Skip to the text

Epistola CCXXXII. Cardinalis de Aguirre ad Bossuetum. Romae, die 10 julii 1690

Pergratum mihi fuit, illustrissime Praesul, legere litteras tuas amoris et honoris plenas, quas exhibuit domnus nepos tuus ex fratre, semel et iterùm à me admissus libenter admodùm, et cum eo affectu quo par erat. lntereà prosequebar lectionem aurei tui libri, quo gallicè tueris Historiam Variationum jam antè editam adversùs heterodoxos quosdam et praesertim Jurieum. Has lucubrationes tuas, et quasdam alias ejusdem ferè argumenti, legere, aut saltem audire mihi jam pridem in deliciis fuit. Gaudeo enim, non solùm olim, sed etiam modo gravissimam Ecclesiam Gallicanam tam insignes praesules simul et scriptores habere, qui fidem catholicam adeò fortiter et eruditè tueantur adversùs quaslibet novatorum calumnias, imò et deliramenta.

Prætereà mihi admodùm placet tam in scriptis tuis, quàm in aliis recentibus modernorum Galliae praesulum ac doctorum legere plura ad disciplinam ecclesiasticam, et doctrinam morum tutiorem spectantia, quae quotidièm omnibus ferè regnis et nationibus magis ac magis vigent inter scriptores magni nominis. Oportet certè in hàc parte exerere ampliùs et uberiùs sacrae eruditionis vires, quibus abundas, simul cum illustrissimis antistitibus Rhemensi et Abrincensi, quos jam diù impensè diligo ac veneror. Idipsum spero de illustrissimis prasulibus Parisiensi1 et Aure-Banensi (b), dudùm mihi ex famà et communi aestimatione notis, quosvelim, si occasio fuerit, salutes nomine meo.

lntereà jam à multis mensibus, Deo favente, fïuor et frui spero optatà salute, cujus defectum prostremis hisce annis passus fui Romae ac Neapoli. Epilepsia illa, quà excruciabar interdùm cum magno vitae discrimine, cessavit jam à multis mensibus, et censetur, juxta dispositionem præsentem quotidiè ampliùs confirmatam, minime reditura. Vale, Praesul doctissime ac piissime, meque inter veneratores tuos et amicos recense, et in sacrificiis ac orationibus tuis ac tuorum mei apud Deum memento.

Footnotes

  1. Ludovicus Antonius de Noailles. — (b) Cæsar du Camboust de Coislin. ↩

Chapter 241 of 258