Epistola CCXXXI. Bossuetus ad Cardinalem de Aguirre. Parisiis, 13 martii 1696
Nihil mihi unquàm fuit optatius, eminentissime Cardinalis, quàm ut in urbem profecturus fratris mei filius tuo conspectu frueretur, meque et se totum tuum in sinum effunderet; sin, quod nolim, abes, quoad fieri poterit, quocumque loco versabere, votis saltem ac desideriis sequeretur. Te enim, eminentissime Cardinalis, ut Ecclesiae lumen, morumque ac pietatis exemplar in pectore gerere, in ore habere non cesso, summoque te honore, ac, si liberae vocis simplicitatem admittis, amore prosequi certum quoad vita supererit. Quarè etiam atque rogo, ut etiam me tibi addictissimum solità benevolentiâ cohonestatum velis. Vale.
Chapter 240 of 258