Epistola CXXII. Castoriensis Meldensi
Non meâ operâ, quia ne quidem meâ eum notitia editus fuit libellus, cui nomen, Traité des Billets. Nunquàm forsan ego scivissem istiusmodi libellum editum fuisse, nisi ejus auctor me de illo impresso fecisset certiorem, postulans meum de illo judicium. Ut illud ei significare possem, quaesivi libellum ; sed cùm eo quo tune versabar loco non reperiretur, perrexi ad visitandas quae mihi crédita; sunt Ecclesias, et aliis studiis ac laboribus occupatus, eum non ampliùs quaesivi ; praesertim in hâc meà incuriâ fui confirmatus, ubi ex amico didici libellum illum exaimnari ab eruditissimis Galliae Praesulibus. Cogitabam enim illos, potiùs quam me, ab auctore libelli audiendos esse, tùm ob doctrinam, tùm ob auctoritatem, quibus me longo intervallo antecedunt. Porro libellus ille hisce in locis apud catholicos tàm parùm cognitus, ut iiullus cooperatorum meorum de illo unquàm mihi fuerit locutus.
Fateor quidem hic inter mercatores usu esse receptum, ut ex pecuniis ad tempus creditis lucrum capessant. Verùm qui inter illos divina mandata religiosiùs attendunt, ità eas aliis ad tempus credunt, ut eas illis semper optent relinquere. Capiunt ergo istud lucrum tanquàm censum, quem ex aliorum emunt bonis, vel etiam lucrum ultra sortem exigunt ; quia paciscuntur se et sorte et lucro ex sorte proventuro fore destituendos, si navis pereat, quam illi negotiaturam in alias terras destinant, quibus suas pecunias crediderunt. Hi ergò ultra sortem lucrum exigunt, quia ipsam sortem periculo exponunt. Alii aliis rationibus, dùm pecunias suas aliis credunt, sibi ab usurarum iniquitate cavent.
Quod libellum attinet, Antistes illustrissime, eum non emi nisi post acceptas à te litteras, quibus me honorare dignatus es, undè necdùm illum legere potui. Si traditioni contraria docet, me approbatorem non habebit ; quod enim ab eâ dissonum, refugere soleo.
Illustris cultor tuus1, quemadmodùm ex ipso intellexi, totus in eo est, ut novum de gratià systema (b) evertat, et Augustinianam extollat illustretque doctrinam. Dùm haec ad te scribo, Praesul eruditissime, gaudeo datam mihi esse opportunitatem profitendi, quod me observantior tuarum virtutum nemo sit, quòdque sim semper devotissimà voluntate futurus, etc.
24 augusti 1684.
Footnotes
-
Arnaldus. — (b) Malebranchii. — (c) Nous n'avons point ces Mémoires, qui pourraient nous instruire de la nature de cette affaire, et nous faire connaître les personnes qu'elle regardait. Les lettres suivantes nous apprennent qu’il s’agissait de permettre à cet ecclésiastique de posséder plusieurs bénéfices, qui tous réunis ne produisaient qu’environ 1200 liv. de revenu. ( Les édit.) ↩
Chapter 123 of 258