Epistola CXVIII. Castoriensis Meldensi
Multùm tibi debeo ob libros quos de Communione sub una specie, et de auctoritate composuisti, quà pollet Ecclesia dùm Scripturas exponit, vel etiam testatur eas Deo dictante esse conscriptas ; nam praterquàm quod illos ex tuo dono, Antistes illustrissime, possideo, maximum, prapsertim ex Collatione quam cum Claudio habuisti, fructum capit Ecclesia, cui me voluit divina servire Providentia.
Uterque hic typis editus, et magna aviditate inter eos qui gallicè loquuntur, divenditur. Collatio in nostram linguam sat déganter transfusa omnium manibus teritur, vel potiùs tàm doctorum quàm indoctorum cordibus inscribitur. Plurimùm ergò tibi debemus, et ego et Ecclesia mihi crédita, Praesul illustrissime; nam catholicos nostros in fide confirmas et acatholicos ab errore ad veritatem et suaviter et fortiter revocas.
Composui opusculum de Amore pænitente, ut fratres et conservos meos invitarem ad arctam salutis semitam. Illud dignaberis Antistes eruditissime, admittere tanquàm testem ejus existimationis, quam habeo de doctrinà quà excellis, et de virtutibus quibus tuum ministerium adornas : hâc benevolentià et humanitate eum tibi novo vinculo obstringens, qui observauti studio esse profitetur, etc.
27 mardi 1683.
sainte Messe: 1700. Traité de l'obéissance des chrétiens aux puissances temporelles: 1709. Brueys mourut à Montpellier le 25 novembre 1723.
Chapter 119 of 258