Skip to the text

Epistola CCXXVI. Bossuetus ad Cardinale. M. de Aguirre. Datum Meldis, 13 augusti 1695

Pæteaquàm hùc, eminentissime Cardinalis, amplissimae ac praeclarissima Collectionis tuae ingens fama pervenit, dedi sanè operam potui diligentissimam, ut ad nos egregius perferretur liber. At, ô vel hoc nomine detestanda bella feralia, quae, tot terra marique, interfusis exercitibus, hoc quoque commercium intercludant ! Quàm perlegissem libens, non modo fortissimo gravissimaeque Hispaniensis Ecclesiæ monumenta, tàm erudità manu in pristinum splendorem restituta, verùm etiam doctissimas easdemque sanctissimas dissertationes tuas, praesertim verò eas quae ad christianae pænitentiae disciplinam atque ad ecclesiasticam castitatem, aliaque vitae clericalis officia pertinerent ! Interim solatii loco erit Synopsis tua, quam ad me per eminentissimum Jansonium nostrum, virum omni ex parte ornatissimum, transmittendam curasti.

Neque quidquam occurrit quod aetatem nostram illustraret magis. Primùm enim gratissima veniet non modo ad Hispanienses ac novi orbis, sed etiam ad Gallicanos totiusque adeô orbis episcopos adhortatio, ut concilia fréquenter celebrent : qui vel maximus concilii Tridentiui i'ructus esse debuit : idque unum si perviceris, ecclesiarum dignitas ac sanctitas, nec modo episcopalis ordinis amplitudo, verùm etiam apostolicae Sedis priscus revirescet vigor; episcopis omnibus beatissimi Gapitis auctoritatem communi studio secuturis : necesse est enim, ut quà primùm constitit, eàdem vi canonica disciplina reflorescat.

Jàm illud quàm christianum, doctissime Cardinalis, quàm summo Praesule ac theologo dignum, quod régulant morum exemplis decretisque firmas ; efficisque plané ut valeat apostolicum illud : Omnia probate; quod bonum est tenete1 et illud : Ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi2. Ità quippè verè sinceri ac sine offensa sumus, si, cùm de praeceptis agitur, animo et conscientiae alfulgentem purioris potiorisque rationis lucein, tanquàm vitae ducem, obscurioribus ac debilioribus visis anteponimus : neque quidquam absurdius aut à christianà gravitate atque constantià alienius, quàm ut per Doctorum flexibilia decreta, theologiam lubricam atque versatilem, opinionum æstus seu lusus abripiat ac distrahat; quorum operà cautum oportuit, ne circumferremur omni vento doctrinae .

Quòd autem sacro Cardinalium collegio id officii aliénas, ut novitates arceant, ac vivendi normam suis canonibus constabilitam muniant ac fulciant ; Romanam purpuram omnibus gentibus magis magisque veneraudam praestas. Itaque suspicio ac veneror eminentissimam dignitatem tuam, pari cum pietate atque exquisitissimâ eruditione conjunctam ; ac supplex flagito, ut me tibi addictissimum atque obsequentissimum, eà quà litteratos ac theologos soles benevolentià, prosequaris. Vale.

Footnotes

  1. I Thessal., V, 21. ↩

  2. Philip., I, 10. ↩

Chapter 235 of 258