Skip to the text

Quaestio V

Utrum personarum trinitas Consequenter quaeritur, utrum personarum trinitas stet cum summa aeternitate. Et circa hoc duo quaeruntur.

Articulus I. Utrum divinum esse sit aelernum

Circa primum sic proceditur. Et quod divinum esse sit aeternum:

  1. Convincit Scripturae auctoritas, Exodi deciquinto: Dominus regnabit in aeternum et ultra; et ad Romanos primo: Sempiterna quoque virtus eius et divinitas. millies et infinities iteraretur intelligere, pro eo quod in Deo idein est intelligens et intellectum et actus intelligendi; et ideo primus ipse actus, quo se Deus Pater intelligit, est actualissimus et completissimus, sicut et Verbum illi correspondens: et ideo non est necesse ex hoc introducere in divinis verborum pluralitatem. Secus autem est in intellectu creato, cuius actus et operatio dilTert ab intelligente et intellecto, et ideo multiplicari potest et iterari et numerari magis et magis ex frequenti conversione intellectus super se ipsum inlelligentem et super suum intelligere nec non et super alia a se.

  2. Ad illud quod obiicitur ultimo, quod aut Deus potest plures personas intelligere, aut non; dicendum, quod non posse plures personas intelligere, hoc potest intelligi dupliciter: aut propter intellectus limitalionem in actu intelligendi, aut propter rectitudinem iudicii et impossibilitatem declinandi a via veritatis. Primo modo non competit intellectui divino, cum sit immensus, sed secundo modo competit. Unde quod plures personas intelUgere non possit, hocest, quia tahs inlellectus, licet videatur in intelligendo potens, secundum rem tamen hoc intelligendo declinat a veritate et incidit in errorem. Unde sicut immensitas veritatis est omnino impermixta falsitati, sic et immensitas lucis intelUgentis reddit intellectum divinum ab omni errore penitus alienum; propter quod nec aliquid maius se nec alium Deum nec pluraUtatem personarum ultra numerum trinum capit divinus intellectus, non quia limitatus, sed quia perfectissime infinitus. — Et ex his patet solutio ad totum. stet cum summa aeternitate.

Primum est, utrum divinum esse sit aeternum.

Secundum est, utrum simul stent trinitas et aeternitas.

  1. Convincit etiam hoc /idei veritas: « Aeternus, inquit, Pater, in Syratiolo Athanasiano, aeternus FiUus, aeternus Spiritus sanctus».

  2. Item, hoc ipsum concludit rationis necessitas. Arguit enim Richardus sic: Omne, quod est a se ipso, est aeternum; sed divimun esse, cum sit Vide supra Quaest. de scienlia Christi, q. 3. ad 19.

primum, est a se ipso: ergo etc. Maior manifesta est; quia, si non- esset aeternum, aliquando non fuisset, et tunc nec sibi nec aliis aliquando esse dedisset, ac per hoc nunquam esset. Minor vero patens est per se ipsam.

  1. Item, omne illud, quod est suum esse, est aeternum; esse enim non potest non esse, ergo nec incipere nec desinere, igitur caret principio et fme: si ergo Deus, cum sit simplicissimum, est suum esse, immo simpliciter est esse; ergo est omnino aeternum.

  2. Item, omne illud, quod est ipsa veritas, est aeternum; sed divinum esse est ipsa veritas: ergo etc. Minor patet; maiorem probat Augustinus in Soliloquiis: Veritas enim nec cogitari nec enuntiari- potest non esse; immo sequitur, si nuUa veritas est, aliquam veritatem esse, quia, si nulla veritas est, verum est, nuUam veritatem esse, vel non esse: ergo esse non potest aliquatenus removeri a veritate: ergo semper fuit, est et erit.

  3. Item, omne illud, in quo egt summa infinitas, est aeternum; nam si coepisset, esset durationis fmitae; sed divinum esse est infmitum: ergo necesse est, ipsum esse aeternum, alioquin, si caret aeternitate, caret et immensitate.

  4. Item, omne illud, in quo est summa immortalitas, est aeternum; « quod enim a versione incipit in versionem tendit »; sed in divino esse est summa immortalitas, cum sit ipsa vita per essentiam sive ipsum vivere: ergo necesse est, divinum esse habere aeternitatem.

  5. Item, omne illud, in quo est summa felicitas, est aeternum; sed divinum esse est huiusmodi, cum sit perfectissimum: ergo etc. Maior probatur, quia maior est felicitas, quae caret principio et fine, quam quae sumsit exordium aliunde: si ergo divinum esse est felicissimum, sequitur necessario, quod sit aeternum. Et ilerum, omnis felicitas dicit absentiam finis: ergo perfectissima dicit carentiam omnis jtrincipii.

  6. Item, omne illud, in quo est summa «mp/tcitas, est aeternum; divinum esse est huiusmodi: ergo etc. Minor est manifesta; maior probatur: quia in quocumque est summa simplicitas, non difTert primum, medium et ultimum, et nihil tale habet praeteritum et futurum, sed tantum praesens mansivum; sed omne tale aeternum: ergo etc.

  7. Item, cum ens dividatur in aeternum et aeviternum et temporale, nobilius est aeviternum quam temporale, et aeternum nobilius utroque; sed semper quod nobilius est attribuendum est enti nobilissimo: ergo summa aeternitas est attribuenda Deo.

  8. Item, omne fluens reducitur ad permaneiis: ergo duratio fluens reducitur ad durationem permanentem, igitur praesens transiens in praeteritum reducitur ad praesens semper manens; sed tale praesens non est in re defectiva: ergo necesse est, quod sit in creatrice essentia; necesse est igitur, esse divinum esse aeternum.

  9. Item, verum de futuro fuit verum sine initio, verum de praeterito est verum sine termino; sed futurum et praeteritum necessario reducuntur ad praesens: ergo necesse est ponere verum semper praesens sine fine et sine principio. Hoc autem esl aeternum nec potest poni in aUo quam circa primum principium: ergo necessario divinum esse est aeternum.

CoNTRA: 1. Aeternitas est mensura; sed nihil immensum habet mensuram; si enim habet mensuram, non est immensum: ergo etc.

  1. Item, mensura aequatur mensurato; sed nihil potest aequari esse divino: ergo non est in Deo aeternitatis duratio.

  2. Item, aeternitas est carentia finis et principii; sed nihil caret eo quod est: si ergo Deus est principium et finis omnium, ergo divinum esse non habet carentiam, horum: igitur non potest esse aeternum.

  3. Item, carentia complementi sonat in defectmn; principium et finis dicunt completionem: ergo in Deo

non est ponere lioruni privalioneni; sed aeleiiiitas dicit lioruni privationeni: ergo iion deLet poiii circa divinum esse

b. Item, aeternitas est carentia praeleriti et l'uturi; sed Deus vere fuil et est et erit: ergo divinum esse non habet rationem aeterni.

G. Item, sit A tempus praeteritum, B futurum; verum est dicere, quod Deus fuit in A et erit in B, et falsum e converso: ergo A vere praeteriit apud Deum, et B vere est futurum: ergo divinum esse habet praeteritum et futurum: ergo non est aeternum.

  1. Iteni, ubi est aeternitas, ibi est inlerminabilitas, quia secunduni Boethium « aeternitas est interminabilis vitae possessio»; ubi interminabilitas, ibi circularitas; sed circulare est posterius recto, nihil auteni nisi simphciter primum est attribuendum esse divino: ergo nec aeternitatis duralio.

  2. Item, secundum ratioi;eni intelligendi et ordinem naturae circumferentia est posterior centro; sed quod est circumferentia ad centrum, hoc est aeternitas ad tempus: ergo multo fortius tempus attribuenduni est Deo quam aeternitas: ergo si inconveniens est Deo allribuere temporalitatem, ergo et aeternitatem.

  3. Item, ubi aeternitas, et totalitas; quod patet per rationem Boethii: « Aeternitas est interminabilis vitae possessio tota simul »; ubi autem totalitas, ibi partibilitas et divisibilitas; sed in Deo hoc non potest esse, cum sit summa simplicitas: ergo etc.

  4. Item, nusquam est reperire continuitatem extensionis sine partibilitate: ergo nusquam continuationem durationis contingit reperire sine vera totalitate, ergo et divisibilitate; unde ens impartibile non habet rationem durationis nec dicitur tolum simul: ergo etc.

  5. Item, ubi aeternitas, ihi simullas, per definitionem; sed ubi simultas, ibi distinctio, quia simultas dicit relationtm, et relatio dicit distinclioi tm; sed divinum esse est omnino indistinctum: i;on ergo est aeternum.

  6. Item, si in divino me est omnimoda simultas, ergo simul sunt esse, fuisse et fore; sed in his quae simul sunt qucd comilatur unum illorum, et alterum: si ergo aeviternum semper comilatur divinum fore, ergo pari ratione et suum fuisse: ergo sicut caret fine, ita et principio. Sed hoc est impossibile: ergo impossibile est in Deo ponere perfeclam aeternitatis durationem: non est igitur popere, quod divinum esse sit aeternum.

  7. Item, aut aeternitas addit aliquid supra nunc aeternitatis, aut nihil. Si nihil: ergo quod coexistit cuiii nunc aeternitatis est aeternum; sed nunc temporis coexistil cum nunc aeternitatis: ergo coexistit cum tota aeternitate, ergo est aeternum. Si aliquid: ergo aeternitas est composita: ergo non competit Deo.

  8. ilem, licet punctus sit principium et medium et terminus extensionis, lamen impossibileest, intra punctum inlelligi extensionem: ergo pari ratione nec intra nunc durationem: ergo si aeternitas dicit durationem, dicit aliquid exlra nunc aeternitatis: ergo repugnat summae simplicitati: ergo impossibile est, quod sit circa Dei esse simplicissimum.

lU. Item, eadeni mensura mensuratur divinum esse et divinum posse, scire et velle seupraescire; sed divinum praescire non mensuratur aeternitate, cum Deus desinat praescire aliqua; ergo nec divinum esse est per aeternitatem mensurabile.

  1. Item, eadem mensura mensuratur divinum esse et operari, quia idem est in Deo substantia, virtus et operatio: si ergo divinum esse mensuratur aeternitate, ergo et divinum creare: ergo Deus ab aeterno et aeternaliter creat, ac per hoc creatura aeternaliter creatur; sed hoc est falsum: ergo et illud, ex quo sequitur.

  2. Item, omnis veritas mensuratur tempore, vel aevo, vel aeternitate; sed mundum esse creandum, fuit verum in Deo ante mundi constitutionem; aut ergo mensuratur aeter-nitate, aut tempore; non tenipore, quia tempus tunc non eral: ergo aeternitate. Sed hoc verum desiit esse verum: ergo videtur, quod aeternitas habeat terminum; sed divinum esse est interminatum: ergo non potest poni aeternitas circa esse divinum.

Divinum esie est aelernum, quia est simplex siniul et infinitum.

Respondeo: Dicendum, quod divinum esse est aeternum, eo ipso quod simplex et infinitum. — Quia enini in/initum est, ideo caret principio et fine; nani si allerum horum haberet, utique ex illa parte haberet terminationem et limitationem, et ila non"esset immensitatis summae. Quia vero simpkx est, caret priori et posteriori, quae necessario inducunt diversitatem et aliquam compositionem. Summa igitur simplicitas ponit omnimodam simultatem; sunima vero immensilas omnimodam interminabilitatem; quae duo simul iuncta constituunt aeternitatem. Nihil enim aliud est aeternitas nisi «vitae possessio interminabilis et tota simul»; et quia in nuUo alio est simul haec duo reperire, scilicet immensitatem et simphcitatem, nisi in solo Deo: ideo aeternitatis conditio iion potest communicari alicui ahi a Deo. — Rursus, quia haec duo sunt, supra nostram imaginationem et aestimationem; ideo aeternitatis duratio a nuUo sane potest intelligi, nisi omni imaginatione postposita. Haec igitur duo simul iungantur, ut intelhgatur divini esse duratio infmitissima et simphcissima, ac per hoc permanentia vera, carens inchoatione et irderpolalione sive dilatione et divisione sive terminatione, et prorsus carens omnino omni successione. Et huiusmodi ratio per duas conditiones praedictas simul iwnctas necessario syUogizat, quamvis imaginationi nostrae videatur contraria.

Potest autem huic simile in Deo reperiri. Sicut enim Deus simplex et immensus est totus in locis distantibus, quae loca etsi ad invicem distent, tamen existens hic et ibi non distat a se propter summam unitatem et simplicilatem; sic divinum esse, quod est aeternum, etsi sit in diversis temporibus propter immensitatem; licet illa tempora habeant distantiam et dilationem, ipsum tamen est indistans a se propter summam simplicitatem. Et sicut divina incircwsmcriptibilitas habet omnia loca sibi praesentia, et ipsa non distenditur per illa, hcet illa vere sint distensa; sic divina aeternitas habet sibi omnia tempora praesentia, nec tamen ipsa succedit cum ilhs, hcet illa vere succedant.

In creaturis vero, licet non possit omnino sifectu per intellectum circumscripto, ianuducit ad intelligendam aeternitatem in esse divino. Hoc autem adverti ahquo modo potest et in imagine et in ve-.sligio. In anima namque, quae est Dei imago, est )nmona praeteritorum, inteWegenfta praesentium et praevidentia futurorum; et haec quidem simul sunt, in anima, ita quod in anima, quae est substantia spirituahs, simul coUiguntur et coniunguntur quae per diversa tempora succedunt; quia tamen ipsa limitata est et aliquid accipit a re exlra, deficit ab illa simultate perfecta. Deus autem nihil prorsus accipit nec aliquo modo habet limitari; et ideo omnia sibi ut praesentia necessarium est intelligi, et hoc sine principio et fine; et hoc est intelligere aeternitatem.

In tempore vero, quod est aeternitatis vesli-.gium, est praesens, praeteritum et futurum, ita quod.illud quod fuit futurum postea fii praesens et demum praeteritum, quia radicatur super esse mutabile et fluidum sive super ipsum motum. Si igitur praesens intelhgatur radicari super esse immutabile el fixum, quod nec habet initium nec terminum, illud inteUigetur aeternum. — Et sic, si quis recta consideratione a creaturis conscendat in Creatorem, auferendo quod est incompletionis et tenendo quod est complementi; venire poterit ahquaUter ad intelligendam aeternitatem esse divini, non tamen perfecte, quamdiu sumus in carne; quia dum hic vivimus, «nostrum. intelhgere non est sine continuo et tempore », ac per hoc valde elongatur ab aeternitate, nisi forte per donum speciale altius sublevetur; ut enim dicit Augustinus, « cum aliquid aeternum mente capimus, in hoc mundo non sumus». — Patet igitur, divinum esse utique esse aeternum, et quae sit huius ratio necessaria, et qualiter capere possit consideratio nostra. Et rationes probantes, quod aeternitas sit in divino esse, sunt concedendae. licet aeternitas secundum rationem intelligendi dicat sub ratione mensurae, secundum rem et veritatem nihil aliud dicit quam esse divinae substantiae; et siQut illud esse- est immensum, sic et aeternitas jBSt immensa; et ideo dicitur sibi aequari, non per conterminationem, quia immensum non habet terminum, sed per mutui excessus privationem. — Et per hoc patet responsio ad illud quod obiicitur primo et secundo de ratione mensurae: quia rationes illae procedunt de mensura, quae differt a re mensurata, quae terminatur et terminat, ac per hoc non est nisi circa rem fmitam; quae omnia deficiunt circa aeternitatem divinam, nec tamen falso dicitur mensura secundum rationem intelligendi, pro eo quod significat divinura esse per modum durationis, quae quidem duratio, etsi omnem creaturam in inflnitum excedat, respectu tamen ipsius esse divini nec exceditur nec excedit.

c. Ad illud quod obiicitur, quod aeternitas est carentia principii et finis; dicendum, quod principium et fi.nis, secundum quod accipitur in ratione aeternitatis, idem sunt quod terminus initialis et fi,nalis in duratione rei; et hi quidem termini non sunt nisi ciroa rem, quae incipit esse et desinit. Cum ergo dico, quod Deus est principium el finis, aequivocatur ibi ratio principii et finis. Unde duplex est defectus ilhus ralionis: tum quia Deus est principium et flnis respectu rerum extra, tum quia est principium et finis secundum rationem causandi. Cum autem dicitur, quod aeternitas est carentia

principii el finis, accipilur principium et finis iil intra et secunduni ralimem durandi.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod carentia horum, scilicet principii et finis, soiiat in defectum, cum ipsa dicant complementum etc.; dicendum, quod pincipium el finis, secundmn quod dicunt terminum, etsi videantur dicere complementuni, dicunt tamen limitationem cum defectu; et ideo e contrario, licet horum carentia videatur esse privatio secundum rationem intelligendi, est tamen vera positio ex parte rei; duratio enim, quae caret principio et fine, ila vera est, quod nihil habet de non-entitale.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod aeternitas est carentia praeteriti et futuri; (Hcendum, quod praettritum et futuruni dupliciter attribuitur alicui: vel P modum dispositionis?«' i»j<eWertae, vel ipsius intelligentis. Similiter, cum aliquid dicilur fuisse in praeterito, vel in futuro fore; hoc dupliciter potest inlelligi: vel per modum quandoitatis et inhaerentiae vel per modum simultatis et coexistentiae. Cum ergo dicitur, quod aeternitas est carentia praeteriti et futuri; dicendum, quod illud est verum, secundxmi quod praeteritum et futurum dicunt dispositionem rei, quae dicitur praeteriisse, ita quod illam mensurando reliquit in ea afTectionem seu dispositionem quandam, quae dicitur quando, iuxta quod alibi dicilur, quod « quando est in omni eo, quod coepit esse». Cum autem dicitur Deus fuisse et fore, praeteritum non est ibi dispositio rei intellectae, sed intelligentis; nec hoc dicitur per commensurationeni, quandoitatem et inhaerentiam, sed per durationem, simultatem quandam et coexistentiam. Unde omnes illae locutiones habent quandam improprietatem; balbutimus autem aeternitatem per varia tempora, quia intellectus noster non conscendit ad intelligenda aeterna, nisi manuducatur per tempora, quamdiu sumus in via.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod Deus non dicitur fuisse in tempore futuro, nec futurus esse in tempore praeterito; dicendum, quod hoc non est propter hoc, quod aliqua successio seu variatio sit in esse divino, sed propter connotationem coexistentiae in tempore praeterito seu futuro, in quo tanta est variatio, ut nec praeterituni possit dici futurum, nec futurum possit dici praeteritum. Unde cum non dicatur futurus in praeterito nec praeterilus in futuro, hoc non e.sl, quia fvisse et fore dicant aliud esse, vel alium niodum esseruli circa esse divinum, sed solum circa esse creatum.

    1. Ad illud quod obiicitur, quod aeternitas esl interminabilitas; diceiidum, quod non accipit totam rationem aeternitatis, quia non tantum dicit interminabilitatem, sed etiam simultalem; et sicul per modum interminabilitatis dicit circumferentiam quandam intelligibilem, carentem principio et fine; sic per modum simvtlatis simplicitatem et indivisionem dicit ad modum centri; et haec duo circa divinum esse simul ponuntur, quia simul est simplex et infmitum, et ideo circularitas in aeternitate intelligitur; nec ponit posteriorilalem respectu recft nec etiam respectu ceitri. — Et per hoc patet responsio ad illud quod obiicitur de tempore, quod tenet rationem centri respectu aeternitatis interminabilis. Sicut enim isfaecedens ratio, ita et haec proceditex insufficienti: e,uia considerat aeternitatem, in quantum es't mensura e*ve immensi tantum, cum simul debeat hoc infelligi, quod ipsa sit mensura simplicis et indivisibilis, quod- nequaquam in niensura temporis potest reperiri.
  4. Ad illud quod obiicitur, quod ubi aeternitas, ibi totalitas; dicendum, quod totahtas, quae ponitur in aeternitate, non attenditur secundum quantitatem molis, sed secundum quantitatem virtutis, in qua simul stat ratio magnitudinis et immensitatis cum perfectione simplicitatis; et ideo non sequitur, quod ubi est tolahtas, ibi divisibilitas; non enini habet esse verum nisi de hoc toto, quod est vere quantum, in quo, quia totalitas dicit veram quantitatem, necessario ponit partem et partem. — Vel posset dici, quod lolum simul dicitur ibi potius secundum rationem perfectionis quam secundum ratioiiem distribulionis in partes alicuius totius inlegralis.

  5. Ad illud quod obiicitur, quod nusquam est reperire continuilatem exlensionis sine partibihtate,- dicendum, quod non est simile: quia extensio seniper dicit parlem extra partem, ac per hoc corporeitatem, quantitatem et partibilitatem; duratio autem dicit esse non intercisum, quod quidem non solum reperitur in compositis, verum etiam in simplicibus.

11..d illud quod obiicitur, quod aeternitas disimultatein; dicendum, quod dmullas non dicitur ibi per posilionem condurationis et coexistentiae diversorum durabilium, sed potius per privationem successionis in continuitale rei durantis; unde tola simul dicitur aeternitas, quia in ea nihil alteri prorsus succedit, non propter hoc, quod in ea diversa et varia simul existant. Unde simuUas nihil aliud dicit quam praesentialitatem summam et simplicem el indivisam, et haec nuUam dicit diversitatem intrinsecam.

12..d illud quod obiicitur, quodsi idem est in Deo esse, fore el fuisse, quod creatura, sicut commetitur se suo modo divino fore, sic et divino fuisse; dicenduin, quod non est siraile, iiec unum ex altero inferri debet. Et ratio huius est, quia, lirel in DeO idiMn sil carere principio et carere firw, in creatura lainen multum difTert. Nam creaturae, cum sit de niliilo, essentiale est habere principiuin et inceptionem; non habere aulem finem et terminationem iion repugiial naturae creatae; nec eius oppositum est sibi essQnliale, pro eo quod ajjpetitus creaturae est ad contraria Et [)ropler hoc non sequitur, quodsi possit assimilari Deo secundum id quod est fore, quod similiter secundum id quod est fuisse. Sicut enhn non sequitur: idein est in Deo iustitia et immensitas; se<l creatura polest assimilari Deo secundum quod iustus: ergo secundum quod immensus; sic etiam non concludit nec infert modus argumentandi praedictus.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod aeternitas aut addit aliquid supra nunc aeternitatis, aut nihil; direndum, quod cuin in aeternitate sit simultas et interminabilitas, sive simplicitas et iminensitas; nunc a»- ueternitatis nominat illain durationem quantum ad simplicem simuUatem, aeternitas vero quantum ad interminabilem immemitatefn. Sicut ergo immmsitas interminabilis siipra indivisibilitatem divinae simplicitatis et siinullatis secunduin rem nihil (luidem addit, sed soluni secundum ralionem intelligendi; sic el aeternitas supra nurw aeternitatis. Et sicut non sequitur, quod creatura capit Deiun simplicissimum: ergo capit Deum utimmensum; sic nou sequitur, quodsi aliquid coexistit cum nunc aeternitatis, quod coexistat cum aeternitate interminabili. His enim, quae in Deo idem suntiCorrespondent in creatura varia et diversa, sicut patet in bonitate et sapientia, in iustitia et misericordia, secundum quod praetactum est supra.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod licet punctus sit principium et medium et terminus extensionis, impossibile est intra ipsum intelhgere extensioneni; dicendum, quod non est simile: quia, hcet punctus sit principium extensionis, non tamen est tota externis et aeviternis, verum etiam in duratione temporis. Et ratio huius est: quia extensio habet omnes partes simul, et quia «punctus est substantia posita*», unde necessario dicit situm in materia; et ideo, cum sit indivisibile, non potest esse totius divisibilis essentia nec pars constitutiva, cum quaelibet pars eontinui sit continua. Secus autem est de (luratione, quia de ipsa nunquam est nisi praesens et indivisibile, etiam in duratione successiva. Et ideo non est inirum, si in nunc claudi potest essentia durationis et potissime illius, in qua non differt essentia et esso, sicut est iii aeternitate.

    1. Ad illud quod obiicitur, quod eadem mensura mensuratur divinuin esse et posse et scire et praescire; dicendum, quod verum est ratione principalis signiftcali, non autem est verum ratione connotali. — Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obiicitur de creatione; nam actus intrinsecus est aeternus, sicut et substantia; effectus vero temporalis, quia creatura.
  3. Ad illud quod obiicitur, quod mundum esse futurum fuit verum ante mundi constitutionem; dicendum, quod illa proiwsitio, hcet sit una, impUcat tamen in se duplicem veritafem. Si enim dicatur mundus esse futurus, antequam mundus fieret; hoc non est verum, nisi quia mundus aUquo inodo habet esse in sua causa; et quantum ad hoc illud dictum est verum veritate aeterna. Rursus, ad hoc non suiTicit, quod mundus habeat esse solum in causa, immo oportet ad hoc, quod propositio sit vera, quod aliquando habeat e.s.se extra; et quia illud e.ssf nondum, antequam mundus fieret, erat rrcatiim, sed creandum: hinc est, quod quantum ad hoc iion erat verum veritate creala, sed creanda. Et quia, cum res incipit esse creata, tunc desinit esse creanda: hinc est, quod propositio illa, quae significabat sententiam veram ab aeterno, desinit esse vera, non propter terminationem in aeternitate, sed propter inchoationem in tempore, quia cum aeterno intelligi dabat aliquod temporale. — Et per hoc patet responsio ad praehabitam quaestionem. (c. 4.) ct V. Metaph. lext. 12. (IV. c. 6.). Cfr. tom. I. pag. ii,

Articulus II. Utrum simul simt trinilas el aeternitas

Deinde quiieritur, ulruin simul stent trinitas et aeternitas. Et quoil sint incompossibiles, videtur sic.

  1. Ubicumque est aeternitas, est omninioda simultas; ubi autem omnimoda simultas, ibi nullus ordo; ubi nullus ordo, nulla est emanatio; ubi non est emanatio, non potest esse [jersonalis plurificatio: ergo a primo, si in divino esse est summa et vera aeternitas, impossibile est,quod sit vera trinitas sive personarum pluralitas.

  2. Item, « causa est cuius esse sequitur aliud », scilicet elTectus; sed constat, quod effectus sequitur causam, non ratione diversltatis, quia haec possunt esse simul: ergo ratione productionis. Ubi ergo est productio, ibi est antecessio et consecutio; sed ubi haec sunt, non est yera aeternitas: ergo etc.

  3. Item, si tres personae sunt in Trinitate, aut sunt aeque primae, aut mn sunt aeque primae. Si aeque primae: ergo non est una ab alia, ac per hoc non possunt esse in eadem natura. Si vero non sunt aeque primae: ergo nec simpliciter et aequaliter coaeternae; ergo idem quod prius.

  4. Item, orhnis corruptio necessario ponit terminum finalem, ergo omnis productio vel emanatio initialem; sed non potest esse Trinitas sine emanationcsive productione;'ergo nec sine alicuius inchoatione. Sed hoc non potest stare cum aeternitate: ergo etc.

  5. Ilem, aeternitas est duratio interminabilis: ergo si in divinis est trinitas aeterna, ergo et interminabilis iwrsonariun productio sive emanatio; sed productio sive emanatio interminata nunquam est perfecta, quia nunquam est in productum esse: aut ergo trinitas non est perfecta, aut non est aeterna.

  6. Item, in Deo idem est omnino esse et durare, ergo idem est habere principium essendi et durandi; sed non potest esse vera trinilas, quin aliqua persona habeat ibi principium existendi per productionem: ergo non potest esse, quin habeat principium durandi. Sed hoc non compatitur aeternitatem: ergo etc.

  7. Item, non est maioris virtutis nec actualitatis persona quam essentia; sed diviiia essentia non potest producere aliam essentiam sibi coaeternam: ergo nec persona personam; aut ergo in divina essentia non est personarum trinitas, aut non est ibi summa aeternitas.

  8. Item, omne ens aut est creatum, aut increatum; similiter omne ens aut est a se, aut ab alio; sed omne creatum est ens ab alio: ergo omne increatum est ens a se ipso. Sed omne aeternum est increatum: ergo omne aeternum est a se ipso, nihil igitur aeternum, quod sit ab alio. Sed non potest esse trinitas, quin aliqua persona ab aliqua procedat: ergo ubi est trinitas, non est aeternitas.

  9. Item, quotiescumque aliqua virtus, sive fmita sive infmita, secundum omnem potentiae suae totalitatem exserit se in ahquem actum, impossibile est, quod simul et semel exserat se in alium; sed virtus paterna in generando omnino exserit totius suae virtutis immensitatem, cum tantus sit Filius, quantus est Pater: ergo simul et semel non potest aliam personam producere. Si ergo tertiam producit, hoc erit vel ante vel post; sed hoc non est in omnimoda aeternitate: aut igitur in divinis non est Trinitas, aut non esl vera aeternitas.

  10. Item, ubicumque est productio, ibi est acceptio ab alio; sed nihil accipit quod iam habet: ergo si Filius producitur a Patre, accipit esse a Patre: ergo illud esse prius non habebat. Sed quod accipit esse prius non habitum accipit durandi initium; et nihil tale est aeternum: ergo non stat simul aeternitas cum productione, ergo nec cum trinitate.

1 1. Item, aeternitas dicit praesens; unde aeternum est semper praesens secundum suam propriam rationem; sed emanationes in divinis, et maxime generatio proprie insinuatur per praeteritum quam per praesens, quia melius dicitur semper genitus, semper natus, quam dicatur generari et nasci: ergo videtur, quod haec duo simul stare non possinf. Si igitur non potest esse trinitas sine vera productione, non ergo simul stare cum aeternitate.

Sed contra hoc sunt auctoritates les tam in veteri quam iu nova lege; sed ratione ostenditur.

  1. « Relativa enim sunt simul natura »; Pater et Filius sunt vere relativa, et Spirator et Spiritus; ergo simul natura: si ergo aliqua personarum est aeterna; cum aliae sint simul natura, necesse est, omnes esse aeternas. Et quod hoc sequatur, manifestum est, quia in Deo relatio non potest esse accidens nec aliunde adveniens propter summam simplicitatem: necesse est ergo, quod habeant omnimodam simultatem.

  2. Item, mens paterna simul fuit et intellexit, quia suum esse est suum inteUigei-e nec praecedit natura nec duratione aliqua; sed in mente intelligere est verbum ex se sumere: ergo simul fuit et Verbum genuit. Verbum autem non potest esse nisi placitum et amatum, ergo et amanti connexum: ergo si divinum intelligere simul stat cum aeternitate, igitur et aeternitas cum trinitate.

  3. Item, ad nobilitatem virtutis spectat cito producere; unde quaedam producunt in tempore imperceptibili, quaedam subito, quaedam simul duratione, hcet posterius natura; et haec omnia est reperire in creatura: si ergo divina virtus est pot«ntissima, omnino superexcedens virtutem creatam; ergo sic potens producere et producet, quod productus simul sit natura cum producente.

  4. Item, Pater potest Filio communicare deitatem et omnipotentiam, alioquin non esset Filius; sed deitas est ipsa aeternitas, nec potest esse Deus, nisi sit aeternus: ergo prima persona potest aliis aeternitatem communicare: ergo trinitas et aeternitas simul possunt stare.

  5. Item, potentior est lux increata ad producendum suum splendorem quam lux creata; sed lux creata nunquam est sine splendore, ergo nec lux increata: ergo si splendor est persona producta, patet etc.

  6. Item, trinitas simul stat cum inimensitate, et immensitas necessario ponit aeternitatem: ergo a primo, vera et perfecta trinitas simul est, ubi est vera et perfecta aeternitas: ergo non habent aliquam repugnantiam.

  7. Item, trinitas simul stat cum summa aequalitate; sed aequalitas est non tantum secundum virtutem, sed etiam secundum durationem, in qua nihil aequari potest aeterno, nisi sit illi coaeternum: si ergo stat cum summa aequalitate, ergo et cum aeternitate.

  8. Item, ubicumque idem est potentia et actus, si potentia potest esse aeterna, et actus, maxime cum pihil connotetur extrinsecum nec creatum; sed in persona Patris idem est posse generare et gene- Aristot., de Praedicam. c. de His qme ad aliquid. rare; similiter verum est de potentia spirandi: si ergo necessarium est, Patrem aeternaliter potuisse generare, ergo necessario ponitur aeternaliter genuisse.

  9. Item, ubi idem prorsus est esse et referri, necessarium esl illis eadem mensura mensurari; sed idem prorsus est in Patre esse et referri ad Fihum, et e converso, quia nulla est ibi compositio: si igitur esse est aeternum, ergo et respectus mutuus personarum.

  10. Item, in imagine creata simul sunt essentia et polentia, et quaelibet trium potentiarum est alteri coaeva, sicut manifeste patet in anima: ergo cum maior sit convenientia inter divinas personas, multo fortius una erit alteri coaeterna — sicut enim se habet perpetuitas ad imaginem, sic aeternitas ad trinitatem creatricem; unde « ex perpetuitate rerum manifeste ostenditur Conditor aeternus » — ergo ex perpetuitate imaginis infertur et ostenditur aeternitas trinitatis.

Trinitas personanim necessario simid stat _ cum aeternitate.

Respondeo: Dicendum, quod trinitas et aeternitas necessario simul stant; et hoc quidem colligitur ex parte conditionum essentialium et ex parte emanationum originalium et ex parte relationum personalium.

Ex parte, inquani, conditionum essentialiuin: quia trinitas stat cum summa essentiae unitate, simplicitate et immensitate, sicut in praecedentibus ostensum est; unde divinae personae habent esse unum, simplicissimum et immensum; aeternitas autem respicit ipsum esse, quod in trinitate nec habet numerari nec componi nec limitari; restat igitur, ut in tribus personis sit aeternitas vera propter imniensitatem, sit aeternitas summ,a propter omnimodam simphcitatem, sit aeternitas unica propter essentiae unitatem; non igitur aeternitas excludit trinitatem, quia trinitas necessario includit aeternitatem. tione producti, tum ratione modi producendi. Producens enim est in omnimoda virtutis actualitate propter summam perfectionem; productus vero in omnimoda aequalitate propter summain assimilationem; prodv£tio vero in omnimoda necessitate propter

naluralein dilTusioneni sive coniniuni(valionem. Si igilur persona prodmcens esl aeterna, neoesse est, ut aeternus sit produceruii aclus el ipse produclm et producendi modus. Patet igitur, quod aeternitas et trinitas non soluni non repugnant, sed mirabiliter consonant et necessario simul stant.

Ex parte vero relationum personaliuni hoc ipsum colligitur. Nam personae divinae suis relationibus distinguuntur, relationibus, inquam, non extrinsecis, sed intrinsecis; non adventitiis, sed rwansiois; non diminutis, sed completissimis'-. Quoniam autem relatio intrinseca, non adventitia, sed perfecta siinul coexistit cum suo supposito; ct relatio et sua correlatio sunt simul natura: necessario liuiusmodi relationes ponunt in divinis personis summam simultatem nec introducunt terminabilitatem, quia stant cum summa infinitate. Quoniam ergo ad aeternitalem nihil plus requiritur quam simultas cura omnimoda interminabilitate et summa interminabilitas cum omnimoda siinultate; necessario simul stant trinitas cum aeternitate, et aeternitas cum trinitate, quia trinitas non excludit, sed includit aeternitatem. Unde Augustinus, undecimo de Civitate Dei, capitulo vigesimo octavo: «Deus,ad cuius imaginem sumus creati, est vera aeternitas, aeterna veritas, aeterna et vera caritas; estque ipse aeterna et vera et cara Trinitas». Sicut igitur aeternitas non repugnat caritati et veritati, sic etiam non repugnat trinitati, nee e converso. — Et ideo rationes, quae hoc ostendunt, concedendae sunt.

  1. Ad illud ergo quod primo obiicitur in concJudit ordinem prioris et posterioris, non tamen ordinem originis. Cum autem dicitur, quod trinitas ponit ordinem, non intelligitur de ordine prioritatis et posterioritatis, sed de ordine originis et emanationis naturalis, iuxta quod dicit Augustinus quod «est ibi ordo, non quo alter prior, alter posterior, sed quo alter ex altero».

  2. Ad illud quod obiicitur, quod effectus sequitur causam non ratione diversitatis, sed productionjg; dicendum, quod neutrum illorum est tota causa sufficiens et perfecta, sed unum cum alio; ideo enim sequitur causam effectus, quia ab ipsa manat, ita quod ab ipsa differt secunduni essentiam; et propter hoc nec ita nobile est, sicut causa, nec aequatur ei in duratione nec in virtute aequalitate omnimoda. Secus autem est in productione divina, ubi produ- 9S cens et qui proflucitur unam habent essentiam et eandem, ac per hoc aequalitatem oinnimo(Jam in duratione pariter et virtute.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod aut personae sunt ibi aeque primae, aut non; dicendum, quod quantum ad privationem prioris et po.sterioris sunt aeque primae, quantum autem ad ordvnem originis non sunt aeque primae. Sed ex lioc non sequitur, quod noii sint aequaliter coaeternae, quia, sicut supra ostensum est, nobilitas illarum emanationum perfectissimarum ratione simplicitatis et immensitatis coaeternitatem ponit producentium et productorum.

  4. Ad illud quod obiicitur de corruptione, quae ponit terminum finaleni; dicendum, quod non est simile: quia corruptio semper dicit defectum et processum a completo ad incompletum; generatio autem non sic: quia quaedam est per eductionem alicuius de potentia in actum, et ita ratione incomplelionis necessario dicit terminum initialem; quaedam vero est per actualissimam communicationem secundum omnimodam completionem producentis et producti, et eius de quo producitur, et modi, secundum quem producitur. Et talis ponitur circa Deum, et haec, quia nuUam flicit incompletionem, nullum ponit terminum initialem.

  5. Ad illud quod obiicitur, quod aeternitas est duratio interminabilis; dicendum, quod terminus productionis dicitur dupliciter: unus principalis, scilicet productum esse, alius coannexus, scihcet iam non produci, et hic coannexus procedit in iis, in quibus differt produci et productum esse. Cum ergo quaeritur, utrum generatio in divinis sit terminata, vel non; dicendum, quod si intelligatur de termino primo modo, terminata est, quia sic generat FiUum Pater, quod Filius est genitus; si autem secundo modo, sic non habet veritatem, quia Filius semper est genitus et semper generatur, quia idem est in eo produci et productum esse propter perfectionem simplicitatis et actuaUtatis summae.

  6. Ad illud quod obiicitur, quod idem est in Deo esse et durare; dicendum, quod principium duraivii dicitur dupliciter: uno modo per durationis productionem et communicationem, alio modo per durationis inchoationem. Si primo modo accipiatur principium; sicut Pater est principium essendi FiUo, ita et durancU; sicut eniin dat ei esse, sic dat ei semper esse. Si autem intelligatur secundo modo, sic non habet veritatem, nec concludit ratio illa propter diversam principii acceptionem.

  7. Ad illud quod obiicitur, quod non est niaioris virtutis nec actualitatis persona quam essentia; dicenduHi, quod non est siniile: quia divina essentia non potest producere aliam essentiam de se ipsa nec de aliqua alia sibi coaeterna et aeque prima; ac per hoc nec«sse est, quod de nihilo producat: et hinc est, quod necesse est, illam essentiam slc productam habere esse post non-esse, et incipere esse, cum processerit de non-esse in esse. Secus autem est in productione personae a persona: quia persona producens et producta communicant in essentia et natura; ideo non oportet, quod sit ibi inceptio ahqua ratione productionis unius personae ab alia propter essentiam unicam et indivisam.

  8. Ad illud quod obiicitur, quod omne ens aut est creatum, aut increatum, similiter omne ens aut est a se ipso, aut ab aho; dicendimi, quod esse ab alio duplicit«r dicitur: vel ab alio essentialiter, vel ab aUo personaliter. Primo modo accipiendo secundupn alietatem essentialem, correspondet alii divisioni, quae est entis per creatum et increatum, quae quidem sunt extrema essentialiter dilTerentia. Secundo modo non correspondet, immo si procedatur ab una ad alteram, fit figura diclionis ex commutatione modi praedicandi, quia quid mutatur in q%iis; et talis modus praedicandi non tenet in divinis.

  9. Ad illud quod obiicitur, quod quando virtus infinita secundum totaUtatem suae potentiae exserit se in actiun aliquem, non potest, simul et semel exire in aUum; dicendum, quod iUud veritatem habet, quando totaUter se exserit quantum ad virtutem producentem et quantum ad modum producemli; sed tunc assumtio est falsa: quia, licet Pater Filium producat secundum virtutem suam immensam, ipsum tamen generat, non spirat; et ideo secundum aUum modum producendi, qui est per spirationem, productio est simul cum FiUo alterius personae, pro eo quod illae productiones non sunt repugnantes, sed naturaliter coannexae. Sicut patet in mente, quod actualis consideratio intellectus non impedit, sed potius inducit, quod affectus feratur in bonum cognitum et visum; sic nec generatio Verbi procedentis

Chapter 5 of 8