Skip to the text

Epistola CCXXVII. Cardinalis de Aguirre ad Bossuetum. Illustrissimo et Reverendissimo D. J. B. Bossueto, Episcopo Meldensi. Salutem Plurimam. Neapoli, hàc die 10 septembr

Inter tàm multas insignium virorum litteras, quas frequenter accipio, nullae mihi gratiores fuere hisce tuis, nuper Neapolim missis ad me Româ per eminentissimum Jansonium, mihi multis nominibus venerandum. Et certè multô antequàm ad te mitterem Synopsim recentem collectionis Hispano-Indicae conciliorum nuper editam Romanis typis, venerabar te, atque imprimis colebam ob egregias lucubrationes, quibus dogmata fidei catholicae Romanæ adversùs heterodoxos, et praecipuè Jurieum, vindicasti. Porrò tàm ii libri quàm alii praecellentium scriptorum florentisshme nationis tuæ, quamvis scripti linguà mihi peregrinâ, acuerunt animum meum, ut illos fréquenter legerem, et utcumquo intelligerem, donec jàm tandem mihi familiares fecti et faciles visi sunt.

Quòd causaris et doles feralia isthaec bella, commercium librorum impedientia ; mihi etiam jamdiù contingit, quà verbis, qua scriptis conquerenti, et assiduis precibus clamanti ad Deum pro solidà pace et concordià utriusque praestantissimae coronae, et omnium principum christianorum tam inter se, quàm cum apostolicà Romanà, et hujus felicissimo statu, ac correctione morum in quolibet hominum ordine ac statu, ac doctrinà morali ad pietatem et salutem conferente. Hæc ipsa vota mea pariter tua sunt, ut palam testaris in disertissimà hàc epistolà : et satis ostenderas in tot libris prælaudatis, qui frequenter Romam perveniunt, et cum fructu lectitantur ab hominibus doctis, etiam Cardinalibus eximiè eruditis ac piis, praesertim eminentissimis Casanale et Denhoff.

Collectionis illius vastæ, quam luci dedimus Romae completam sub finem procedentis anni, multa exemplaria intégra in Gallias missa sunt, et ab Anissoniis illuc portata, aut saltem directa ab ipsorum agonie Nicolao l’Hulliet, quamvis ob pericula maris et terrae, fortassis nondùm pervenerint Lutetiam. Sic et lente admodùm et cum ingenti periculo ad me indè mittuntur plures libri, praesertim sanctorum Patrum editionis San-Germanensis. Videamus an forte piissimus Dominus assiduas Ecclesiæ suae preces exaudire dignetur, et pacem illam nobis donet, quàm mundus dare non potest, praesertim in hoc deplorato statu et cruentissimis praeliis, qualia numquam fortassis visa fuerunt, nec leguntur inter christianos exarsisse à tempore orbis redempti. Aiebat olim Ammianus Marcellinus suo tempore non fuisse tam infestas inviceni feras, quàm erant mutuò plerique, christianorum. Quod ille ethnicus execrabatur suo aevo, meliùs nostro lamentari possumus, praesertim sacerdotes et prælati; quibus pax communis, et alterna animarum salus magnà ex parte indè dependens, cordi esse débet. Fortassis ubi jàm ad summa deventum est, et crudelitas mutua videtur summum apicem attigisse, incipiet apparere pax et concordia singulari beneficio Dei : nam alioquin potiùs desideranda, quàm speranda est.

Intereà, doctissime Præsul, prosequere studia et lucubrationes tuas, praesertim ad dogmata fidei uberiùs stabilienda, et laxiorem doctrinam circà mores reformandam ; hoc potissimùm tempore, quo tot scripta ubique prodeunt à viris eximiè piis et doctis elaborata adverses illam liberiorem casuisticam, quæ à fine circiter praecedentis saeculi usque modo tot infelices fructus protulit, et perniciosas theses, quarum utinàm postremae fuerint, centum et decem ut minimum, hactenùs fulguritae sacro Vaticani igne. Mihi nondùm fuit otium sufficiens ad ea commenta ex instituto refellenda ; solùm obiter ea in variis libris refutare potui, praesertim dùm exponendis conciliis incumberem, et detinerer tot aliis studiis, ac curis alterius generis in Urbe, donec contigit prae nimio labore succumbere, et sæpè subire ægritudines satis notas, quibus non semel intra postremum annum, Romæ ac Neapoli, cum ipsà penè morte colluctatus fui. Itaque provinciam ejusmodi et quaelibet graviorum studiorum genera aliis doctioribus et firmiori valetudine fruentibus alinquo, praesertim tibi, dignissime Praesul, atque illustrissinio Abrincensi episcopo, Petro Danieli Huetio, qui juxta insignem eruditioneni quâ præstat, et toti orbi litterario se celebreni reddidit, potest tecuni id oneris in se recipere, atque in eà parte sequi ductuin ac zelum et pietatem eximiarn, quà tot gravissimi Galliae præsules, et doctores Sorbonici, et parochi Parisienses et rothomagenses, alienissimi ab omni haereseos nota, probabilismum luxuriantem eliminandum curarunt ac represserunt, à tempore Urbani VIII et deinceps usque modo.

Praedictum D. Petrum Danielem Huetium saluta nomine meo, et illustrissimum D. archiepiscopum Rheniensem1, quos jam pridem diligo ac veneror, et exopto diù florere tecum in commune bonum Ecclesiae, et nobiscum studere ad revocandam frequentiam conciliorum jam diù intermissam ubique ferè, cum magnà reipublicae christianae jacturà. Vale, illustrissime Domine, atque in orationibus ac sacrifiais tuis et tuorum mémento moi bene, valentis quidem à sex mensibus usque modo.

Footnotes

  1. Carolus Mauritius Le Tellier. ↩

Chapter 236 of 258