Epistola CXX. Castobiensis Meldensi
Doctrina et eruditio quibus illustras orbem christianum, faciunt ut non possim non laetari, dùm lego in litteris ad me tuis, quàm honorificè sentias de illis quae de divino amore nuper edidi. Nihil ad pellendas mentis meae tenebras efficacius ; nihil ad superandas difficultates quibus conciliatio praedominantis in humanis cordibus divini amoris, cum necessitate ac fructu sacramentalis absolutionis, implicata est, mihi utilius foret, quàm si tibi, Autistes sapientissime, eas diffringendas praesens proponere possem. Verùm inter nos et vos magnum chaos interpositum est, ut istam felicitatem vix valeam sperare. Confido tamen de bonitate tuâ erga me maximâ, quùd mihi dignaberis per litteras indicare illa quae correctione egere videbuntur. Paratior enim sum discere quàm docere, praesertim nactus tam nobilem magistrum.
Tam in Fæderato quàm in Hispanico Belgio Amor Pænitens avide divenditur, nec animorum pax ejus occasione turbatur ; nec hcictenùs quispiam inventus fuit, qui clamores contra eum extulit, vel ullos strepilus excivit. Solùm Lovanienses amici mei nonnihil stomachati fuerunt, cùm illis librum examinandum misissem, quôd ipsorum doctrinam referrem potiùs quàm assererem. Dedi illorum erga me affectui non vulgari rationes mei consilii, epistolamque quâ illae continentur, tanquàm appendicem libro annexui, quod ipsis pergratum fuit. Fuere in meo Clero, quibus antecmàm liber evulgaretur, eum legendum tradideram, qui suas mihi difficultates proposuere. Illis explicandis praefationem impendi : atque istâ ratione factum, ut sine strepitu in publicum liber processerit. Eâdem felicitate liber utitur in vicinà nobis Germanià. Qui Religiosis Societatis Jesu apud nos praefectus est, suis ad me litteris opusculum istud non parùm commendat. Idem factum ab alio Jesuitâ, quem ingenium, eloquentia et pietas conimendaut.
Ex litteris quibus illustrissimus Tornacensis Antistes1 me decoravit, disco librum ei per omnia placere : undè etiam existi-mo, quôd istis in locis nulte, occasione libri istius, excitai sint tempestates aut clamores.
Fuit mihi jucundum, Autistes illustrissime, in tuis videre litteris apud vos necdùm fuisse inventum quempiam, qui lucubrationi isti obstreperet. Quamvis simul ac vidi librum à celeberrimo hujus saeculi Abbate (b) compositum, vestroque judicio comprobatum, opusculo nostro sortem in Galliis felicem atque tranquillam fuerim auguratus. Nam sanctissimus ille Abbas necessitatem divini amoris sub initium primi tomi fortiter asserit. Deindè vidi, et magnâ ex parte legi, duos tomos Merbesii (c), quibus non uno loco, nec breviter, sed fusissimè docetur sine praedominante Dei amore neminem, etiam in sacramento Pænitentiae, redire cum Deo in gratiam. Quae de dilatione absolutionis trado, etiam asseruntur, et fusiùs ab isto viro explicantur. Ilinc conjecturam feci opusculum meum sine ullius offensa in Gallias abiturum : siquidem scientissimus Abbas sub patrocinio eruditorum Antistitum, et Merbesius cum auctoramento Sorbonicorum Doctorum sua opéra in lucem ediderunt.
Vestro tamen testimonio, Antistes religiosissime, meaeque conjecturæ nonnihil officit, quod mihi Bruxellis ab amico scribitur, nempè excellentissimum Cancellarium librum meum aliquibus Doctoribus examinandum dédisse; nec permittere ut exemplaria, quae amicis doctrinà et pietate illustribus, in meae erga ipsos observantiae testimonium, donanda miseram, distribuantur, antequàm à Doctoribus fuerit approbatus. Vix hoc credere possum, praesertim cùm exemplaria quae Parisios venum missa sunt, nullam istiusmodi difficultatem perpessa fuerint, et cùm ista agendi ratio dissentiat ab istà humanilate, quà excellentissinius Cancellarius me aliquandô prosequi dignatus fuit; nec videatur etiam aequa erga libros quos Episcopi conscribunt ad instructionem Ecclesiae sibi creditae, idque cum consilio et assensione sui presbyterii.
Amici quos in urbe Romà habeo, mihi nuntiaverunt exemplaria mei libri illùc advenisse, verùm omnia adliùc illic esse quieta; se tamen timere ne aliqui ex Pænitenliariis Romanis mussitent contra secundam libri partem, quæ agit de usu clavium : etenim absolutionis dilatio vix apud illos in usu est. Verùm ista quam de dilatione trado doctrinà, minime dissentit à constitutionibus sancti Rorromæi : undè ab istà parte nihil est quod timeo ; praesertim cùm Internuntius Bruxellensis libro videatur favere, et cùm litterae quas à Romanis Praelatis accepi, nihil nuntient quod mihi displiceat.
Haec, Antistes illustrissime, retuli de fortunâ libri, ut tibi, qui de his certior fieri desideras, morem geram.
Sicuti tuus pro Ecclesia zelus, Praesul colendissime, postulavit, scripsi ei viro2 quem omni doctrinà praestantein meritò vocas, ut systema de gratià eversum ire vellet. Respondit se ad illud operis promptum esse; praesertim cùm tu, Antistes illustrissime, hoc postules; et cùm ipse, pro suâ erga te veneratione, nihil tibi possit denegare. Verùm, zelum praestantissimi viri sufflaminat exiguus fructus quem libri ejus afférent, quandiù Parisiis portae illis obseratae manebunt. Sed haec incommoda, ubi tempus beneplaciti advenerit, ainovebit misericors Deus ; in quo te, Prsesul illustrissime, semper colam, et ad quem ut me semper amare velis, humiliter supplicat, etc.
22 julii 1683.
Footnotes
-
Gilbertus de Choiseuil — (b) Loquitur de opere Abbatis de Rancé, cui titulus : de la Sainteté et des Devoirs de la Vie monastique. — (c) Bonus Merbesius, Doctor theologus, instigante Archiepiscopo Rhemensi C. M. le Tellier, edidit Summam theologiae moralis, quæ prodiit Parisiis, anno 1683, duobus tomis sub hoc titulo : Summa christiana, seu Orthodoxa morum disciplina, ex sacris Litteros, sanctorum Patrum monumentis, Conciliorum oraculis, summorum deniquè Pontificum decretis fideliter excerpta. ↩
-
Arnaldus. ↩
Chapter 121 of 258