curaret per Verbum incarnatum. Quoniam ergo. Deus omnia fecit potenter, sapienter et optime seu benevolenter; decuit, ut sic repararet, quod suam potentiam, sapientiam et. benevolentium ostenderet. Quid autem — potentius, quam coniungere extrema summe distantia in. unam. personam (2)? Quid sapzen(us et congruentius, quam quod ad. perfectionem (totius 4niversi fieret. coniunctio primi et ultimi, Verbi scilicet. Dei, quod est omnium | principium, et humanae. naturae, quae fuit. ultima omnium creaturarum? Quid beuevolentius, quam quod. Dominus propter servi Salutem accipiat /0rmam servi (5)? Immo hoe tantae benignitatis est, ut nihil elementius, nihil beniguius, nihil imicabilius cogitari possit. — Convenientissimus ergo erat hic modus. Deo reparatort propter eominendaudam divinam — potentiam, sapientiam et benevolentiim.

  3. Rursus, quia homo, cadens iu culpam, averterat se et recesserat a principiQ potentissimo, sapientissimo et benevolentissimo; ideo ecorruerat in Znfirmitatem, ignorantiam eà malignitlatlem, ac per hoc de spirituali elfectus. est. carnalis, animalis et. sensualis; et ideo ineptus erat ad divinam virtutem imitandam, ad (ucem cognoscendam, ad bonitatem. diligendum. Ad hoc igitur quod homo ab isto statu repararetur, congrueutissi- mum fuit, ut ei condescenderet primum principium, reddendo se illi nosctibile, amabile et $mirabile. Et. quia homo carnalis, animalis et sensualis non noverat nec - amabat nec sequebatur nisi sibi proportionalia et consimilia; ideo ad eripiendum hominem de hoc statu Verbum caro factum est, ut ab homine, qui caro erat, et cognosci posset et amari et ?mitari, ac per hoc et homo Deum cognoscens et amans et imitans remediaretur a morbo peccati.

  4. Postremo, quia homo perfecte reparari non poterat, nisi recuperaret mentis innocentiam, Dei amicitiam et suam excellentiam, qua soli Deo suberat; et hoc non poterat fleri nisi per Deum in forma servi; ideo congruum fuit, Verbum incarnari. — — Exrcellen- (iam namque recuperare non poterat, nisi reparator esset Deus; quia, si mera creatura, tunc homo esset illi merae creaturae subiectus, et sic non recuperaret statum excellentiae. Amtcittam quoque Dei recuperare non poterat nisi per mediatorem convenientem, qui manum posset ponere in utrumque ct. utrique parti conformis esset et utrique amicus, et ideo, sicut similis Deo per Divinitatem, sic similis homini per hu- - manitatem. — nnocentiam vero mentis recuperare non poterat, nisi dimissa culpa; quam dimittere non decebat divinam iustitiam nisi per satisfactionem condignam; et quia satisfacere non poterat nisi Deus pro toto humano genere, nec debebat nisi homo, qui peccaverat: ideo congruentissimum fuit, humanum genus reparari per Deum-hominem natum de genere Adae. naturae, sed personae, non humanae, sed divinae, non assumíae, sed assumentts; non personae cutusitbet, sed personae solius Verbi; in qua tanta fit unio, ut quidquid dicitur de Filio Dci dicatur de fllio hominis, et e converso, his tamen exceptis, in quibus exprimitur unio, vel clauditur negatio.

  5. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnationis opus non solum est a primo principio, in quantum est effectivum in producendo, verum etiam, in quantum est reparativum remediando, satis(actendo et reconciltando. Quoniam ergo incarnatio, in. quantum dicit aliquem effectum, est a primo principio, quod omnia facit ratione summae virtutis; et substantia, virtus et operatio unita est et indivisa omnimode in tribus personis: hinc est, quod necesse est, incarnationis operationem a tota Trinitate manare.

  6. Quia vero est a primo principio, in quantum est reparativum remediando : et totum genus humanum lapsum fuerat et vitiatum, non solum ratione animae, verum etiam carnis: hinc est, quod necesse fuit, quod totum assumeretur, ut totum curaretur. — Et quoniam nobis magis nota est pars cari is et magis a Deo distat; ut expressior fiat nominatio, et maior exprimatur humiliatio, et profundior explicetur dignatio: hinc est, quod opus illud non :nan:imatio, sed tincarnatio nominatur.

$. Rursus, quia est a primo principio, in quantum est reparativum satsfaciendo, et satisfactio non fit, nisi ab eo qui debet et potest; et non debet nisi homo, nec potest nisi Deus: oportuit, quod in satisfactione simul esset concursus utriusque naturae, divinae scilicet et humanae. Et quia impossibile est, quod divina natura concurrat cum alia sicut pars ad constitutionem tertii; nec quod ipsa transeat in ipsam propter simplicitatem et immutabilitatem ipsius perfectissimam: hinc est, quod Deitas et humanitas non uniuntur in unitate naturae nec accidentis, uniuntur ergo in uui- (ate personae et hypostasis. Et quoniam divina natura in nullo supposito potest subsistere praeterquam in propria hypostasi; ideo unio illa non potest esse in hypostasi seu persona Aomints sed De; ac per hoc per illam unionem primum principium in una suarum hypostasum fecit se ipsum suppositum humanae naturae: et ita una tantum est ibi personalitas et unitas personalis, ex parte scilicet assumens.

  1. Postremo, quia est a primo principio, ut est reparativum reconciliando ; et reconcilians est mediator, mediatio autem proprie convenit Dei Filio: ideo et incarnatio. Mediatoris namque est esse medium inter hominem et Deum ad reducendum hominem ad divinam cognitionem, ad divinam conformitatem et ad divinam fi/rationem. Nullum autem magis decet esse med:um quam personam, quae producit et producitur, quae est media trium personarum; nullumque magis decet reducere hominem ad divinam cognitionem quam Verbum, quo se Pater declarat, quod est unibile carni, sicut et verbum voci; nullum etiam magis decet reducere ad divinam conformitatem, quam eum qui est imago Patris; nullum magis decet ad /i/iattonem adopiivam reducere quam Filium naturalem: ac per hoc nullum magis decet fleri filium hominis quam ipsum Filium Dei.

  2. Quoniam ergo omnino idem est Filius hominis et Dei ratione incarnationis; et « quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem »: hinc est, quod necessasio fit communicatio idiomatum, nisi sit vocabulum, in quo aliqua repugnantia includatur, sicut sunt illa, in quibus includitur respectus unionis unius naturae ad alteram, sicut unire, 1ncarnari, assumere ct assumi; vel negatio alicuius, cuius oppositum alteri competit, sicut $?ncipere esse, creari ct consimilia, in quibus instantia fertur contra regulam praehabitam propter causam praedictam.

Chapter 34 of 65