Skip to the text

Epistola CXXI. Meldensis Castoriensi

Prodiit ab aliquot mensibus libellus cui est titulus, Traité des Billets1, cujus auctor Le Correur, presbyter in parochià sancti Germain Antissiodorensis Lutetiae serviens, id prae se fert libellum tibi probatum fuisse, tuàque operà excusum. Id quidem nunquàm mihi persuasum erit, donec à te ipso mihi significatum fuerit. Hoc libro, de usurà ea docentur quae, sacris Conciliis, et omnium saeculorum perpetuae ac perspicuae traditioni repugnent.

Te igitur rogo etiam atque etiam, illustrissime Domine, ut de eo libro quid sentias testificari velis; ut vel ego ipse rem excu-tiam diligentiùs si forte probaveris, quod minime reor, vel si improbaveris aut nescias, id expostulem apud eum qui se tanto apud me nomine commendarit. Gaudeo occasionem datam salutandi fui. Neino enim bominum vivit tuae pietatis, tuae doctrinae, tuae personae studiosior, etc.

In Castro nostro Germiniaco ad Matronam, 8 augusti 1684.

Footnotes

  1. Id est, ut mentem suam aperit ipse auctor libri initio : La pratique de donner et de recevoir, pour un temps limité, de l'argent à intérêt sous de simples billets, entre des personnes accommodées par un pur principe de commerce. Hoc opus Montibus Hannoniae excusum, à nonnullis auctoribus confutatum est, inter quos Gaitte, doctor Sorbonicus in suo Tractatu de Usurâ, quem edidit anno 1688 ; et auctor anonymus qui anno 1702 in lucem emisit refutationem expressam, de quo agitatur, Tractatûs. Vide Journal des Savants, an. 1702, pag. 316. ↩

Chapter 122 of 258