Epistola CXIX. Meldensis Castoriensi
Cùm anteà mihi, aliis occupato, minime licuisset doctissimam ac suavissimam tuam de Amore divino lucubrationem eà diligentià perlegere, quâ tale opus decebat, nunc, eo perfecto, intelligo gratias tibi à me habendas esse plurimas, non tantùm propter benevolentiam singularem, quà me honestatum hoc munere voluisti ; sed etiam eo nomine, quòd de amoris divini, saltem incipientis, in Pænitentià necessitate, præclaram atque hoc tempore omninô necessariam doctrinam tradidisti : quà quidem doctrinà omnes veræ pietatis studiosos obstrictos tibi habes.
Utinàm liceret conferre tecum de suavissimo argumento,ac tecum expedire difficultates omnes quibus est involutum ! Intérim rogo ut mihi signifiées, quomodô tuum librum Roma exceperit, et an in vestris partihns aliquid eà de re tempestatis exorfumsit. Hic certè qui obstrepat, hactenùs neminem video, cùm multos habeamus, qui alioqui eà de re nunquàm quieturi esse videantur, nisi eos aliqua ratio tacere cogeret. Id datum seu dignitati atque auctoritati tua1, seu argumentorr.m ponderi, sive utrique, tibi atque Ecclesia- gratulor ac suavissimam verèque flexanimam de divini amoris necessitate doctrinam, altè omnium animisinsidere precor.
Accepi à vestris, ut credo, regionibus, cùm alios multos viri omni eruditione praestantis libros, tùm etiam eum cui est titulus, De veris ac falsis Ideis1 : quo libro gaudeo vehementissimè confutatum auctorem eum2, qui Tractatum de Naturâ et gratiâ, gallico idiomate, me quidem maxime reclamante, publicare non cessât. Hujus ego auctoris detectos paralogismos de ideis, aliisque rébus huic argumento conjunctis, eô magistretor, quôd ea viam parent ad evertendum omni falsitate repletum libellum de Naturâ et gratiâ.
Atque equidem opto quamprimùm edi, ac pervenire ad nos hujus tractatùs promissam confutationem; neque tantùm ejus partis quâ de gratià Christi tam falsa, tam insana, tam nova, tam exitiosa dicuntur ; sed vel maxime ejus quâ de ipsâ Christi personà, sanctaeque ejus animae, Ecclesiae suae structura incumbentis, scientiâ, tam indigna proferuntur : quae mihi legenti horrori fuisse, isti etiam auctori candide, utoportebat, declaratum à me est, atque omninô fateor enisum esse me omni ope, ne tam infanda ederentur. Quae tamen, quoniam nobis invitis undiquè eruperunt, valide confutari è re Ecclesiae est, ipsaque argumentandi arte, quâ pollere is auctor putatur, evertique perspicuè, quemadmodùm illa de ideis eversa plané sunt, nullpque jam loco consistere posse apud cordatos videntur. Caeteras validi confutatoris lucubrationes, mirum in modum Ecclesiae profuturas, quàm latissimè pervulgari opto mihique gratulor defensum quoque esse me ab eo viro, qui tanto studio, tamque indefessâ operà defendat Ecclesiam.
Te vero, illustrissime ac reverendissime Domine, diù Ecclesiae suae Deus incolumem, eique verbo et opère egregiè famulantem servet. Haec voveo ex animo, etc.
In Regià Versalianà, 23 junii 1683.
Footnotes
Chapter 120 of 258