Psalmus I. Moralis
PSALMUS I. MORALIS. SINE TITULO.
Vir bonus idem beatus ; contra malus idem miser. Præclarissimum sanctæ cantionis exordium, ut beatæ vitæ fine constituto, animus ad pietatis studium Deique laudes incitetur. Hic psalmus licet inscriptione careat, tamen, cum primus sit in libro Davidi potissimum attributo, videtur ejus esse, ut et sequens, æque sine titulo, quem tamen ejus esse constat ex Act., iv, 25.
VERSIO VULGATA.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit ; et in cathedra pestilentiæ non sedit :
Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit tanquam lignum, quod VERSIO S. HIERONYMI PRESBYTERI.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit ;
Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit tanquam lignum trans- 1. Non abiit... non stetit... non sedit : nota tres gradus. Primus est ire ad impios, et eorum consiliis aures præbere, contra vetitum illud : Fili , ne ambules cum eis. Prov., i. 15 ; secundus, cum peccatoribus progredi, eorumque vestigiis insistere ; tertius, in peccandi consuetudine acquiescere, et aliis corrumpendis operam dare. Quare Theodoretus tria hic notat : 1° motum in malum ; 2° statum ; 3° habitum sive obdurationem. Cathedra ; alii, consessu. Pestilentiæ, pestilentium hominum, qui alios corrumpunt. Hier. desirorum : alibi, illusorum, Comm. in Psal. : quo nomine passim perversi homines designantur in Scripturis, ut est illud : Parata sunt derisoribus judicia, Prov. xix, 29, etc.
Voluntas ejus, studium. Deum ejusque legem amat et assidue meditatur, sicut scriptum est : Erunt verba hæc in corde tuo : meditaberis in eis , sedens in domo, et ambulans in itinere, Deut. vi, 6, 7, etc.
Et erit : primo docuit divertere a malo ; secundo facere bonum, juxta illud
plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo :
Et folium ejus non defluet : et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Non sic impii, non sic : sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ.
Ideo non resurgent impii in judicio ; neque peccatores in concilio justorum.
Quoniam novit Dominus viam justorum : et iter impiorum peribit. plantatum juxta rivulos (a) aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium ejus non defluet : et omne quod faciet (b) prosperabitur.
Non sic impii : sed tanquam pulvis quem projicit ventus.
Propterea non resurgent impii in judicio : neque peccatores in congregatione justorum.
Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Psal. xxxvi. 27 : Declina amalo, et fac bonum : tertio his transactis, nunc mercedem proponit. Tanquam lignum ; hæc est arbor bona, quæ bonum fructum facit, Matth. vii, 17.
Non sic : repetitio deest Hier.
Non resurgent : Hebr. non subsistent, non iustificabuntur impii Deo judice. Chald. causa cadent.
Novit Dominus, probat, diligit : sic : Novi te ex nomine, Exod. xxxiii, 17.
(a) Var. : Juxta rivos. — (b) Fecerit.
Chapter 10 of 153